Eloquentiæ preludia, seu compendium eorum, quibus institui, & exerceri solent, qui literis humanioribus dant operam, & rhetoricæ initiantur; Ex Aristotile, Tullio Quintiliano, alijsque probatis authoribus, a P. D. Demetrio Supensio cler. regul. barna

발행: 1720년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

i8 De Tropis..tijs animus. Quaestionum senticeta. C .

. rarum vepres. Adolescentiae novalia

virtutum seminibus, bonarum artium frugibus foecundare. Gloriae messem, honorum segetem , laborum fructus' colligere. Disciplinae iugum . Legum . sepes. Eruditionis horreum . A variis Fabr.m operibus. Iacere fundamenta sortianae . opus ad fastigium, ad coronidem perducere . Supremam Operi manum impon re. Rerum gestarum monumenta eruderibus antiquitatis effodere . Architectari voluptates .i. fruendarum

voluptatum rationem comminisci ; ex

llio a. de Finibus. Carmina reddere incudi. Tornare periodos. Orationem - limare, laevigare, colorare &c. Omnium tandem Artium officinas percurre ; nec enim ulla eis humilis

adeo, quae luculentam praebere non

possit inquirenti Metaphorarum supellectilem. Suggeret Equiso cupidi. tatum fraenum , regiminis habenas , phaleras Verborum , admouenda segnibus ad virtutem calcaria . Ostendet Cosmeta Eloquentiae calamistrum, cincinnos, pigmenta , & Isocraticum myrothecium, quod totum Cicero se consumpsisse in commentario Consulatus sui scriben do, affirmat, ad Atti ηm ep. pr. Dabit etiam Cuped b

42쪽

De Tropis . ranarius lautitiem sermonis,Elocutionis condimenta , salesque sapidissimos, &argutiarum tragemata, quibus Auditorum palatum demulceas. Haec pauca innuere placuit ad iuuan-8am ediscentium imbecillitatem; nec ultra progredior . Omnes .n. Metaphorarum formas , & modos illas educendi recensere velle, idem est, ac per uniuersae Naturae fines vagari . Vix quidem alius frequentior Tropus est , quique maiorem Elocutioni conserat dignitatem, si temperanter, & prudem ter adhibeatur, cum admirationem asserant ingeniose translata : ut enim peregrina potius , quam domestica misramur, iiii nos magis aliunde ascita vocabula , quam natiua delectant. Sed vitanda Metaphorarum desormitas, &ci Poetis v surpata quidlibet audendi licentia . Cauendum, ne dissentiata rebus translatio, nec tumeat nimium ,

nec vilescat. Quis enim ferat Caeli placentam pro Luna , hortorum Smaragdos pro caulibusῖ a Ut modicus autem atque opportunus metaphorae usus illustrat orationem, ita frequens,& obscurat, & taedio complet ; continuus vero in Allegoriam, & Abnigma exit .

43쪽

NECD m est Tropus,quo aliudex alio intelligitur 3 sitque pluribus

modis. 'I. Cum totum pro parte sumitur . Virg. AEneid. '. viridemque ab humo conuellere Sylvam, totam posuit Sybuam, cum de myrto loqueretur. Sen. i Med. Indus gelidum potat Araxem sAlbim Persa , Rhenumque bibunt .. 2. Pars pro toto et ut limen, vel te

pro domo τ puppis, vel carina pronaui. Virg. q. Aneid. longa suleant .ada falsa carina. Sic dicimus Caput pro homine: lepidum Caput, inuisum, infidum. Sic mucronem dicimus pro gladio &c. I. Genus pro specie et ut ales pro

Aquila, quadrupes pro equo . Virg. AEncid. Saucius at quadrupes nota intra recta refugit. q. Species progenere: Vt ornus pro quavis arbore, Tigris pro quavis sera, Lacon, vel Vmber pro quouis Cane v natico . Sil. Ital. lib. I. Venator dumeta Lacon, aut exigis Vmber.

re Sagax ὸ Oalle feras. . Sin

44쪽

. singularis numerus pro plurali Virg. 2. AEneid. late loca milite cominplent , & alibi Hostis habet muros. Senec. in Tro. Soluimus omnes lacerum multo funere crinem . . i. crines laceros multis funeribus, Napud Livium Ra- manus pratia viti oret hoc est Romani victores. 6. Numerus pluralis pro singulari, Cic. de sci ipso . Populo ιmposuimus , T Oratores visi sumus . idem in Pis. O Stultos Camialos, Curios, Fabriciox , Calatinos M. Frequentia sunt apud Poetas ora , colla ,pectuina, corda, pro ore , collo & . 'Numorus quoque determinatus non raro pro indeterminato ponitur . Sic in quotidiano sermone dicere solemus millies pro saepe , mille pro multis Virg. l. s. aEneid. de Iride. Mille trahit um irios aduerso sole colores. Cic. a. de Diuinit. Sexcenta licet huiusmodi 'pr ferre. Sexcenta pro infinito numero

dicere sere usitatum esse Donatus d

i T. Antecedens pro Consequenti a vi Subdere eqao calearia pro currere ι sobmere e litore pro discedere. Sen. in Tro. Bis ealsata Dardana Graso mania ferro .i. bis euersa Troia. S. Consequens pro Antecedenti et ve

45쪽

11 De Tropis . .

mortem pro vulnere. Latin. Pac. Ir

Paneg. si mortes receptas in Sylvas, σflumina deferebant. Postrema haec duo capita pertinere aliqui ad Metonymam malunt et Ouia lilianus ad Synecdochen refert .

De Metonymia α

CAPUT QUARTUM METONTMIA est positis rei alia

cuius pro alis, quasi cognata, in vicina. . Cum ponitur Causa pro Effectu , ut Inuentor pro re inuenta 3 ex.. gr. Ce res pro frugibus, Bacchus pro Vino siue Author pro suo opere , ut Seneca x Tullias, Horatias pro eorum Scriptis Faut materia pro re ex ea facta ; ut pinus pro naul, argentum pro pecunia ,sinum pro velo a. Effectus pro Causa; ut cum dici

inussee pro scelosto, bellum pro bel, latoribus , patria perniciem pro cive patriae pernicioso . ita Cicero Verrem appel lat labem, ac perniciem prouincia. Hinc ab eflectibus pimam vocamus hyemem, tristem senectam , squalidam febrim . .i., quae squalidos homines sucit. Curtius lib. s. Et ealamitas

querula est , er superbasse 'a . q

46쪽

De Opis 23 , Id, quod continet pro eo, quod continetur et ut Academia, pro Acad micis , ciuitas pro Ciuibus. Cic. --mis Italia vinci non eoterat, nec Gracia disciplinis . . . Possetar pro re possessa . Virg. Proximus ardet Ucalegon, .i. domus Vcalegontis s. Signum pro re signata; ut fasces pro Consulatu, gladius pro bellica virtute , palma pro Vietorii,sceptrum , vel purpura pro Regno . Luc. lib. 7. de Cieerone . cuius sub rure, togaquo Paciscas favus tremuit Catalina secures. Secures pro Consulari potestate. Se Antonoma

CAPUT QUINTUM.

ANTONOMAS A est quadam πι-

minis permutatio, qua vel nomen appellativum pro: proprio ponitur , veι proprium pro appellativo, . Exemplum primi generis sit orator pro Tullio,S tvicus pro Iuvenali, Historicus pro Lbuto. Exemplum a. generis Crassus pro Diuite , Cato pro Sapiente, Nero pro Crudeli .. Deducit autem Antonomas a nomina Stirpe t ut si dicas Aiaciden pro Pyrrho ab auo desaco i a Patria o ut Itha

47쪽

eum pro Vlysse ab Ithaca insula natali Aa secta : ut Stoicum pro Zenone, a Sta dijs, vel iacultatibus, quibus aliquis ex celluit et ut Mathematicum pro Archis mede 3 ab artibus et ut Pictorum princμpem prci Apelle, & vicissim Apetieis pro egregio pictore , Diadalum pro ii genioso artifices a moribus: ut Cretensem pro mendaci ; a factis: vi Monstro rum domitorem pro Hercule L denique a praestantia in aliquo genere vel boni , vel mali, presertim usurpando eorum Domina propria, qui fuerint maxime

insignes pro appellativis: hine dicimus Achillem pro si renuo virta, Aristide- pro i usto , Nestorem pro longaeuo , di Moitem pro deformi, norgitem pro stolido, Sinonem pro Daudulento . Ad variandam Elocutionem per A ronomasias, & Hyperboles indicem non inutilem inuenies apud Calipium Poliphrastrum lib. I. cap. 6. De Onomatopoeia, Catachrem.

O Metalepsi. CAPUT SEXTUM. OAMMATOPOEIA est sis iο

cis, qua sit rei explicanda simillima. Hinc hιnnitus equorum , mugit hcium, balatus ovium , coaxatio rana ruin, bombus apum,

48쪽

, . De Tropis

1 a Philomelae Author, apud quem plurima leges huius notae, per Onomato- .poeiam fici a . Sed non omnia , quae Poetae audent, licent Oratori. Tar tantara excogitauit Ennius,ad tubs s nitum explicandum: Batibari Canes 1. Lucretio dicuntur: quae tamen, si sapis, suis inuentoribus relinques. CAT ACHRES IS est vocis abusis eudurior, ct licen/ior vocabuli translatio , ut si pro temerario Magnanimum dicas , pro astuto Prudentem , Sperari dolorem pro timere . Sic Apuleius agnum pinguem incuriosum vocat :Manilius vero lib. . in AEllatis descriptione pro humore,quo herbae, & plantae vigent, viridem Sanguinem ponit. Et viridis nemori Sanguis decedit , ct herbis. Aliquando Catachresis ad exaggerandum plus dicit, qua in res exigat Iut parricidam pro homicida 3 aliquam do ad rem diminuendam minus dicit, quam res ipsa postulet et ut parcum proauarct , facetum pro scurra. Hinc apudi Horatium paterni amoris Catachresisi filiorum desormitati blanditur .

I Strabonem

Appellat patum pater , O pub

49쪽

16 De Tropιs .& apud Plutarchum notantur a recentioribus Graecis Athenienses, quod rerum inuidiam urbane inditis nominisbus mollibus, atque mitioribus obteg re , & diminuere solerent rcum tributaeoliata in usum Reip. pecunia , praesidia custodia, carcerem domicilij vocabula appellarent.

METALEPSIS est aliouius dictionis

urpatio pro alia remotiori, ad cuius. cognitionem quasi per gradus peruen mus. Sic Virgilius aristas, Ouidius mefit ses , Martialis brumas pro annis posuit. Tecum ter denas nume aut Posthumet brumas lib. q. epig. o. ubi per brumas hyemes , per Θ emes nos intellexit , ad quos intelligendo per antecedentia fit gradatim asce .sus; nam bruma fit quavis hyeme , hyems est quouis anno , atque ita quiter denas numerat brumas , totide numerat annOS . Haec autem frequenqtiora in carmine, rarius in soluta Orvtione adhibenda.

De Allegoria .

, CAPUT SEPTIMUM

Α LLEGORIA est Tropus ex aliorumari frequentatione consatus , aliud. verbis Agni ani , aliud sensu. vel bre uita

50쪽

i De Trasis. 2 uius est continuata translatio. Curria ergo plures conueniunt in integram sententiam translationeS, praesertim Vero continuatae Metaphorae, in Allegoriam tinnseunt . Seditionis faces , Eloquentiae catenula , animus e franis. Metaphorae sunt , quae productae ad sanientiam fient Allegoriae ., si dicas.

Iam incensas ad Reip. incendium feditionis faces ab.ipsis perduellium mann

bus ereptas exonguere . Vincitos aureis . eloquentia catenulis auditorum animo

in uauissimam rapere captiaitate' O . Esranem adolescentis animum intellis disciplinaseaerioris habenis coercere. Tullius in Pic Neque tam fui t midus , ut qui in maximis turbinibus , ac fluctibus Reip. navim gubernassem , fatuamque in portu collocassem, frontis tua nAbeculam , tum Costega tui comtaminatum spiritum pertimescereno . Alios ego vidi ventos , alias prospexi animo procellas , alijs impendentibus, tempestitibus non cessi. Ide in in Verrem 6. Errabas Verres

vehementer errabas , cum te maculas fartorum, ac sagitiorum tuorum , δε- ciorum innocentium sanguine eluere , arbitrabare . Praceps amensia feris re, qui te existimares auaritia vulnera

crudelitatis remediis posse fanaxe.. Elegantiviaias nabet Λllegorias D. B a Hi

SEARCH

MENU NAVIGATION