장음표시 사용
211쪽
promptus,facilisque redditur, attingunt ne vires illae partem animi rationalem, an vero dumtaxat in sensum affectionem aliquam imprimunt Primum arbitror dici non posse, quia rationalis anima coelestis impressionis est incapax. Si detur albterum,cum caelum, ex Astrologorii sententia it naturale,atque adeo necessarium agens, cogetur Rex ea hora vel scelestis hominibus benefac re: quod quam impium,atque absurdum sit,puto te pervidere. Veniamus ad ludos. Miror in primis, cur Astrologi omnes diuitiis non affluant, cum rapere possint opportunum tempus , & occasionem lucris idoneam. atqui vel hinc vanitatis eorum apertissimum argumentum
elicio,quod ubique miseri, & bonorum pauperrimi sint. Eligant quaeso ludis horam idoneam, lίtque benigna aliqua stella in Ascendente , aus
212쪽
De Divinatione. Lib. I. ao Dominus Ascendentis in medio cς-li,ut ipsi dicunt; iam scire libenter velim,cur duobus eadem hora ludere incipientibus, cum sint inter se taparuo interuallo disiuncti, haec stellarum constitutio uni tantum, non
etiam alteri sit profectura 3 Proderit fortasse Astrologo tantum , quod lucrificabilem, ceu Platus loquitur, horam nouit eligere. Non ergo in rebus eiusmodi ab astris fortuna, sed ab astrorum scientia pendebit. Quid amabo dicent, hunc fortunatum fuisse,quia primus talos iecit,aut primus ordinatos accepit 3 At id casu contingit, non astrorum potestate: castis igitur Astrologo victoriam eripere poterit. Quod si casum esse
negent, Omnemque prorsus actione caelestibus corporibus attribuat, dicat obsecro, quona motu, quo lumine, aut quo defluxu eadem corpora talos,& aleas ita componant, ut
213쪽
huic quidem lucrum,&Voluptateri, illi damnum,atque molestiam afferre valeantZ Nisi tande ad Lunam co- fugiant, quae alteri collusorum, tanquam pulchritudinis suae contemplatori. fortasse an amatori propitia, alteri vero tanquam fulgorem, atque decorem suum insuper habenti irata sit, s solent enim excandescere dispretae formae in haud certe
scio,quid aliud pro se cominisci pos
sint. De venatione Vero quam pueriliter loquuntur 3 Eligant horam quam ipsi velint ad venandum id Πeam ego certe intelligere non pos. sum, quonam pacto altiorum motus,aut lumina,aut abditae vires qui quam in venatoribus,in canibus, aut feris bestiis efficiant. Si eo loci, quo tu cursum direxisti, ferar non tanta inanis erit auspicatio: nec ullam esse puto stellarum vim & potestatem
quae feras hinc indς dispersas , ibi-
214쪽
De Divinatione. Lib. r. 2OIdem cogat & congreget. Sed pone ibi esse feras quam plures,& Lunam in signis igneis, benignos Martis radios excipere, dic amabo mihi,cur haec astrorum constitutio canes tantum,non etiam feras, quae eodem in loco sunt,excitat & corroborat ' Eadem ne caelorum vis lentitudinem feris, canibus vero celeritatem asseret Ualeant ergo cum suis auspicationibus Astrologi, qui non heic tum sed summa semper in inanitate versantur. Vale. Patausi Kalendis
Ioanni Pagnono,Cathedralis Venetiarum Ecclesiae Archidiacono. EPIsTOLA XV. ab O prologis de interrogationi bus scriptasunt,nustofundamento
AF D R E A s frater reddidit mi Ahi superioribus diebus episto-
215쪽
lam abs te: qua pergratum tibi fore significasti, si quaecumque peritiorubus Astrologis de Interrogationbbus conscripta sunt, in pauca comferrem , & breui quasi tabella complecter,meamque de illis sententiam ad te transmitterem. Vtrumque nucpraestabo libenter, cum praesertim ruri, otio, & solitudine fruat: scis enim, quantis Pataui, distinear rerum occupationibus & hominum frequentia.Qui diuinatricem Astrologiam sectantur, non satis habere crediderunt,ex Natiuitatibus,& Reuolutionibus, quas vocant, cibum, qu stum que captare: sid enim,ut Pucus ait et semel tota vita, vel singu
lis annis dumtaxat fieri potest:) sed
aliam etiam artem excogitarunt,qua
professi sunt, se, de quibuscumque
rebus interrogatos, instar oraculi responsa daturos,& quς quisquτCO- cupiscat vaticinaturos.Dicunt enim,
216쪽
De Divinatione. Lib. r. 2o percuti interdum facultatem stetri cem a virtute caelesti, indeque anum os nostros alicuius rei sciendet in genti cupiditate flagrare. Proptereali quis ea ipsa hora, qua animus qui
busdam quasi stimulis ad aliquid
sciendum incitatur, Astrologum adineat,eumque dere,quam scire cupit,
praecipue interroge posse illum, ex inspectione siderum praenoscere, &quaerenti respondere. Itaque cclesti figura depicta, statim Dominum Ascendentis,&Lunam, & Dominum itidem rei quaestitae, iuxta domorum significationes considerat;& quicquid ab astrisindicari cognouerunt iue id bonu sit,sive malum, obscurioribus quibus possunt verbis, pronunciant. Dissident autem inter se de tempore conscribendae G urae: quibusdam enim visum est
ora tantum interrogationis , aliis vero eo ipso temporisarticulo , quo
217쪽
interior animi motio percipitur figuram esse delineandam. Porro , Ut locus aliquis excusationi relinqua- turri falsa responditie dicentur,vnanimi consensu premonent eum, qui interrogaturus est , non sponte, &Voluntate sua,aut animo decipiendi Astrologum , sed naturali impetu motum ad interrogandum accedere debere, tunc enim Astrologum ei vere responsurum. His igitur obseruatis,nihil esse putarunt , quantu- uis abditum,& occultum, quod non inspectione siderum cognoscere facile ipsi possint.Nam se liquido scire profitentur,quid petere velit is, qui accedit ad te; quid in obsignatis epustolis contineatur λ sitne iuuencula virgo,an mulier; an nocte praeteritarem quis habuerit cum mulieres qui cibi fuerint conuiuales : quis rem furto subtraxerit,& quo delata fueri huius generis alia , quae sciens
218쪽
praetermitto, sexcenta. Autores pra cipui,qui de Interrogationibus scrupierunt, quique in manus meas peruenerunt, hi sunt: Zahel Ismaelita, Abraham Auenaris Iudaeus , Omar Tiberiades, Messaliallach, & ex posterioribus Halyabenraget, qui tres priores Iudiciorum tuorum partes in Interrogationibus consumpsit. Ex antiquioribus scripsere Doro-thius, & Vuelius, sed eorum libri in haec usque tempora non peruen runt. Ptolomqus in Cetiloquio pauca quaedam tetigit, si tamen eius ille liber est, ubi asserere videtur, Astrologum ex Interrogationis figura non solum prςteritos, ac futuros esμfectus scire posse,sed ea praeterea quς is qui interroga togitet animo suo,&cogitatione meditetur. Tantum de priore quaesito. Quod attinet ad altiferum , censeo, hanc prςcipue diu natricis Astrologiae partem , quae de
219쪽
Interrogationibus est, tanquam in nem,& commentitiam, explodendam esse penitus,atque ab hominum
mentibus, si fieri potest , radicitus
extirpandam. Hoc probare non esset in dissicili, namque alias totius Α-strologiae disciplinae fundamenta prope sum demolitus. Etenim si in caelo reuera nulla signa sunt,nec Domus,nec Partes, sed cuncta Astrologorum arbitratu conficta s si stelli
omnes tam fixae, quam erraticae natura sua beneficς sunt,nec mali quicquam possunt eficere : si radiationum, siue aspectuum nulla prorsus est vis, quae ad hominum actiones pertineat, quem admodu Astrologus, in ectione siderum, de rebus dubiis atque incertis interrogatus νVera poterit respondere 3 Sed libet rem accuratius pertractare. Finge ducis gratia fratrem meum esse in terra Graecia: Persentio hac aut illa die vel
220쪽
De Divinatione. Lib. E. Lithora, interiores quosdam stimulos,& quasi igniculos desiderij, teneorque tunc ingenti cupiditate sciendi, uiuat ne, an viis sit ereptus 3 Adeo statim ad Astrologum, & desideriuexplico.Quaero in primis, quisnam certiorem me facere possit, desiderium hoc a caelis emanare Z Nam&libera voluntas una cum intellectu,& facultas appetens, & recordatio rerum praeteritarum , & meditatio
praesentium, & improuisa eiusdem commemoratio hanc ipsam cupiditatem excitare possunt. Nisi autem caelum ipsum sit,quod secundum liquam similitudinem sensum interiorem moueat , nunquam de re
quaesita iudicium ferri poterit,ut A strologi docent. Ab euentis fortasse iudicabunt ipsi: nam si vera res omderini,hinc confestim elicient, legitimam interrogationem fuisse, atq, interiorem illum impulsum ab astris