Georgii Raguseii Veneti theologi, medici, et Patauinae scholae philosophi ordinarij Epistolarum mathematicarum seu De diuinatione, libri duo. Quibus non solùm diuinatrix astrologia, verùm etiam chiromantia, physiognomia, geomantia, nomantia, cabala,

발행: 1623년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

ctionem a posse ad esse, ut vulgus.' Philosophorum loquitur,locum Vulum habere. Quidni Z inquies. Quo niam id omnem fidem exsuperat.

Demus,casu contingere,ut ex aenei Scharacheribus in terram proiectis. aliquod Virgilii carmen confici mrseo ne,obsecro,adduci posses, ut crederes, si ex iisdem characteribus

millies in terram proiectis, ide semper carmen consurgeret,id casu con- Lege Arist. tingere Aristoteles. naturalium re-

rum rimator diligens,cal um, ait elle causam quandam ex accidenti eo Ium,quae non semper, aut plerumque, sed raro fiunt. Vt si quispiam domo egressus, a cadente lapide aliquando percutiatur, id potest casii contingere: at si indidem quotidio

ferietur, num ne iure optimo suspicari poterit, aliquem sursum latere,

qui lapidem deiiciat 3 idem prorsus heic dicendum, ludit Caius, ludis

182쪽

De Dιuinatione. Lib. r. I 3Maevius: m iscentur aleae, varie disposantur: taxilli modo in hac, modὁ in illam partem , nunc vehementer, nunc leuiter,& timide iaciuntur ; &nihilominus hic semper victus est, ille victor: si igitur semperiquemadmodum casu Θ Fortunam alij Deam fecere; hancque ipsam illam esse putavere,quae homines efficeret fortunatos. Apud antiquos , praesertim Antiates, & Praenestinos maximo in honore habebaturi eius u e trans Tyberim aedes erat, cultores eius praecipui homines inertes, & perditorum natio. Quanta putas hominum frequentia ei sacra instituerentur, si

templum eius etiamnum extaret

Omnem igitur prosperum in ludis successum huic Deae acceptum referebant: quequidem non ipsa solum

caeca erat,sed,ut Cicero ait,eos etiam

. plerumque caecos efficiebat, quos complectebatur.Hqc sententia Poe-

183쪽

iis, opinor , mirum in modum arriaderet, & fortassis an Platonicis , qui salibus quibusdam,& lepido dicendi

genere delectantur. Peripatetici vero, qui rerum solent consectari rationes, eam exploderent & exsibilarent: cum parum constet, utrum haec,ρος dicitur Deast ipsi et causa prima,an aliqua ex numero secumidarum,& quaenam illa sit, aut quonam pacto in ludis huic lucrum , de voluptatem;illi iacturam , atq=mCe- vide plui. stitiam conciliet. Alij hanc ipsam prosperitatem fortunae itide adscri

pseriissed quidnam illa sit, aut qui

hus itastramentis , aut ministris ad ea Tem natur,nonplane patefecerunt;

quinimmo de ipsa varie disseruer . Anaxagoras, Dem ocritus. Diodorus, Chrysippus, Possidonius, omnesque Stoici dixerunt, fortunam esse causam quandam quae humana.

rationem

184쪽

De Divinatione Lib. I. Usset. Plato Fortunam appellauit causam per accidens, in iis, qui hominis consilio fiunt. Cui quidem finitioni discipulus eius Aristoteles,de Fort na generatim disputans , libenter stibicripsit,similiterque incertam, &instabilem illam esse pronunciauit.

Proclus vocavit Fortunam daemo-Proclus in

nicam potestatem, qua caulae inter . se diuulis,inuicem congregantur: a platone fortasse doctus, qui vel n quam,v et oeria raro Fortunae meminit, quin Daemonis continuo mentionem fecerit. Daemonum autem nomine, quascumque mentes homine superiores intelligere Platonici consueuer Id,quod etiam D. Au o i. gustinus expendens, ait, causas iam r. se Cluit.

tuitas latentes esse ,easque vel Deo, R ' 'v' v et Angelis, tam bonis , quam malis tribuendas. Aristoteles autem pressius de prosperitate loquens , cum

bonum , inquit , aliquod fortuito

185쪽

nobis occurrit, dupliciter id fieri solet: aut incidentibus nobis prorsus imprudenter in id,quod bonum est,

atque ita casu: aut quamuis non co-silio,&deliberatione,impetu tamen animi ad id ducimur, & hoc ad diuita' nam pertinet motionem. Quibus verbis docuisse visas est,nil aliud esse . fortunam, quam interiorem quendam animi impulsum : Euripidem imitatus, quiquidem ait, sortem es- tib j. Mo se animi filiam. Hunc autem impul-demiolum sum adeo Varie cum ex propria, tum P ex aliorum sententia Aristoteles explicauit,ut modo Dei,modo naturae esse voluerit.Fortunate,inquit,agur, qui praeter , immo supra rationem impetu aliquo mouentur: ut si ab eis petatur, curnam id libeat agereλnescimus,inquient, sed libet. Impetus hic non potest esse nisi diuinus, quia nihil supra rationem est, nisi DeuS. Stulti eri m, quibus scilicet fortuna

. pretest,

186쪽

De Divinatione. Lib. c. 17 praeest,in multis prospere agunt: V luti in aleae iactu alius nihil, alius multlim lucratur. Vnde haec felicitas3 Vel naturae beEeficio, ait Aristo teles,vel, ut inquiunt, beneuolentia Dei. Vt enim fracta nauis non nisi optimi gubernatoris virtute serua tur,ita qui fortunatus est, in omniabus prosper agit, quia genium optimum gub ernatorem habet. Hinc

vulgo celebratur illud Aristotelis,

m νοῦς. Ex diuerso absurdum Aristoteles existimauit, stultum a Deo diligi, vel Genio,& non potius praestantissimum, ac sapientissimum quemque: ideo colligere videtur , Nat ram quosdam fortunatos effecisse, quibus statim a natiuitatu tale quippiam ingenuit. Verum neque huius modi sententia id , quod quaerimus, plane commonstrat. Nam si ea di

Arist. 1

Magna Moral. c, t.

187쪽

piciamus, quae de Fortuna Platonitaci, veteresque Philosophi prodiderunt,ex iis elicere nemo potui, quid vere illud sit, quod hominem in ludis faciat fortunatum. Quid enim scire pro dest, vincere aliquem, pros

pereque agere , fauente Fortuna

quid vero ipsa Fortuna sit, penitus ignorare 3 Ab Aristotele autem docemur quidem,prosperitatem in rebus agendis ab interiore illo , siue Dei,siu e Naturae impulsu pendere, eumque fortunatum vocari, cui aliquid ex sententia successerit, tametscotra rationem , Virorumque prudentum consilium egerit. Cur autem huic semper in ludis prospera Fortuna sit, illi semper aduersa,&quonam pacto qui fortunatus est, in eas semper,quas cupit aleas, &in optatum talorum iactum incidat, ab eodem profecto discere nemo potest. Avicenna, paulo propius ad

188쪽

De Divinatione. Lib. E. 3 9 em quςsitam accessit; cum statu iit, maximam prosperitatem in ludis esse essectum, ac veluti partum for-

tis & vehementis cogitationis: qua persaepὸ admirabiles effectus progignit, non in homine soldm , sed in

materia etiam exteriore . ut in fasci

is a

natione manifestum est.Si ergo quς- ratur ab Avicenna, cur ei, qui in ludis fortunatus est , optatus num rus,aleave statim eueniat Respondebit, quod utrumque fortiter, ac V hementer excogitauerit. Caeterues

quanto propius Atabs hic Philosophus,& Medicus ad rem quaesitam accessit, tanto longius a veritate recessit. Quicunque enim ludunt, lucrum tanquam finem sibi proponuntin propterea nemo est, qui nofrequenter optatum numerum, aut aleam meditetur.Cur ergo vehemes

cogitatio hunc fortunatum, illum infortunatum reddit 3 Numquid

189쪽

Lege D. Tho lib. .

putas, longe etiam fortiorem esse cogitationem eius, qui in damno versetur, quam eius , qui in lucro 3 Huc accedit,quod si vehemens cogitatio quippiam efficiat, id tantummodo est in cogitante ipso: ut puta si acerbum aliquid cogitatione sin- at, os statim humore perfunditur: i iracundum , spiritus esseruescunt: si horridum,eriguntur capilli: in exteriorem vero materiam cogitatio, quantumuis fortis,ac Vehemens, ef

ficere omnino nihil potest. Id autem quod de fascinatione dicitur , nihil

babet momenti: constat enim inter

eos,qui solida Philosophiam profi

tentur,fascinationem neri, non intentioris cogitationis potestate, sed aspectu malefico,infestoque vapore ex inuidentium oculis prodeunte. Quemadmodum etiam mulieresque purgantur,non ipsa quidem visione speculorum fulgorem hebe-

190쪽

De D lainatione. Lib. I. I8Itant & obscurant, sed vitiato vapore ex earum oculis exeunte. Astrolog quorum Deus caelum est, ut in rebus cunctis,ita etiam ii viridis fomtunam omnem ab astris pendere existimarunt. Putant enim,eΟS omnes, qui in suis Natiuitatibus Partem Fortunae,Partem Substantiae, & earum Dominos, atque rursus Iouem , &

planetas , si qui fuerint in secunda

dc o, eiusque gubernatores recte dispositos, atque in dignitatibus costitutos habuerint, in rebus omni bus , atque adeo in ludis fortunatos

maxime futuros. In eam quoque s Tho. .

qui arbitratus est, quemadmodum plurimae res naturales, veluti lapides, metalla,plantae, occisam qu ndam vim ab astris recipiunt; ita quosdam homines ex impressione cetlesti in eorum natiuitatibus singularem aliquam essicacitatem n rebus Prospe-

SEARCH

MENU NAVIGATION