Eloquentiæ preludia, seu compendium eorum, quibus institui, & exerceri solent, qui literis humanioribus dant operam, & rhetoricæ initiantur; Ex Aristotile, Tullio Quintiliano, alijsque probatis authoribus, a P. D. Demetrio Supensio cler. regul. barna

발행: 1720년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

22쪽

PARS PRIMA

Pra Classe OTERARUM

HUMANI O RUM.

23쪽

TRACTATUS

Primae Partis. De Studio Elocutionis, de illius. Virtutibus , de Verborum copia ,&delectu. De his , quae spectant ad Elocutionis ornatum . De Trapis.

De Figuris Verborum , &

Sententiarum , ubi etiam de Traiisitionibus. De Periodica , & numerosa oratione . , De Amplificatione rerum. De Locis Rhetoricis . Amplisi. cationis Praxis Appendia de Diminutione. De Descriptionibus . De Narratione. De Chria.

De Epistolis eoascribeadis.

24쪽

DE STUDIO ELOCUTIONIS,

Quod Eloquentiae primueli Elementum. Mid sit Eloquentia, quia Elocuti e . . t Mius k'rtutes.

E laudibus Eloquentiae plura. de more praesari , unde quasi solem. ni ritu exordiri plςrbque solent benedice di praecepta, quod ad me attinet ὶ inanis. mum arbitror, & ab instituto meo longe alienum: cum nec illa nouis istis Commendationibus egeat, merito suociarissima, totque tandiu celebrata cal mis, ac linguis; nec illius me praecone a profitear, sed indicem ; cuius magis ustrectum properantibus tramitem ostendere, quam optatissimum alioqui terminum inutili mora commendare . . At ea est Eloquentiae dignitas , ut

25쪽

α De Studio Elocutionis. dis argumento: est enim ex Tullio a copiose loquens Sapientia ; atq; ut idem

alibi b) maius quiddam , quam homines opinantur, G' pluribus ex artibus ,

studjsque colle tum. Eximia sane facul tas , quae Sapientiae consortium exigit , totque aliarum disciplinarum subsidia tQuantumuis tamen summum illius cuImen emineat , quod nullus unquam creditur attigisse mortalium, tentandus, est ab ima radice ascensus . . Primus itaq; ad Eloquentiam gradus. studium est Elocutionis, quod ipsa vis nominis docet I nam denique ab elinquendo dicta est Eloquentia , priusque loqui est, quum copiose , ac sapienter loqui et atque ideo illius initium Caesar in .verborum delectu collocauit c . Et quan uis Elocutio in texenda oratione Inuentioni, ac Dispositioni succedat , haec unallatim apparet , velut exterior cutis , reliquum corpus profunditis latet d . Haec eadem pars operis, ut inter omnes Oratores conuenit, dissicillima,. ab ipsis exorta Latinae Linguae rudimentis, Humaniorum subinde Literarum opera excolitur , lectione alitur, perficitur usu: cumque caeterae Oratori S par cles plurimum naturae debeant , hane

nullus nili arte asseqtii potest. Huc stu diui a Cic. in Part. b De Orat. l. I. 3c Apud Cicun Bruae Quint. 8 .in 'sta

26쪽

dium adhibendum , hoc exercitatio petit, hoc imitatio , hic omnis aetas consumitur. Quamobrem quae ad Elocutionem attinent ijs praemonstrandae censeo, qui ad Eloquentiam madiuntur : a) nam certe cum sit in eloquendo positum orasoris oscium, dicere ante a omnia est, atque hinc initium eius artis

fuisse manifestum est.

Elocutio, quam Graeci Phrasim vocant, est idoneus visus verborum, sententiarum, ad ea, qua mente concepta sunt, explicanus. b) Duae praecipuae sunt Elocutionis vi tutes, Elegamia, & Ornatus. Elegantia in Latinitaten Perspicuitate consistit. Latinitas complectitur emendatam to quendi rationem, ouae pendet a Gram maticis institutionibus , & Puritatem, ac Proprietatem sermonis,quae a melimribus Latinae Linguae Authoribus quae-τenda est. Pura erit Elocutio, si viti js carebit et quare fugienda erunt, quae continentur hoc disticho. Sordida , prisca, noua, antiquatiatio .. poetica, dura, Turpia , rara nimis, vel peregrina

Sordida, quae iacent, repunt, e faece Vulgi , ac triuiis sumpta 0. Prisca, A et quae

. a io. c. I. b Cic. LI. de Inuentia

27쪽

η De Studis Elocutianis,

quae 1 remotiori antiquitate derivat tura ut quaedam Enni j, Pacuui j,Catonis, Plauti. Noua , a recentioribus excogitata, nec admi1ia Eruditorum suffr g ijs. Antiquata , quorum usus obsin Ietiit. Poetica, ut Catachreses quaedam,& audaciores Translationes, quae Poetae licent, non Oratori . Dura , impro

pria, & longius deducta; tum aspera omnia, immania , & sesquipedalia . Turpia , quae scedum aliquid, obscc numue significant . Haec vel proscribantur omnino , vel si quandoque prae termitti non possint , honestioribus vocabulis explicentur , ut figuratis

locutionibus ita obuelentur, ut ingem Duas aures non laedant. Rara, quae Vi aliquando apud melioris notae Scriptores inueniantur . Peregrina , bar bara & idioma externum rodolen

Despicuitas claram , dilucidamque Orationem esticit 'ualis erit, si pro priis verbis utatur, i isque dicendi m

dis, quos Literatorum usus probarit as aequi uocis, &hibolog ijs careat s non antiquioris eruditionis affectatione obscuretur et si naturalem rerum ordinem seruet a vi prima Praecedant,

subsequentia succedant , vltima post Ponantur. Absint longae Parentheses a. vitetur nimis consua brςκiιas , quae

28쪽

ne studio Eloeutionis. mutilet sensum, nimia quoque Peri dorum prolixitas, ac tumultuaria vero horym congeries , qualis plerunque ijs accidit , qui Epitheta inutilia cuicunque nomini assigunt . Mirum vero est quantum Elocutionem Confundat pediturbata constructio, quam aliqui, dum numeros intemperantius quaerunt, ita permiscent, ut gryphos texere videan

tura

Ornatum afferunt Elocutioni Translationes, & Figurae: tum illa, quam Author ad Herennium caὶ Compositionem vocat, quae suavem reddit Orsetionem apta partium collocatione, ac numero; de quibus omnibus inta seo

agemus.

De Verborum Copia, s delecta rCAPUT SECUNDUM.

LAtinae linguae inopiam ex eo plu-.rimum nasci crediderim ; quod

multos annos primis rudimentis impendentes illius praecepta magis comparare plerique student, quam usum, neglecta Latinarum vocum notitia . Hinc euenit, ut adituri Eloquentiae studia, sine viatico iter aggrediantur cum vix alia Nomina, & Verba probe cab

. - a Lib. q.

29쪽

6 De Sthdio Euentionis. leant, quam quae in Grammaticis reis gulis attriuere; atque priEpostera cura prius, ornate, quam proprie, dicere

conati, neutrum a sequantur.

Illud itaque primum commendaue rim, ut ab initio pueri propria rerum vocabula perdiscant,& aliqua quotidie memoriae mandent; ne, cum his utenduin fuerit, in singulis haereant, seminperque praesenti Nomenclatore siri opus qui si deficiat, elingues videantur, Vel barbari. De varia item erudiantur sinisc, tione Verborum, idemque alijs, atque alijs modis explicare assuescant. Iuua

bit libellus ille Calipij Poliphrasti de

utraque Verborum, ac rerum copi

sic enim inscriptus circunfertur, sup presso damnati Authoris nomine) alendet Latinitati perutilis: etenim tam mulinta,quq Fabius attigerat,immo,ni Lllor, nimium multa,in rem istam collegit,&explanavit, Vt superuacaneum sit vel alia quaerere , Vel huc eadem reuocare. Rationes aliquot Elocutionis variam dae per Casus utriusq; numeri Nominu , per Μodos, ac Tempora Verborum, &eiusdem generis alias a Grammaticis petitas habet Gallus in tractatu Ae Elocutione cap. 36., & in Grammaticae rudimentis. a Illis antea exercendi

erunt

30쪽

ta De Studio Elocutionis. τὶ Gunt in inferiori Classe Humaniori- bus postmodum Literis operam daturi 3 ne cum adolescere deberent ad Eloquentiam, adhuc teneantur insantia.

Elocutionis ubertatem, ac diuitias dabit Lectio; non varia stati m , sed accurata . Diu non nisi optimus quisque,

. qui credentem sibi minime fallat,

legendus est aὶ: non enim apud Scriptores omnes aeque incorrupta est Latine Linguae integritas 3 cum haec per varios aetatum gradus varias subierit vices 3

primum subhorrida, hinc purior , &knsim detersa vetustatis rubigine splendescens; mox licentia deterior, donec opprimentibus Italiam Barbaris, L ' tiumque miscentibus, affatim interijt, di migrauit in aliam Nostratibus com

Quatuor ergo Latinae Linguae Secula distinguuntur . Aureum florens , &illibatum: Argenteum deficiens, albqua nouitate insectum : AEneum tib rius : Ferreum deterius. Quae successere corruptissima vix nomen habent, nisi, quo suam testentur infelicitatem , Lis' gneum, & Luteum , in occasum Invperij, sermonisque Romani vergem

Ad sontes defaecatae Latinitatis hau A O . Lien . a Quintil. l. IO. c. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION