Eloquentiæ preludia, seu compendium eorum, quibus institui, & exerceri solent, qui literis humanioribus dant operam, & rhetoricæ initiantur; Ex Aristotile, Tullio Quintiliano, alijsque probatis authoribus, a P. D. Demetrio Supensio cler. regul. barna

발행: 1720년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

3's . De Chria.

capita, virl aderant omni literarinu. genere praestantes, aderant eruditae tuis

brationes, & fidissima scriptorum subsidia , a quibus lectitandis nun qnam

sum tanta curarum mole seria tur .

At sentiebat cui vere est in Sapientissi-.mus Pontifex , in rebus agendis prudentis esse respicere finem; nec aliundo sincera magis, & salutaria consilia is , quam a seria mortis meditatione ha riri. Et certe seuerissimus viventium par-dagogus mors ipsa est, vitiatae naturaea elementissimo Iudice ad poenam simul datus, ae disciplinam; ut lapsos ita deteritas mores castiget, & rebellantes haereditariae culpae solicitatione cupiditates suo terrore compescat. An V ro quisquam est, qui si mortalem se esse meminerit, atque hospitem interim , ac peregrinum degere in terris , non protinus ista iastidiat, quorum tam breuis , tam incerta possessio; quae postmodum , nisi sponte dimittat, in-u1tus relinquet, in alias Oras, aeterna' 3 sedes euocandus Quis est, qui si mentis aciem in sepulcrales umbras defigat, in se algere non sentiat libidinum aestus , deseruere iracundiam , auaritiam Janguere, stupere ambitum , frigere immoderatos intereuntium rerum

MPotitus , quae cum instabilis vitae fu-

402쪽

De Chria. s sm pari passu labuntur λ Age quicumque es sortior Achille, Caesare felicior, ditior Crassis, coni jce oculos in funebrem urnam,& vide, quo mortalium fastus, quo potentia decedat. Supersteae tam spectabili homea cineris pugi, Ius docet, quam inania sint illa , quae

in tam leue soluuntur, exiguumque elementum . Haec si tecum expendas .an non statim animum ea subit cogit tio , quae te a praesentium amore ad si turorum curam detorqueat Z Quorsum

inquies) fugacissimis rapior obieet

mentis cur tanti emo voluptates infidas λ quid putre coiffusculum opipare pasco , splendide vestio , deliciis foveo, propediem soluendum in sordes' quia

est, cur opibus congerendis insudem, quae domino cuicunqi paratae deserant abeuntem, nudumque relinquant in is saxo ' Cur tantis laborum impendijs auram gloriolis capto mox ad superstitem famae rumusculum surdus in tumulo futurus quorsum hic aulae, curiae, forique strepitus, quorsum haec ambita honorum supellex laurea , curulis, tr hea ,sceptrum, quae statim puluisculus teget , Vltimusque dies cum inglorijs vomeribus, marrisque miscebit' Surge anime ad illa, in quae morti ius nullum est. Desine falsi breuisque fulgoris lam- pyridas consectari. Despice non ma

403쪽

De Chria . sura ieeum lutulenta haec impedimenta ; atque ita mortalia sint in usu, ut sola aeterna in pretio sint, & in voto. quae sana consilia mors insinuat, si cons ultorem habeat , non incuriosis,

auribus auscultantem. -

Sed heu quam raros consultores , quam paucos auscultatores habet haec morum praesentissima moderatrixi heu caecas hominum mentes, tam densa , caligine laborantium, ut inter circun- stantes undique mortis imagines morealitatis obliti se ipsos ignorenti Quoties illud , atque utinam non setistra , interendum est. Mementote hominem

te Ita plero'ite fascinat siue dulcedo

voluptatum, siue blandientis aura fortunae , ut velut in firma sede beatitatis collocati teneri se vel non sentiant , vel non meminerine communi lege naturae. Hinc ubi animum inuasit haec ineuitabilis fati obliuio,& ex obliuiono nascens insania , quid ni se in omnem vitiorum licentiam remoto tam forti repagulo praeceps effundat λ Quid est quod nullis clauditur finibus auidae

Tyrannis, urbiumque direptioneS , VP stationes agrorum, populorum clades, incendia, rapinas, excidia Regnorum usurpat, ad potentiae, & gloriae incrementat quid quod auri cupido diuina, binnanaquae iura conculcat, proscribit

404쪽

De Chria. commeretis fidem, a tribunalibus iustitiam, ab amicitia sinceritatem , a

necessitudine pietatem λ quid est quod

amplissimo terrarum ambitu vix capitur immanis, exlexque superbia, quod turritis aedifici js Coelo minatur, substructionibus immensis pene adimit ci uibus Patriam , latifundia violatis finitimorum limitibus in Prouincias extendit Z quid quod intemperantia , dc

luxuries impudenter exultant , nulla integritatis, nulla honestatis reueremtia , vitaeque spatijs, tanquam flagitimsissimis serijs abutentes, enorme contion uant Bacchanalium tripudium 8 V denam haec tanta scelerum colluuies , nisi ex obliterata mortis memoria quam qui prorsus exanimis delevere, quid mirum est, si per nefas omne ad

ea tantum inquirenda comparanda ferantur, quibus viventus emineant ,

regnent, affluant, excellant, fruantur a velut aeternum victurit Non iam sane illicio, quam vana spe immortalitatis versutissimus ille coluber primos nostri generis parentes in scelus induxit. Et qua nuis exitialem fallaciam tandiu docuerit euentus, adhuc illam nobis oti, trudit caecitas nostra , nec satis declinamus antiquam fraudem, nisi statutam viventibus irrevocabili sententia mortem frequ-ti msditatione consulamuri

405쪽

Maximo itaque diuinae prouidentiae beneficio euenit, ut mors eadem , quae fuit supplietum culpae, fieret eadem culpae remedium . obiecta enim huius memoria feruentes impetus animi repressit, ne praescriptos legum margines transilierent . Vides ne quas tumido elemento compedes posuerit sapientissimus artifex rerumfFurentes illius aestus minutissimis compescuit arenis . Cum ebullit immanius, cum liuentes fluctus attollit, cum undas collidit undis, eum validiori ventorum conflictu inhorrescit, iraque atrociore despumans finitimis terris naufragia minatur, ubi attigit arenosum litus, in se recedit, furoremque suum resorbet. Ita prorsus exaestuans humanarum cupiditatum Pelagus tenuissimo cinere Diuina Sapientia marginauit. Cum prauis mintibus agitatus animus cal tanquantimare feruens insanit, ut helhalem impingit in pu luerem, huc tamentes su xus suos confringit. b)Cur longanius Eremi cultor Iacoblis cὶ post exactam in eo recessu maximam vitae partem, iam canus, non

dum securus, proprijs eruditus periculis vivum se condit in tumulo λ Ia latus criminum procellis, naufragus ,

406쪽

De Chria . 38sae prope demersus, denique ad hoc postremum litus, quan uis quassata rate, confugit. Hic tutissimum portum , hic fidam stationem inter albentes caluas inuenit; ac libidinum tempestates , qui bus rotundendis non ante suffecerat solitudinis austeritas, annosa Virtus , aetas devexa, sepulcri puluisculo refrae. nauit. Noveras e Scaeem cineris nostri vi tutem Sanctissime Pontifex Gregori, cui grauissimum addidisti sententiae tuae calculum ; cum perfectam vitam mortis esse messitationem docui sti. a Qui enim serio se meminit mortalem, tanquam moriturus vivit, ut moriens

Superest igitur, ut quicunque de rete. te instituenda vita cogitat, innocentium secutus, tetricam eam consulata sed fidam indicem veritatis; a qua irretortam agendi normam percipiat . Suspecta siquidem, & fallacia esse possunt hominum consilia et mors numquam consulentem sesellit.

407쪽

CHRIA MISTA.

Cornelia maceboram maser Campana matrona suos ostendens : Hac, inquit, ornamenta mea funt. Valerio Max. Lq. ΦVtinam possem eximiam illam Zeuxidis artem assequi dicendo , qui Pene- lapis mores Ilinxisse dicitur cum vultu. Vtinam ita possem exquisitis eloquentiae coloribus mentis una , frontisque tuae grauitatem digne referre osexus, & sanguinis , & Patriae decus Cornelia . Vellem equidem mollibus hodie Gynaeceis imaginem tuam osten Iare pro speculo, cuius fortasse monitu sagittata sceminea leuitas ab operoso sui mundi cultu ad meliora studia ver

teretur. Spectate hoc Romanae vir tintis e Xemplar o matres; atque intelligite non aurum, ac purpuram , nota

pictam , gemmatamque vestem , sed liberaliter institutam sobolem esse vestrae dignitatis argumentum. Hoc vn gloriabatur illa nenere , &coniugio illustris, moribus illustrior Cornelia: hoc pretiosissimum esse docuit genitorum ornamentum. Quod quanuis veteri fo a , di historiae commendatione no

408쪽

De Chrἰa . tissimum audiuisse vos non semel , ae legisse opinor; non inutile tamen. fore puto, nec iniucundum in memoriam

reuocare.

Romam diuerterat hospes Corneliae

matrona. Campana haec erat , atque de more gentis ad summum lautitiae apicem luculenter instructa. Et nobiliori fortasse choragio tunc pompae scenam ornauerat, quae in amplissimo V bis theatro spectari a Quiritibus mere retur. Cirrata, cristata , cerussata, delibuta unguentis circum halante Sepias a patriam redolebat. Fluebat e collo in linum nitidissimis vermiculatum IMpillis aureum monile, nec minori protio radiabant aures, ac mairus. Attalicam cycladem diues bacca di stinxerat, euius 4lla sinuosam laciniam teibidineo gradu superbe thraens exi gero, ne dum expectare , videbatur ab intuentibus obsequia . Vt vero gaudet muliebris ambitio se, suaque impensius iactare, praeter opulentiam, quam veluti vulgarem mercem in omnium conspectum profuderat, hospitae suae lectioris thesauri arcana expandit. Hyacinthinas , . & smaragdinas pigmentorum pyxides e myrothcc ijs depromit, annulos e Doctyliothecis insignes , latiore pala sol, dis adamantibus fulgurantes et ex ar

409쪽

De Chria. torques, inaures, & in tridendas Cleo. patrae margaritas. Iam abunde pretiosa ostentatione Corneliam lassauerat, dotalis apparatus diuitias , & missa in compendium patrimonia stomacha

tem verius , quam mirantem cum

illam Campana rogat et ecquid adhuc moretur gaZam itidem suam reserare , dignosque coniuge Gracchi , & filia Scipionis ornatus proferre, quos aubdissimis oculis expectet Annuit illa, spondetque mox voti compotem plinnissime suturam. Sed grauioribus intenta curis prudens matrona longe alio spectabat. Curiosam itaque sceminam diductis in diuersa sermonibus tandiu tenet, donec si iij redeant a schola: tum accitos egregiae, cultaeque indolis puebaos coram hospita sitiens et Iam ne thesauros inquit) meos non vides 8 En

opes, en elenchos, en ornamenta Corinneliae . In amplissimis laribus preti sius nihil habeo, charius nihil. Odbgnam Romana heroina vocem l o prudenter factum, dictumque sapienter lIta lusit ambitiosae mulieris importunitatem , & parentes admonuit , non supellectilis pretio, non ab opulentia, di luxu ; sed ab ingenua liberorum ed catione gloriam esse quaerendam . Enim vero leuis admodum ille sulgor est, qui ab auro, gemmisque venit,

410쪽

ae perperam in his cumulandis lab rant studia parentum s nisi enitantur,

ut eorum, quos alunt, futuros rerum suarum, ac nominis haeredes, ingenia ,& mores effulgeant. Nec aliunde ceretius similiae decus; quam si filios a vitae limine instituendos paterna solertii suscipiat, prospiciatque, ut liberalibus disciplinis initientur, &in spem summae Virtutis, ac dignitatis adolescant. Μollior enim illa aetas in omnem B xilis partem sicile recipit quascunque imprimit institutio imagines, &altὰ seruat impressas: quamobrem exculta honis artibus pueritia ornatissimae virblitati praeludit, ut vernis floribus vinea foecundam autumnitatem pollicetur. Quae igitur illustrior, aut quae utilior esse potest parentum cura, quam quae rudibus filiorum annis exornandis impenditur in secuturae vitae praesidium, ac decus λ Infusa illa cum lacte pietas, tradita in crepundijs rudimenta virtutum , inchoatum in praetexta sapientiae tirocinium, illa denique viros formant omni laude praestantes. An vero quidquam pulchrius in domestico splendore spectandum genitores habent, quam vernantia haec germina gloriae a praesertim , si non alienae tantum operae debeant , sed culturam ipsi adhibeant suam Z Quantumliis enim exquisita R a Min

SEARCH

MENU NAVIGATION