장음표시 사용
191쪽
re agendis obtinere posse. Nec etiadefuere, qui Astrologis magis addicti,characteres in anulis, & caelestes
imagines insculpserint,quasi illς vim habeant praecipuam ludos prosperos efiiciendi. Hqc autem sententia quς multis valde probatur, non minus mihi displicet, quam tota diuinatrix Astrologia; in cuius fundamentis euertendis quantum operis contulerim,exploratum tibi esse.ambitror. Etenim non satis est dicere, hunc esse fortunatum in ludis, quod tempore natiuitatis suς Iouem , & Mercurium habuerit in secunda do-mO,Parti Fortunae, aut Capiti Draconis coniunctos, aut alterius cuiuLpiam beneficae stellae assiatum : Verum opus est causam proximam inquirere, cur hic fortunatus,ille vero infortunatus sit, omniumque cin sarum seriem indagare.Profecto posita inter ludentes aequalitate circa
192쪽
Iudum, omnique fraude semota, non potest hic semper, aut frequenter Vincere,nisi,quas cupit, aleas prς manibus habeat, aut optatum taxillorum numerum iaciat: hanc equidem puto lucri proximam causam. esse. Nunc autem quibusnam instrumetis natalitia sidera huiuscemodi effectus parere poterunt 3 Iam illi stellarum litus immutati sunt, quo modo igitur ab eo , quod amplius non est,frequens, & diuturnus essectus oriri potest Sed fac, eo ipso tepore,cum aliquis ludit,Iouem, ter curium, aut aliud quodvis astrum
esse illi propitium certum est, ipsum
nec motu, nec lumine quicquam in , aleis, aut taxillis essicere posse : agat igitur de suxu. Attende nunc quςs Orationem. Si totus terrς & aquae globus ad caelum relatus,tanquam punctum est , ut Astronomi tradunt, quomodo. in tam pauca distantia, M iiij
193쪽
quq inter duos ludentes intercedit, poterit defluxus ad unum ita peruenire, ut aeterum non attingat Z Adhςc, si non fortunatus alter est,infesto igitur caelo subiicitur. quomodo ergo duo isti contrarij defluxus non se te ita commiscent,ut Vnum quippiam ex duobus essiciatur Ad D. Thomam quod attinet, Vereor, Vt a specie ad individuum transcende
rit. Habent enim res naturales a to
ta,Vt aiunt,specie, suas quςque proprietates occultas,& illas quidem ex impressione cςlesti, ut magnes alliciendi ferrum,Rhabarbarum bilem, Agaricum pituitam , aliaeque alias. Non habet tamen res quaelibet sin- ulatim proprietatem diuersam nisi portasse pro varietate situs, distinctum aliquod accidens, ut maiorem, vel minorem essiciendi vim, aut aliquid eiuscemo di. Similiter homines sub variisastrorum constitutio 7
194쪽
De Divinatione. Lib. I. I8Jnibus nati,diuersam quidem corporis habitudinem sortiuntur, atque adeo ad res varias procliuitates distinctas: Recepisse autem aliquos priuatim a stellis impressionem eius. modi, ut in ludis,aliisque rebus prospere semper,vel infeliciter agant, id nisi euidentiore ratione probetur, arbitror quidem a veritate prorsus alienum esse. De characteribus au tem, & imaginibus in anulis inscubptis ad te nihil scribo; cum plane co- stet,ea vanitatis, summaeque leuitatis esse plenissima, perinde atque quod de suspendiosi laqueo dicitur, necnon tacita occultaq; cd daemonibus pactione. Socrates sapientia clarissi- ορinio .
m' illud quicquid esset,non natalitiis sideribus, sed assistenti numini fer- z.ὸ j.
tur acceptum retulisse. Hinc plerique eius vestigiis haerentes prosperueatem illam maximam, vel infelici
tatem in ludis, Genio tribuisse dic
195쪽
tur. Per Genium autem illi assilenatem Daemonem intellexerunt, qui, ut nonnullis placuit, interdum m. lato loco demutetur, tametsi non defuerint qui existimarent, daemoni veluti mancipatum,ab eodem reuelli nullo modo posse. Porro Geniorum varia genera esse tradide runt, alios enim Solares esse, alios Venerios,alios Saturnios, &id genus alios. Homines autem, hisce dς-monibus deuinctos, inter se fori na diuersos esse , variosque rerum euentus experiri. Itaque H quaeratur
ab eis,cur hic in ludis semper fortunatus sit,ille vero infortunatus ReL pondere solent,id quidem accidere ob disparem Geniorum conditionem & potentatum,cum Vnus est
ro superior existat: hancque etiam praecipuam causam esse, cur aliquis cum vno ludens, semper victor sit, cum alio vero semper victus. Equi
196쪽
ve D tainatione. Lib. 187demillam de Geniis opinionem in-
anem esse puto,& Plamnicam Philosophiam redolere. Primo, quia Genium esse, naturali ratione probari non potest: immo multi ex veteribus Philosophis existimarunt, nil aliud esse Genium , quam ipsam' met animam rationalem, & interiores illos impulsus qui a Genio proficisci creduntur, esse tanquam partuSquosdam ipsius facultatis ratiocinatricis, Perquam etiam absurdum est,
Genios i qui fiunt,rideribus lubiicere: quomodo enim,oro te,separata mens a corpore quicquam perpeti potest3 At dem esse Genios,noc est assistentia quaedam numina, seu custodes Angelos, ex verissima Theo. Ex M xx .logorum sententia , manca nihilominus , & obscura est haec opinio, quoniam modum non explicat,quo iidem continuam illam prosperitarem , aut infelicitatem in ludis esse
197쪽
ciant. Non enim in alea, caeterisque
lusionibus, ii sterior animi impulsus ad vincendum satis est, sed alia praeterea causa, & illa quidem proxima
desideratur. In summa,si continua haec prosperitas, vel infelicitaS, nemque casui,aut Fortunae, neque Velie menti cogitationi, nec eclorum anflatibus,nec Geniis adscribitur; quaenam erit,inquies, certa atque definita causa , cui tantus effectus addici
merito possit 3 Dicam libere quid sentiam sed obsecro,Pigna,ne mihi succenseas, aut moleste feras, quod extra Peripateticae Philosophicς p maeria videar heic paulum euagari, quamquam probe nosti me in Aristotelis tametsi summi magistri verba non iurasse; eiusque scita me ut grauissimi quidem, & sapientissimi Philosophi sententias amplecti, non
tamen velut ex oraculo promptas.
Itaque quod ex eius ditissimo penu
198쪽
De Divinatione. Lib. c. 1 pypromi nequit, quam potest ex ip
siusmet veritatis fonte naurire, atq in medium proferre non verebor. Puto igitur , eius quo de quaeriturcet tissimam causam esse posse Daemonem,aut A ngelum,aut Deum;&hunc quidem aut volentem,aut per mittentem, aut proxime, aut quod probabilius est ) alterius interiectu. Posse daemonem talos & tesseras celeritate tanta mouere,ut animoS, VLsumque fallat, nemo certe dubitabit,qui a materiae fece abstractarum mentium vim & potestatem in comcretam, corporeamque naturam in
telliget Si potest idem subito mon
tem mouere, quanto facilius opi tam aleam in manibus ludentis, aut quem voluerit talorum numerum in tabula lusoria componet Z Neque vero citissimo tantum motu id agit, ut rem aliquam oculis subtrahat , a liamque substituat , verum etiam
199쪽
praestigiis essicit, ut quod reuera est, aliud appareat idque vel rei obiectae' mutatione, vel aeris medij, vel ipso denique videndi sensu corrupto. Scribit Deirio Theologus eruditis
simus quosdam inuentos circulatores,qui daemonis ope, chartam ab aliquo ex toto chartarum ludo extractam,in manibus extrahentis manetem,bis,& ter facerent immutari. Id,
quod ipse quoque superioribus annis, non sine maxima admiratione; post conuiuium, in aedibus Ioannis Thomae Minadoi agitatum,praesentibus Hieronymo Fabricio ab A-quapendente, Hercule Saxonia, Antonio Nigro Equitibus, & Medicis celeberrimis, aliisque pluribus ad
idem conuiuium inuitatis hisce oculis vidi. Hac deludendi arte puto, daemonem persepe facere, ut Unica illa charta,aut certus ille talorum numerus,in quo victoria consistit, qui
200쪽
De Divinatione. Lib. I. I9Ique ab altero ludentium veheme ter desideratur , non sine maximo alterius moerore statim appareat
Quid ε Numne potest etiam dae mon chartas, quς sunt in manu alterius ludentis,alteri commostrare es Si quaeras,quamobrem ludus huic plerumque damno sit, illi autem lucrosiis 3 Responsio est iri promptu. Hic obtemperantia sua beneuolentiam
eius emeruit, vel eam certe inuicem 3actionem intuere. Ille autem aduerarium & inimicum experitur propter suam erga Deum pietatem', integritatem, scelerisque purit tem, ideoque vel eum conatur ad execrationes prouocare, Vel in desperationem adducere. Qui
quid autem a daemone fit, itidem ab Angelo fieri posse censendum est, quamquam utriusque finis
longe diuersus est. Angelus namque forte an permittente Deo, quaestum