Georgii Raguseii Veneti theologi, medici, et Patauinae scholae philosophi ordinarij Epistolarum mathematicarum seu De diuinatione, libri duo. Quibus non solùm diuinatrix astrologia, verùm etiam chiromantia, physiognomia, geomantia, nomantia, cabala,

발행: 1623년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

etiam eiusdem amplificatores. Ego quoque sententiae tuae constanter adhaeresco , nec ullas puto veras in caelo imagines reperiri: sed omnes aut a rusticis imperite ob similitudinem quandam, aut a Barbaris imia pie, aut a Poetis fabulose , aut ab Astrologis perperam effictas esse. Rusticia stellarum quarundam co formatione similitudine ducta, Faucem in firmamento, Currum, glo- cientem cum pullis Gallinam,&alias huius generis imagines Confinxerunt. Barbari Idolorum cultui de diti, quemadmodum insignes virtute viros, ut Herculem,Hectorem,

ob egregia facinora in Deorum i sic animalia quςdam, ut Canem, Del

phinum, ob singularia quςdam be

neficia, in Astrorum numerum retulerunt. Poetae, ut optime nosti, fabulose multarum rerum imagines in caesum transtulerunt: ut Arietis,

62쪽

De Divinatione. LIb. r. in honorem Iouis arenarij; Tauri, in memoriam illius, qui Europam incolumem transuexit in Cretam, Maliorum complurium. Astrologi putant, reuera in caelo imagines esse, nabereque illas vim ac potestatem similia in rebus hisce inferioribus procreandi. Aiunt enim, eum, qui lub Vrsia natus est,habere similitudinem ursiae, qui oriente Corona futu, rum esse Regem , qui naui, nautam ; qui lyra , musicum. Neque vero imagines solum visibiles in variis caeli partibus eiunxerunt, sed inuisibiles etiam in quocunque decano, seu qualibet signi facie somniarunt: quas mirabilium operum esse-ctrices causas esse tradiderunt. Expediet fortasse rem exeptis elucidare. Cum quodlibet Zodiaci signum g adus triginta cotineat,illud Astr sogi in tres partes praecipuas diu dunt, quas nonnulli decanos , alij

63쪽

facies appellant , ita ut quibussibee decem gradibus decanum unum, seu faciem praeficiant. Dicunt ergo ex Persarum doctrina, in primo Arietis Decano oriri foeminam. Cui

nomen splendoris filia: post ipsam

piscis marini caudam, & caput Cer- uotauri, denique Cynocephalum, dextra manu clavam, sinistra vero' candelam gerentem. In secundo Decano oriri medium piscis marini, mediu Ceruolauri, nauta, equum, foeminam cum brachiis ferreis, caput pectentem suum, & alia multa. In tertio denique Decano oriri iuuenem, Cui nomen falsus, solio assidentem , & cum eo equum duplicem , caudam Ceruolauri, & alia figmenta, quae certe scribere me nosolum piget, verum etiam pudet. Si

mili modo reliquis signis suos cuia que Decanos assignant, a quibus mirabiles significationes se accipere

64쪽

De Divinatione. Lib. I. II profitentur: illudque praesertim ob-1eruarunt, Christum , Seruatorem

nostrum, tunc temporis natum esse,

cum facies prima Virginis ascende, ret, in qua lactantem Virginem constituum , quo certe nescio quid cogitari possit absurdius & magis impium. Sed eo praeterea Vanitatis peruenerunt, ut statis quibusdam temporibus, certisque astrorum costitutionibus,caelestes ipsas imagines in lapidibus , & metallis sculpendas, aut arte fusoria exprimendas esse docuerint s tanquam ea vel ad noxia declinanda, aut ad utilia, vel voliptaria consequenda maximum sint momentum allaturae. Arabum ce te figmenta b c omnia sunt, Vt scite admodum, & erudite docuisti: nec alio modo imagines in cςlo statuendas esse arbitror, quam eo ipso, quo verae , ac solidae Astronomiae pro sessores stataerunt. Illud autem in

D iiij

65쪽

primis animaduertendum, si vere,ω proprie loqui velimus, non idem en. se incςlo imagines, ac signa. Diui-

de primum Mobile in duodecim arxes aequales, ipsς illς partes appelantur signa : quς omnia fixa, & im mobilia sunt, atque ad .Equinoctialem circulum relata, sempereOdem modo se habent. In iis punctis, ubi PEquinoctialis Zodiacum intersecat, sunt semper signa illa, quς Aries, & Libra nuncupantur: in punctis solstitialibus semper Cancer, & Capricornus, & deinceps alia. Porro signa b c nullis stellarum co- formationibus describuntur,cum in Primo Mobili fulgores eiusmodi non appareant: sed ut Astrologi st eum Solis, vel temporis proprieta tem, secundum quandam similit dinem exprimerent, quς ut plurimum accidit, cum Sol in hac, vel illa Zodiaci parte reperitur , ideo sim

66쪽

De Divinatione. Liber I. 3Tgulas Zodiaci partes propriis quibusdam nominibus appellarunt. Exempli gratia, quartam Zodiaci

partem appellarunt Cancrum, pro Ppterea quod cum ad illud signum

peruenerit Sol, ad modum Cancri retrocedere incipit. Sextam partem

dixerunt Virginem , quoniam sole sub eo signo decurrente, iam terra exusta penitus est, nihilque gigni sed perinde ac Virgo, infoecunda,&sterilis dicitur. Eodem que modo, semper ab re aliqua,vel enectit,similitudine sumpta , caeteris Zodiaci partibus, vel signis propria nomina imposuerunt. Haec igitur sunt signa,

quae a veris Astronomis statuuntur in caelo, nulla certe superstitione,sed solis naturalium rerum proprietatibus ducti. Vtinam doctrinam hanc non coinquinassent Astrologi, qui temere pronunciarunt,eum,qui sub Cancro natus est, futurum esse ren

67쪽

rro gradum, & versutum ac callidum: qui sub leone, ferum, atque crudelem: qui sub Virgine,castum, eodem modo de aliis. Imagines vero eς sunt, quas in octaua sphcra, ex multarum stellarum, aliquam inuicem rationem habentium , con

gregatione, primi illi Astrologit

proceres effinxerunt. Vt Canis, Leporis, Hydrae,Draconis, Androm d , Persei, Herculis, Orionis: Arieritis etiam, Tauri, Geminorum, Cancri, & aliorum signorum, quς pari ter variis fulgoribus insignita, inter c testes imagines collocarunt. Hς autem inc lo re vera non sunt, sed Astrologorum arbitrio, & forsan a P mone mendacij parente confi- ct ς : ut nemo plane mirari non debeat, eas imagines posteris Astrologiae studiosis arrisisse, atque in eas aniles ineptias incidisse. Vnum tantum assero huiusce vanitatis apertis

68쪽

De Divinationa. Lib. r.

simum argumentum,illam videlicet imaginem , quam Astrologorum Plerique cadente Vulturem pastitnvocarunt, Ptolomaeum Astrologorum Principem, Lyram appellasse. Quaenam autem est sit dis placet, Lyrae & cadentis Vulturis comparatio vel similitudo 3 Non simi ergo in Stellifero coelo magis canes & lepores , quam tigrides & elephanti: sed pro captu quisque atque arbitratu suo quas vult imagines essingit: nec maiorem habet imprimedi vim illa stellarum congeries in oculis suspicientis,quam habeat campanς sonitus in auribus audientis. Atenim Ornatus gratia, aiunt Astrologi , veras in Firmamento imagines a Deo Opt.Max. impressas este. Ridiculum id plane: non enim caesum exornas .set,hoc modo,quinimmὁ teterrimis monstris dedecorasset. Deerant fortasse rerum aliarum pulcherrima G

69쪽

mulachra an num iota luminum varietas, tamque apte disposita multitudo insignem ornatum affert su

periori mundo quid Ariete, quid Scorpione, quid Piscibus opus est3

Ad procreationem , inquiunt, re rum similium. O miseram hominum caecitatem , & incredibilem amentiam: quasi Arietes, & Scorpiones non essent in terra, nec Pinces in aqua , nisi eorum imagines existerent in Coelo. Cur ergo ibi

Columbet, Agni, Vitis, Tritici, Palmae, Nucis, & aliarum huiusmodi

rerum imagines non reperiuntur

Hinc igitur addiscant, tandem DeuMundi conditorem generabilium , atque dissolubilium rerum species cilestibus quidem corporibus, neutiquam tamen imaginibus stibiecis se. Quod quidem referente Pico, adgnovit aliquando magnus ille Ptolomςi commentator Halyebe

et Diuitiasti Goouis

70쪽

De Divinatione. Lib. r. si

roda: qui docuit, nullam a signis, vel imaginibus, sed omnem a stellis fixis, ex quibus ipsae constitutae sunt, 'operationem proficisti. Qugnam enim, aut qualis potest esse imaginum vis ac potestast utique enim aliud non sunt quam fictiliae qu dam figurae, &, ut Logici loquumtur,entia rationis I neque cum veris

figuris vllam habent sympathiam, aut naturalem affectu, vel ullam ess-cacitatem : id enim quod non est, in eo , quod existit, effectum parere neutiquam potest. Insaniam vero illam de imaginibus, metallis, atque lapidibus insculpendis, quis non magnopere irrideat 3 Vultus huius sis tot in cε-culi , ait Ptolomaeus, sunt subiecti ' 'r' vultibus cactestibus: & ideo sapientes , qui imagines faciebant, stellarum introitum in caelestes vultus inspiciebat,& tunc operabantur quod debebant. Putant igitur, imagines

SEARCH

MENU NAVIGATION