Georgii Raguseii Veneti theologi, medici, et Patauinae scholae philosophi ordinarij Epistolarum mathematicarum seu De diuinatione, libri duo. Quibus non solùm diuinatrix astrologia, verùm etiam chiromantia, physiognomia, geomantia, nomantia, cabala,

발행: 1623년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

illi conciliat, ut exinde pauperibus eroget , alteri autem iacturam , ut a ludis auoce quo expeditius, & enixius Deum colat,reique familiari diligentius incumbat. Denique hoc idem & Deum ipsum facere posse omnes arbitror fatebunturicum minoris virtutis non sit causia prima, omniumque suprema , quam causse inferiores. Vtrum autem proxime id faciat, res est dissicilioris contemplationis. Et quod ad me quidem

attinet,prosperitatem illam , aut aduersam fortunam , quae plerosque comitatur in lusionibus, Deo proxume adscribere non auderem , quod etiam eruditus quidam vir sentire videtur,qui prosperitatem in negotiis gerendis Deo quidem attribuit, in ludis vero Angelis, iuxta bonis, ac malis. Et vero quamuis multa sunt, quae nobis fortuita videntur; ea nihilominus definitam interdum cau- sam

202쪽

ne Divinatione. Lib. c. i93 lsam habent , cum a Diuina prouidentia pendeant. Deus namque Angelorum, aliarum que causarum munisterio,infligatione, illuminatione, aliisque modis nobis incognitis, admirabiles effectus edit, quos humani more ingenij ad prosperam, vel aduersam fortunam referre solent, qui causas eorum ignorant. Quis amabo non dixisset , tot malis iactatum Iobum fortunς ludibrium debuisseὶ quis inauditas calamitates insanientis fortunae temeritate non adscri-

psisset; attamen vir sanctissimus ex diuite pauper,&ex inope ditissimus factus est summi Dei constitutione . Prosperitatem etiam maximam in negotiis sensit Putifarus Pharaonis Genec 11. eunuchus, vir AEgyptius, postquam Ioseph ab Ismaelitis emisset:illam au. tem plerique sideribus natalitiis trIbuebant,cum tamen eius autor esset Deus , ut diuina Scriptura ad docet. N

203쪽

, Laban quoque, feruiente illi Iacob,

caepit diuitiis assivere, ita ut omnes tantam fortunae benignitatem admirarentur λ & tamen, ut Sacrae literae docent, diuitiae illae non ex fortu

nae fontibus, sed ex locupletissimis

Dei thesauris effuxerunt, qui La ban, propter Iacob seruum suum, omnium rerum actuentia ditescere voluit. Quemadmodum igitur pro speritas in negotiis, atque interdum infelicitas, Angelorum, aliarumque causarum ministerio a Deo proficis citur,ita possibile est, ut iisdem causis,eodem volente, aut permittente, quida in ludis fortunati, siue quida infortunati. Haec erant quae responderem ad id quod curiose quaesiuisti,non pro tua fortassis expectatione, sed pro eruditionis nostrae modulo. Pergratum hercules erit mihi, si ex tuis steris intellexero , me his conscribendis operam non lusisse.

204쪽

De Divinatione. Liber c. rys Vale. Patauij, V. Kalendas Octobris. M. DC. x v III. Erasto Savonae, Medico Veneto.

nino fidem habendam esse. TAMET si Francisco Vianello, Me enati nostro , scripsi, in

Chymicae artis operibus, atque in iis praesertim, quae ipse exercet, Obseruandum maxime esse,ut Luna in comunibus, Solvero in igneis signis reperiatur;id tamen feci prouocatus ab eo,nec ex mea, sed ex Astrologorum sententia, quas equidem quanti faciam,puto te non latere. Vniuemfam diuinatricem Astrolociam inter

aniles fabulas, & circulatorum oste- tationes numerare soleo,tantum ab-

205쪽

est, ut electionibus, ut eorum utar

vocabulo, fidem ullam Jabendam esse censeam. Earum Autores illos ipsos fuisse arbitror, qui in Astrologica disciplina mendacia, nugas, &res tetras essinxerunt, nimirum Arabes,atque in iis Dorothium, & Vite-lium,quos Halyabenraget longe caeteris anteposuit. Hos deinde imitati

sunt Messaballach, Abim egest, Al-hayat, Alkindus, &alij huius classis

auctores. AbueZaben, Zanel, Bem-briet, Albumasar, Bembrany,& Alobat de electionibus itidem, sed pi guiore Minerua scripserunt. Ptolomaeus eiusdem rei frequenter in Ceriloquio meminit. sed non conuenit inter Viros eruditos, utrum liber ille Ptolomaeisit,an spurius & adulterinus, Auspicationes, ut ipsi loquuntur,nihil aliud sunt, quam horarum quarundam electiones, quas ad aliquid agendum felices esse arbitram

206쪽

De Divinatione. Lib. r. I9rtur. Vt verbi gratia,si quis hora ce

in equum,aut navim conscendat,vel

Regem adeat, prosperum illi fui rum sit iter,prospera nauigatio,.& a Rege quicquid petierit,facile sit co- secuturus. Si vero istorum aliquid, elapsa iam hora, moliatur, infelicia cuncta prope futura sint, hincque auspicationum utilitatem eliciunt: Etenim iis ipsis& mala, alioqui futura prohibentur, & bona, iam diu

expectata,facilius comparantur.Na, quae ab astris Natiuitatis tempore promittuntur,non statim eueniunt, sed dantur initia,quaedam media, &fines significationum. Ideo inquisit, si fiat dierum, aut horarum electio, prop. 4,κquq figurae Natiuitatis respondeat, y Panto vehementiorem futuram esse significationem, validiorem que de-ssuxum. Negant autem, electiones illis prodesse , quorum natiuitates, aut reuoludiones , aud Asceniuentis

207쪽

s i in iRxςx Og tiones ignorantur. Scribiemaei lib. enim Zabel, quosdam eadem hora

de electici . - - - -

nibus In

ab uno, eodemque loco simul dis cessisse, & nihilominus eorum aliquos cito ad patriam diuites, alios sine lucro tardius reuertisse, alios vero in itinere periisse,idque ob varias eorumdem natiuitates contigisse: Porro multis in reb' hasce auspicationes obseruant , ut in aedificandis domi bus,vel urbibus ilia emendo, & vendendo,in conscribendo,in bellis, ve- - nationibus,& ludis,in incidendis v

stibus, in tondendis capillis, in scindendis unguibus. Ouid pluraZIn ip-

par. . e. r. ia etiam Circumcillone,atque baptumo . Audi quaeso ridicula.Si Mars,tinquiunt,in urbis aedificatione caeli cardinem obtinuerit, principes omnes illius ciuitatis gladio perituros. Ra

rario lib. .. tionem autem afferunt, quoniam

eum 'i ,. astrorum insensibiles radij lapidex ficiunt, ilectiturque vis illa in habi,

208쪽

De Divinatione. Lib. r. I99tatores ipsos,qui ad incommodum, aduersamque fortunam euitandam

locum mutare coguntur. Ad n c, si ludis taxn-

. . sa lorum seis

quis aleam ludere incipiat,Luna Ve- eundum

neris, aut Mercurij coniunctionem petente, aut eorumdem hexagona, vel trigona radiatione affecta, eum lucraturum esse, dum tamen ita sedeat, ut facies eius contra Lunς faciem posita sit. In venationibus po nunt Lunam in signis igneis, cum benigno aliquo Martis aspectu: h

lusimodi enim astrorum constitutio- qnem dicunt canes vehementer cor roborare , & venatoribus praedam multam conciliare. Nolo alia recensere,ne huiusmodi ineptiis epistola repleatur. Vnum dumtaxat dicam, Astrologorum hanc de auspicationibus do ctrinam impiam nanem,&deridiculam esse. Impiam quidem, quia religioni, liberoque nominis QMbitrio obstare videt r. Inanem,

209쪽

quia docet ea, quae fierpnullo modo possunt. Ridiculam , quoniam in puerilibus rebus versatur , atque a communi hominum sensu penitus abhorret. Consideremus aliqua , &xem particulatim tractemus. Finge aliquem Astrologorum auxilio, tempus idoneum eligere ad petem idam gratiam & beneficium a Rege. Quaero, quem putent astrorum d

fluxibus affectum, eum ipsum, qui petit,an potius Regem 3 Si eum qui petit, nihil igitur auspicatio proderit,quippe quae nullam in Rege liberalitatem inducat. Si Regem dicant, utilis ergo,& opportuna erit petentibus omnibus, vel Astrologiae imperitis, auspicatio illa : quandoquidem Rex ita eodem tempore steli rum viribus assectus erit, ut non nisi beneficum & liberalem praebere sese omnibus queat. Et nitillominus

re secus accidisse, vel ipsimet Astro-

210쪽

ve Diuinatione. Lib. I. 2OIlogi saepius sunt experti. Dicent fortasse,caesorum affatus tunc temporis eum,qui petit, eloquentem face,

rem per hoc adscititia facundia voti compotem fieri. Sed si hoc vere dicitur,cur non omnes,qui eadem hora,Regem adeunt, ut liberalem &munificum experiantur, eloquentes

fiunt 3 Vnde hic caesorum disparilis defluxus 3 Α diuersis, inquiunt,Natiuitatibus. O dementes homines: remota causa effectum pariet, proxima non pariet 3 Tantum poterit stellarum constitutio, quae ante annos quadraginta, vel sexaginta fuit: ea Vero,quae nunc est,nullas vires ha

bebit3 Quid hoc aliud est quam di

cere, ignem , qui iamdiu extinctus est,maxime urere:eum vero,qui nucluce ne calefacere quidem 3 Sed ad rem paulo propius accedamus.Cum Rex, ea hora, quam elegit Astrolo

SEARCH

MENU NAVIGATION