Eloquentiæ preludia, seu compendium eorum, quibus institui, & exerceri solent, qui literis humanioribus dant operam, & rhetoricæ initiantur; Ex Aristotile, Tullio Quintiliano, alijsque probatis authoribus, a P. D. Demetrio Supensio cler. regul. barna

발행: 1720년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

118 De Locis Rh)torlah. 'posita latent argumenta ; hoc est ratio nes , quae vim dicendi praebent, resque propositas probabiles reddunt : quarCad inuentcndam non solum Amplificationis , sed etiam Argumentationis materiam patent adeuntibus haec in ex hausta orationis promptuaria . Quid sit Argumentum , quid Argumentatio

elarius alibi videbimus. Diuid tur in duo tenera Loci. Alu- dicuntur INSITI , alij REMOTI: siue

ut communioribus vocabulis utar ,

quan uis non ita Latinis alij INTRI SECI, alij EXTRINSECI. INTRI SEG sunt, qui haerent in eo ipso,de quo

agitur et ut Genus, Species, Partes , quae sunt in re. EXTRINSECI sunt, qui assumuntur extrinsectis; quare dicuntur etiam Assumpti: ut carmina Poetarum , Sententiae Historicorum, quibus utimur ad rem probandam, & illustrandam haec enim non sunt in ipsa re, sed aliunde sumuntur. INTRINSECI Sexdecim numerantur et Definitio, Notatio, Coniugata sPartium Enumeratio, Genus, Species,

Similitudo, Dissimilitudo, Opposita,

Adiuncta, Antecedentia , Con 'quentia, Repugnantia, Causae, Estectus ,

Comparatio.

Sex vero sunt Loei EXTRINSECIrPrsiudicia,Fama,Tabule,Iusiurandum, Tormeata, Testes. De

152쪽

De De itione.

CAPUT TERTIUM. DEFINITIO est Oratio explicans ,

sit res de ita. Duplex Definitio estialia Dialectica, alia oratoria . Dialectica rem definit per Genus, & Disserentiam. Genus in Definitione ςst id, quod commune habet res definita cum pluribus arijs. Disserentia est quae ita conuenit rei definitae , ut nulli alteri conueniat, ipsamque distinguit' caeteris. Hac ratione Di Diectici definiunt hominem Nomo est animal rationale, ubi Animal est Genus, quia commune homini, & omnibus alijs animantibus. Rationale est Disserentia, quia uni conuenit homini, ipsumque distinguit a brutis . . Defuitio Oratoria non tam definit, quam describit; non enim solam e. Primit rerum naturam , sed excurrit in Partes , Adiuncta , Causas, omnesque Locos, per Tropos etiam, & Figuras

late varatur . En ut hominem Oratoria ubertate Tullius definit. Lib.primo ke let bus. Homo est animal prouidum , me mor, sagax , plenum consili j , atquer tionis, praeclara quadam ratione ge

153쪽

nerataim a Deo. Solum est enim ex tot animantium generibus, atque naturis particeps rationis, cum caetera omnia

lint expertia. Quid enim eit, non dicam in homine, sed in omni Coelo, atque terra ratione diuinius tvides hic non a Genere solum , ae Differentia, sed insuper ab Adiunctis animi, a Causa procreante, a Dissimili,

a Comparatione hominem definiri. Vide nunc eundem ab Adiunetis Corporis, fragi lique materia miserandam in speciem a Sencca descriptum. In Con

solat. ad Marciam .

Quid elt homo λ quodlibet quassum

vas, &quo alibet fragile. Iactatu, non tempestate magna, ut dissiperis, Opus est. Ubicunque arietaveris, solueris. Quid est homo' imbecillum corpus,& fragile, nudum , suapte natura inermme , alienae opis indigens , ad Omnerrta fortunae contumeliam proiectit m rcum bene lacertos exercuit, cuiuslibet serae pabulum, cuiuslibet victima r ex infirmis , fluidisque contextum ,& lineamentis exterioribus nitidum; frigoris, aestus, laboris impatiens, ipso rursum si tu, & otio iturum in tabem '. alimenta metuens sua, quorum modo inopia, rmodo copia rumpitur et anxiae, solicitaeque tutelae, precat ij spiritus, & male inhaerentis &c. Ap

154쪽

De Loeis Rhetoricis. I. Aptissima est Amplificationibus D Iinitio per Negationem Assirmationem ; clim ostendimus primo , quid non sit res definita ; tum subdimus , quid illa sit. Insigne huius exemplum illud est Ciceronis in Pisonem , quem ex Definitione Consulatus ostendit nunquam Consulem fuisse. Tu etiam mentionem facies Consulatus tui λ aut te fuisse Romae Consulem dicere audebis Z Quid Z tu in lictoribus , in toga , & praetexta esse Consulatum putas, quae ornamenta etiam in

Sexto Clodio te Consule esse voluistit Hui us tu Clodiani. canis insignibus Consulatum declarari putas λ Animo Consulem esse oportet, consilio, fide,

grauitate , vigilantia , toto denique munere Consulatus. Hac eadem definiendi ratione utitur D.Io: Chri stomus, ut veram hominis virtutem definiat. tomo I. in Orat. quod

nemo laditur nisi isse ipso . Quae ergo est Virtus hominis λ non

ciuitiae, ne timeas paupertatem ι nec sanitas corporis , ne languorem metuas ; nec fama, & existimatio humana a ne te hominum maledicta terreant; nec vita haec communis, ne forte metuas mortem; nec libertas, ne seruit tem perhorrescas. Sed quae est Virtus

155쪽

31 De Locis Rhetoricis .

inter homines agere .

Aliquando Definitio per solam N gationem effertur. Cic. pro P. Sextio de Optimatibus loquens. Omnes Optimates sunt, qui neque nocentes sunt, nec natura improbi, nec furiosi, nec malis domesticis impedis . ti &c. Hae Definitione per Negationem

oppor dune utemur, cum maxima o Current , quae dicendo aequare non possmus: visi de Deo sit sermo, de quo ve egregie D. Ambrosius u Et ocim dieitur non potest dici , chm aestimatur non potest astimari , cum de itur ipsa sua . definitione crescit . Et Romanus Orator , ipse Eloquentiae Pater,tantae impar Maiestati exprimendae. b) Quid non si Deus in qu 0 quam quid sit dixerim .

Neque enim elici eatae cuicunque formae comparanda species, non circun- scripta potentia, non comprehensibilis bonitas , non finita sapientia, non certis inclusa terminis magnitudo, quam assequi valeat humanae mentis acies, nedum explicare facundia. Eundem etiam definiendi modum

adhibebis, cum in rem incides paruam admodum , & exilem , de qua quis vises dicere possu vibi est 2 Accidit enim .

' ' . quam

a De e contra Arrianos lib. 6.b Lib. p. de Nat. Georum.

156쪽

De Loeis Rhetoricis . is 3

quandoque, ut ingeniorum contentiosiyltim circa nebulas occupet a vi fi Callicrateam formicam describendam suscipias,vel atomum volitantem,cilius neque metiri quantitatem potes , neque

partes distinguore , neque dispicere cint . iorem. Maxime valent ad amplificandum Definitiones conglobatae, cum scillaetplures colliguntur eiusdem rei. pressae Definitiones. Celebres sunt illae Tullij

lib. 2. de orators. Historia est testis temporum, lux V ritatis, vita memoriae, magistra Vitae , . nuntia vetustatis. Eleganter D. Ambrosius os humanum Definitionibus conglobatis commendat lib. 6. Hexam. c. 9.

Quid elt igitur os hominis , nisi

quoddam sermonis adytum, fons disputationis , aula verborum , promin tuarium voluntatis Sed in his Definitionibus congerem dis earum delectus habeatur, ut rei de finitae conueniant a neque semper eae dem recurrant, aliae ad laudem, aliae ad vituperationem paratae et aut generales quaedam earum formulae in promptu habeantur , ad omnia versatiles . At neque nimis multae aceruatim glome tentur, aut sint nimis in Oratione sis

157쪽

i Ι4 De Locis Rhetoricis ζ& frequentatione leuius , ac molestius a De Notatione , ct Coniugatis.

GIA, es υocabuli explicatio. Haec

itaque verborum interpretem agit, eorumqtie originem scrutat tir.

Seneca de Tranquillitate. Liber non ob licentiam lingus dictus est inuentorvini, sed quia liberat seruitio curarum' animum. Ouidius s. Fastoriam A Senibus nomen mite Senatus habet. Etsi plerunque non multum habet momenti ad fidem faciendam hic Locus ; aliquando tamen haud spernenda suggerit argumenta , tum laudis , tum vituperationis. Si spectes haec nomina LAURENTIVS , VINCENTIVS , AMBROSIVS , MARGA,

RITA, ROS ALIA, statim eorum N -tatio tibi osteret Lauream, victoriam Nectar , Vnionem , Rosam , quae in

Diuorum commendationem vertere poteris , dignas cuiusque nomine vi tutes explieando ἔ sit enim conueniant praeclaris nominibus mores , tum ne nomen quidem vacuum est laudis .

Quod

158쪽

De Locis Rhetoricis. Quod si nomina minus idonea signiscatione repugnare laudi videantur ,

cuiusmodi sunt ista BARl ARA, LUPUS, SATT RUS, B AS ILISCVS Erc.

ad Antiphrasim confugies, vel aliunde nominum originem aptius ad rem tuam derivabis : atque ita ostendes Barbaram non a sua, sed a paterna indole denominatam: eundem parentem nactam , & carnificem , illius barbarie triumphata fecisse nomen ill stre. Sanctum Antistitem Lupum commisti gregis Pastorem amantissimunt totum sui nominis terrorem in Tartareum praedonem verti sie : pium vere

Lupum , qui ex ipsis Erebi faucibus

raperet oves &c.

Ex eadem quoque nominum phare tra spicula educuntur, quae actuissime feriant. Cicero in Verrem hoc ipsum nomen in probrum torquet , a Verre sordidissimo bruto derivatum; ut cum ludit in improbas leges ab eo latas . Mirandum non est, ius Verrinum tam esse nequam . Alibi a verrendo , car. pens illius rapacitatem , qua populo Tum opes euerrebat . Quod unquam dices huiusmodi eaerriculum uua in Prouincia fuit 'Speciosa p ratiorum nomina vel ut praepostere imposita traducantur , vel in dcteriora mutentur , quae magis per sonae

159쪽

lanae conueniant. Sic D. Hieronymus Vigilantium haereticum verius Dormitantium vocandum censuit, ut qui stultissimam doctrinam somniaret . D. Io: Chrisostomus Iulianum Idolianum appellauit, quod sincerae pietatis . desertor Idolorum cultum restituere

conaretur.

Huc referuntur Alliterationes, quae . Iudunt circa nomen, cum aliqua literarum immutatione, vel additione , vel detractione, siue in uersione , neque est, cur haec minutiora singillatim explicemus. Pauca sussietant ad exemplum a Titum Labienum dicacissimum hominem , non Labienum, sed Rabienum

Romani vocavere . .

Bibacillimus Imperator Bonostis Vinosus audijt ι bibere dictus, non vi

uere .

Pupillus Orbilius Gramaticus desti tutus memoria , Pupillus obliuius a Bibaculo nuncupatus . Quaerenti quid est Iuventus λ mntus mutilato nomine respondit Echo. His adduntur Anagrammata, maXυ quae a Nominum elementis educuntur, ut ROMA Amor. VRS A

Laurus a

Interrogat Iesum Dilatus t VI ID EST VERITAS' o mutescit mitissimus

160쪽

De Locis Rhetoricis Ir

mus Agnus, at Anagramma respondet .

Vir , qui adest. Nota sunt illa. AR STOTELES. Solerat iste. DI S MARCUS E A

GELISTA.Sum vigil ad Venetas curas. MARTINUS LUTER . r matris vulnus . CALVINVS . Lucianus. Plura non subnectam a cum horunt artifices non desint, qui notia cudant in dies, siue a literis, siue a numeris prompta . Horum artificium alibi quaere, cui per me alij dent operam priam quantiis Anagrammata non careant laude , si excellant , plerunque tamen excellunt, quS sicilius nascim λtur : at illis operosius inquirendis inhaerere, otios hominis est , & in leuissimis occupati Martiat. l. 2. Epigr. 6 l. Turpe est discites habere nugast Et stultus labor est ineptiarum. Per se quidem Notatio haud multum est Amplificationis scecunda; sed illius inopiam eruditio supplebit. Iuua-hit itaque nosse nominum originem, eorumque significationem, & quae in his imponendis a veteribus obseruata trespiceie loque Maiores, qui eodem nomine, In cuius Notatione versamur, vel virtute, & gloria claruerint ad lamdem , vel qui viiijs, & fama laborauerint, ad vituperationem 3 atque alia id genus. Ut autem videas aihil esse adeo iter,

SEARCH

MENU NAVIGATION