장음표시 사용
161쪽
sterile, unde materiam non hauriat Ingenii foecunditas , lege tria Martialis eleganti ssima Epigrammata, a sola Notatione deducta, eaque sunt 8. 9., & xo. libri 9. in Earini nomen, derivatum
Qeterum aptissimus facetiis, &argut ijs hic Locus, quibus tamen cum delectu , ac prudenter utendum, ne nugemur in seriis, neue salibus ineptissimis in spergatur oratio, in quibus frustra quaeratur mica salis. CONIUGAT Asunt ea, qua ab vus .
derivata varia commutantur, Vt a Pr dentia prudens, prudenter.
Cicero Quast. Tuscul. 4. Qui enitiis poteit , in quo libido cupidita suo sit , non cupidus, non libidinosus esse ι in
quo ira non iracundus, in quo amor , non anxius, in quo timor , non timidus p . A aec illa spectant, quae licet nomine differant, re tamen conueniunt et ut Probitas , Innocentia, Integritas . Qui enim innocens, idem probus,idem vitae integritate praestat. Minorem adhuc, quam Notatio , copiam afferunt Coniugata , Argumentationi, quam Amplificationi aptiora s pariter tamen ad iocos, & accumina valent ; hinc illud Ciceronis Assis. in Verrem, quem ubique vel acerbe ,
162쪽
vel iocose pestringit. Quae iste cum cognouis et nouus Astrologus , qui non tam cali rationem
. quam calati argenti duceret. Argute Ouidius. Aurea nune ver8 sunt secula, plurimus auro Venit honos: auro conciliatur amor . De Partiam sinumeratione .
CAPUT QUINTUM.ΡARTIVM ENUMERATIO est ru
is suas partes clostributio. Partes sunt, quae aliquod Totum quoquomo, do componunt. Sic Puppis, Prora , Carina sunt partes Nauis. Infantia , Pueritia, Adolescentia &c. sunt Vitae partes. Senatus, Eque iter ordo, Populus sunt partes Ciuitatis : ut, Urbis Arces, Moenia, Templa &c. Exactiores partium distinctiones modo ne quaere ἐhas enim Philosophis relinquo .
Reuocari quoque huc solet diuisio Totius Metaphvsici in sua inferiora νut Generis in Species , Speeiei in Indi uidua. Sed haec infra peculiarem , habent sedem . Certe si amplissima spcctetur Enumerationis latitudo , ad illam omnia referuntur , quae diuidi
aliqua ratie ne possunt , Vel re ipsa , vel mente distincta. Atque ita hic Locus
163쪽
egeteros quosque complectitur, citrix stant Enumerationes Definitionum ,
Specierum, Adiunctorum, Similiu&c. Plurimum habet ubertati et Partium Enumeratio, Amplificationibus , ac Descriptionibus apprime utilis . Illus re huius exemplum praebet , facilemq methodum amplificandi ab hoc loco Quintilianus lib. 8. cap.
Sine dubio inquitὶ qui dicit captam
esse Cinitatem, complectitur omnia , quae talis fortuna recipit, sed in assectus minus penetrat breuis hic velut nuntius. At si aperias haec, quae verbo uno inclusa erant, apparebunt, & fusae per domos , ac templa flammae , &ruentium tectorum fragor, & ex dis uersis clamoribus unus quidam sonus. Aliorum fuga incerta , alij in extremo complexu tuorum cohaerentes, & infantium , staminarumque ploratus, &male usque in illum diem seruati senes is Tum profanorum, sacrorumqtie direptio, efferentium praedam , repetentiumque discursusi & acti ante suum quique praedonem catenati, & conata retinere Infantem suum mater ; & sicubi maius Iucrum est, pugna inter victores. Ecce quam uberem dicendi copiam affert partium distributio 3 cum secus hoc tribus constet verbis. Urbs capta
164쪽
De Loeis Rhetoricis. ΙΑΣ Latinus pacatus Galliae suae calamitatem gratiissime per partes exprimit in Pan. Theod. Quis se nobis calamitate contulerit quid ego reseram vacuatas municipibus su is Ciuitates, impletas fligiti uis nobilibus solitudines λ quid perfunctorum honoritius summis virorum bona publicata Z capita diminuta vitam aere taxatam' Vidimus redactas in numerum dignitates , 8c exutos trabeis consulares, &senes sortunarum superstites, & infantium sub ipso lictore lindentium flendam securitatem ῆ cum interim miseri vetabamur agere miseros, immo omnes cogebamur mentiri. beatos . Audires dicere delatorem
quid ille tristis incedit ' an quia pauper ex diuite esti non nim se vivere gra' inlatur . Quid ita hic publicum atra tus incestat 3 luget credo fratrem 3 sed habet filium. Ita flere non licebat amissa metu reliquorum. Serenos ergo nubilis mentibus vultus induebamus, &ad illorum vicem , qui gustato Sardinrum graminum socco seruntur in mor te ridere, imitabamur laeta maerentes. D. Hieronymus vegetum senem, im tetrisque sensibus valentem a partibus enumeratis egregie describit, Epistola 8. b. pr. ad Paalum Concordiensem. racet iam centenus aetatis circRlus
165쪽
r ι De Locis Rhetoricis . voluitur, & tu semper praecepta D, mini custodiens futurae beatitudinem vitae per praesentia exempla meditaris . Oculi puro lumine vigent: pedes imprimunt certa vestigia et auditus pene trabilis, dentes candidi , vox sonora corpus solidum, &succi plenum. Cani cum rubore discrepant, Vires cum . aetate dissentiunt. Non memoriae tenaricitatem quod in plerisque cernimus antiquior senecta dissolirit, non calidiacumen ingeni j frigidus sanguis obtun
dit: non contractam rugis iacie Marat frons exasperat non, denique tremul manus per curuos cerae tramites errari'
tem stylum ducit. Futurae nobis resu L. rectionis virorem in te Dominus ostendit ;. ut peccati sciamus esse, quod caeteri adhuc viventes praemoriuntur in . carne , iustitiae , quod tu adolescentiam in aliena aetate mentiris
btis, Specie differentibus. Sic Arbor est Genus, quia conuenit Cedro, Platano , Abieti, alijsque Arboribus , quae inter se Specie differunt .
166쪽
De Loris Rhetoricis. Μην a sub se continet, solo numero distinfra . Sie Vitis est Species, sub se continens
Vites omnes, quae numero tantum inuicem distinguuntur. . Licentius tamen Rhetores nomer
Generis Vsurpant , quam Dialectici . Genus enim vocant quidquid de pluri bus diei potest, sue numero tantum,
siue Specie distinctis a & Cicero quidem nomine Generis intelligit quodcunque commune vocabulum, etiamsi tantiim Indi uidua complectatur.
Habet vim maximam ad amplifieandum hic Locus; quod duobus m dis fieri potest et primo descendendo a Genere ad Species, vel ab aliquo vnbuersi ii capite ad ea, quae sub ipso continentur e ut si ad probandum exitiale humani generi Vitium esse , Ambitionis , Avaritiae, Iracundiae damna r Cense4S . Secundo excurrendo in Genus , cum de aliqua tantum illius parte 'Mitur: ut si ad extollendam Prude tiam, Virtutem prius generatim com mendes . Ita latissimus Amplificationis campus aperitur: latius enim de Gen re , quam de parte disceptare licet, ut docet Cicero de Oratore, ubi etiam . refert Aristotelem adolescentes exercera solitum huiusmodi orationibus ad unuuersum Genus traductis , ut uberio-xem di aut facultatem compararent . - Idem
167쪽
Idem pro Archia Poeta de Artis Poeticae laudibus dicturus has primum d sumit Genere a hine descendit ad Spoclem. . A Genere.. Etenim omnes Artes, quae ad Hum nitatem pertinent, habent quoddania Commune vinculum, & quasi cognatio ne quadam inter se continentur. Haec studia adolescentiam alunt, s nectutem oblectant, secundas res orinnant , aduersis perstigium, ac solatium praebent; delectant domi , non impe ditant foris , pernoctant nobiseum , Peregrinantur, rusticantur. no fertur ad Speciem
Atqui sie a summis homini bus,erudistissimisque. accepimus, caeterarum rerum
studia& doebia ,& praeceptis artereonitare; Poetam natu pa ipsa valere , dementis viribus excitari, & quasi diuinin quod a spiritu amri Quare suo tute noεν Mer ille Ennius sanctos appellat Poetas , quod quasi Deoru aliquo Gono, atq,ma nere commendati nobi ς esse videantur . Idem pro Maeto Roscio, ut ostendae incredibile esse Patrem ab ipso fui me interfectiam, prius atrocitatem Parrbridi, generatim amplificat, ab illis Ue
Nas . De Parrisidis causa dicitis σοῦ. Profecto res tam scelesta, tam atrori,
mn nefaria credi non potest Manna
168쪽
De Loela Rhetoricis. 14s, est enim vis humanitatis, multum va-i let communio sangvinis , reclamitati illiusmodi suspieionibus ipsa natura . Portentum , atque monstrum certissimum est, esse aliquem humana specie,& figurae , qui tantum immanitate bestias vicerit ; ut propter quos hanc suauissimam lucem aspexerit, eos indignissime luce priuarii; cum etiam seras inter se partus , atque educatio, & natura
ipsa conciliet & Hec magnitudo malefici j facit, venis pene manifestum parricidium prinferatur, credibile non sit ; nisi turpis adolescentia, nisi omnibus flati iijs vita inquinata , nisi sumptus effusi, cur probro, atque dedecore, nisi prorupta
audaciae, nisi tanta temeritas , ut nota procul abhorreat ab insania &c.
Seneca de Benesci s lib. T. cap. 26. , ut doceat non esse expectandam ti lem , &gratiam ab hominibus ; cum tot viiijsiaborent, a grati animi virtute alienis , in eorundem vitiorum Species dilabi
Quis est i storum tam firmae mentis, ac solidae, ut tuto apud eum beneficia deponas ρ alius libidine insanit , alius abdomini seruit, alius lucri totus est,
cuius summam non vinces.' alius imuidia laborat , alius caeca ambitione, di in gladios ruente . Adijce torporem G me
169쪽
mentis , ac senium , & huic contruriam inutileti pectoris agitationem , tumultuique perpetuos .' adiice aestima tionem sui nimiam, & tumorem, ob qitie contemnenduS est, insolentem . . Quid contumaciam in peruersa nitemtium , quid leuitatem semper alio tramsilientem loquar' Huc accedat temeritas praeceps.& nunquam fidele consilium daturus timor, & mille errores, quibus voluimur: audacia timidissimo.
rum , discordia familiarissimorum , &publicum malum incertissimis fidere, fastidire posius a , optare, quae Consequi posse spes non fuit. Inter affectus inquietillimos, rem quieti rimam, fidem quaerist
De Similitudine, σ' Di militudine CAPUT SEPTIMUΜ. SIMILITUDO est diuersarum rerum
collatio, qua in aliquo conueniunt, licet aliunde differant. CX. gr. Tempus,
di Flumen duo sunt valde diuersa: in
eo tamen conuentu ut, quod utrunque
ocγ1sime di fluit,atque ideo tempus Flumini per similitudi nem comparatur .. Ouidius i. r . Metam. Ipsa quoque assiduo labuntur tem. Pora motu
170쪽
De Loeis Rhetoricis. Is Non secus ac flumen : nequet enim consistere flumen , Nec leuis hora potest &c Duplex est Similitudo talia persecta, alia imperfecta. Persecta est, quae constat duinus partibus, quarum prima dicitur Propositio , seu Protalis, quae 'praeserre solet huiusmodi particulas t λ , Quemadmodum, Sicut, metati σα, Secunda dicitur Redditio, seu Assump-' tio , vel Apodosis, quae notatur his par lucustis Ita, similiter , Non secus , non aliter .
- Cic. Philipp. a. Vt quidam morbo aliquo, & sensus stilpore suauitatem cibi non sentiunt: sic libidinosi, auari, facinorosi verae laudis gustum non hu
Similitudo imperfecta est , quae ge mina S partes explicitas non habet, necvtranque suis particulis distinguit:. D. Hieronymus. Ad Latam de Institutione Filiae . Dissiculter eraditur , quod rudes animi perbiberunt. Lanarum conchylia quis in pristinum can, dorem reuocet λ recens testa diu , & saporem retinet,& odorem, quo primum
Quod si breuius, ac pressius e ratur Similitudo, migrat in Metaphoram, quae, ut alibi ex Tullio docui, est Simblitudinis ad Merbum unum contractsi G2 bre-