Ic. Caroli Redi ... Institutiones iuris civilis in quibus latior Romanae iurisprudentiae explicatio, cum patrii iuris tractatione sociatur, usus forensis indicatur, et frequentiore expicantur clausulae

발행: 1802년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

velati si heredi solvat, quod testatori debebat, leg. 25. F. de inine. testam. Apud nos per lemanu. Izzz. repudiatio publicanda est in Magia stratu Supremo intra duos menses a dIe repudiationis si Florentia , vel in eius Districtu, intra quatuor vero menses si alibi facta fuerit: sine qua solennitate repudiatio hahetur dunta xat pro quadam voluntatis declaratione, ut ex subsequentibus actibus dissicilius aditio colligatur, Neri Badia dec. 55. n. v. et Seq. Caeterum communia sunt repudiationi ea omnia, quae de hereditatis aditione tradidimus Ur. 6.

g. I 6. Essectus repudiationis est, spei hereditatis obtinendae amissio Iem I 4. cod. inpud. heredit. Nam regulariter hereditas semel repudiata amplius agnosci non potest , uti se mel adita amplius repudiari nequit, Ieg. 8. Τde acq. hered. lay. 4. cod. de repud. hered. Η tamen sallit in minoro . cui in integrum restitutio conceditur , ita ut post aditam heredita, tem possit se abstinere , ter II. V. de acquiri hered. et e couverso post repudiationem hereditatis , eamdem agnoscere possit dummodo omnia sint integra, Iez. 25. F. de min. Rota Nostr. in Pistorien. Crediti seu Prat. Aditionis hereditatis diei Ia. Novembr. Ir52. g. Benche corisAud. Franc. Ant. Agnini . Sed etiam maioribus conceditur restitutio in integrum adversus insonsulto aditam hereditatem , si inopinato in

162쪽

gna emerserit aeris alleui copia, status hereditatis probari P sit, OmImque Cesset subtractionis, et occultationis honorum suspicio, ut pluries firmavit eadem Rota , et in Florentina Restitutionis in integrum diei a 8. Septembris Iz4o. cor. Aud. Meoli, Florentina Detractionum 23.

Februar. Irro. g. v. et Seg. DOR e . Campyllen. seu Massen. Pratensa Restitutionis in integrum 9. Septembr. 1769. art. I. g. Ben con acendo, et deq. cor. Adv. Antonino Ganueci.

iij Necessarii quoque vocabantur, quia ex te go duodecim Tabularum, mve Tellent , sive nollent, heredes ipso Iure fiebant, g. n. inst. h. t.t. nisi testator hanc necessitatem remig-gisset, lub conditione eos instituendo, quae, in ipsorum potestate esset, Ieg. 68. Τ. de hered. inst. Quae Iuris civilis subtilitas eo progrediebatur, ut cogerentur ultra vires hereditatis eius creditoribus respondere. DK. 8.1f. h. tit. Sed hujusce Iuris acerbitatem Praetor mitigavit, data liberis potestate abstinendi ab hereditate paterna . d. g. 2. in s. Haec abstinendi potestas ante immistionem datur omnibus avis heredibus ; post immistionem soli impuberes eamdem ipso Iure habent ;Puberes vero minorea 25. annis nonnisi Per

163쪽

restitutionem in integrum eam consequuntur, Iey II. et 75. J. eod. leg. I. cod. ιi min. hered. se abst. Postquam heres suus abstinuit , aliquando ad eamdem hereditatem Capessendam rursus adspirare potest, nisi hona

Iara distracta sint , leg. 8. F. de Dr. delib.

. ita. ult. cod. se rep. hered. et nisi triennium a die abstentionis exactum sit, Rota Nostr. in Selere tom. s. pari. a. de . sy. n. 36. et

deqq. ubi, quod secus est in filio emancipato, qui heres extraneus est. et aditione hereditatis opus habet. Sed etiam emancipatus intra annum ex aequitate admittitur ad vo tractandam repudiationem , ibid. n. 43. 3) Leg. un. cod. de cad. toll. Ieg. r. coc. de Jur. delib. Sed hic Iusta moderatio tum Prin-οjPum constitutionibus, tum Prudentum in- torpretatione quibusdam casibus adhibita est. Nam omnibus heredibus in universum tributum , ut decedentes intra annum, eX quo hu reditatem sibi delatam cognovorint, delibe xandi , unaqne adeundi Ius ad heredes quos-Vi8 transmittant, leg. 19. cod. de Jur. delib.

sic Vero transmittant, ut quod ex eo relI quum est, tantum relinquatur ad deliberandum , non amplius. Item Jus transmissionis receptuin est in liberis omnibus, quibus trHbutum , ut parentum hereditatem sibi delatam , nec aditam, ad liberos suos Post moditem Suam transmittant, lay un. cod. qui ant. ero. tab. Hered. transmit.

164쪽

cedere , si filius uti heres agat, non autem si conveniatur; quapropter etiamsi sint filii, hereditatem patris verbis et facto ipso adivisse demonstrari debet, dum ut heredes Conis veniuntur, ac tales esse negant, Margi med. dec. 29. n. 6. Neri Dadia deo. Florent. 53.

num. I.

ubi plures reseruntur circumstantiae, ex quihus elici possit hereditatis aditio. Ex dispositione Statuti Florentini rubr. 29. lib. 2. heres vel testamentarius, vel legitimus intelligitur adivisse, si post quindecim dies a morto defuncti aliquam rem , ex possessis a te statore tempore ejus mortis caeperit, vel possederit, si maior fuerit I 8. annis , Di mR acutas ctiam potest conveniri a creditoribus legatariis, vel fidsicommissariis, Sabel. var.

resolui. cap. 89. n. 36. et Seqq. tOm.. 4. MR-gon. dec. Hor. I 8. n. f;. et Seqq. Florent. successionis 2I. Februar. Ir69. art. S. g.

E la ramone, cor. Aud. Lino Salvetii. Ca- Vetur quoquo per eamdem rubr. 29. quod heres etiam minor I 8. annis, major tamen I 6. hereditatem, vel hona possidens, a cre di toro seu legatario requisitus quod Solvat, Tom. IL L

165쪽

aut dimittat heroditatem , et iusta mensem non solverit , Vel dimiserit eam tenetur rid. omnia debita hereditaria. Vid. d. rubr. 29. tibi late agitar, quando heres , et debitoris hereditas conveniri P08sit.

εὶ Exacto deliberandi tempore is, qui illud po

stulavit , si intra annum hereditatem non ro-yudiet , eam adivisse censetur', lag: ult. f. pen. eod. de Dr. delib. Ηoo tamen procedit favora tantum creditorum hereditatis, Et si heres sego immiscuit poεsidendo hona hero. ditaria , Rota Nostr. in Thesaur. Ombros.

εὶ Quisquis apud nos hereditatem cum bene. sinio inventarii adire cupit, debet intra quindecim dies, ex quo testatar decessit, Nota-- rium rogare ut publicum aditionis instrumentum conficiat, quod inventarium Praecedere debet. Iuxta sermulum, qnae traditur Etrusc. frm. pag. a Io. Hinc quaedam inventarii s . lennis petitio fieri debet coram Magistrata Pupillorum , quae opportuno eiusdem Magi-' stratus decreto admittitur, eodemque Decreto adsignatur terminus creditoribus incertis quindecim dierum, cortis vero decem dierum ad comparendum in Curia, et ad interessendum die, ac loco certo ad videndum confici

inventarium ; datumne facultas ipsius Magi- atratus Cancellario interveniendi ad inven-

166쪽

tarii consectionem, cuius praesentia , loco, trium tabellionum, triumque Civium Floren-- tinorum, subrogata fuit a Reform. diei Ia. P Aug. I 668.

De Legatis.

i Η Actenus rationem exposuimus aequivirendae ex voluntate defuncti hereditatis. Nunc, omisso tantisper regitimae successionis modo, cum Iustiniano revertamur ad alias rerum sin gularum acquisitiones, quae sunt ex legatis, et fideicommissis , et quod reliquum est supremae voluntatis exfeamus. g. R. Legatum, et legare a legando, Vel

deligendo deducta esse putat Varr. lib. 4. de ling. lat. Qui enim legat, delibat aliquid, seu deligit ex tota hereditate, quod mavult ad legatarium , quam ad heredem pertinere, arg te II 6. Τ de legat. I. Est vero legatum, donatis quadam a defuncto relicta ab herede prvitanda, β. I. inst. h. tit. Dicitur donatio, quia ex minis Ithoralitate et munificentia proficiscitur , Ieg. I. Τ de donat. subjus gitur quaedam , praeoi pudenim a donatione inter vivos distinguitur. Additur a desummo . quia legata etiam ab inteSta' --aesilaqui Possunt, et verbum illud, defuncto, pertinet tum ad eum , qui testatus , tura ad

167쪽

eum , qui intestatus decessit. Postrema illa deis finitionis verba, ab herede Pr Standa , OStendant quod etsi rei legatae dominium recti via a defuncto id legatarium . siae ullo heredis facto transeat, si g. 8o. V de I Sat. 2. tamen esusdem rei posse sto ab herede tradenda est . adeo ut illam legatarius, si propria auctoritate Occupaverit, heredi restituere teneatur Iin. g. s. Genera legatorum Oli in fuere quatuor, non verbosum tantum sermulis, sod etiam natura , et Iuro distincta ; per vini cationem , per damnationem, Sinendi mois, et per praceptionem sa). Nd horari disserentia , una cum

verborum sulennitate sublata fuit, constitutumque , ut omnium legatorum, qui bascuuque ver bis concipiantur , una, eademque sit ratio , Rique natura, β. 2. inst. h. tu. IS. I. Od. comm.

de legat. Nova ejusdem Iustiniani Sanctione es , sectum est, ut legata fideicommissis exaequarentur, et quod legatis deesset, hoc repleretur ex natura fideicommissorum ; et si quid amplius io: legatis esset, per hoc Rugeretur fideicommIssorum natura,s. 3. inst. h. tit. Legatum igitur sola verborum figura adhuc a fideicommisso d

scretum est, una tamen nunc est utriusque nintura, unus, idemque essectus.

g. 4. Ad legatorum delationem potissidium

requiritur. ut iura relinquantur. De quo haec spe- ct ada sunt I. quae rea dari, tessiari p0ssint p

IL qnis, cui . a quo legari possit: III. strina

168쪽

Iegandi, cti et de Iare accrescendi. Haec autem est huiusce tituli summa. g. 5. Rerum, quae legari possunt, duo sunt genera ς res speciatim ita dictae, et facta . In rebus tria haeo itiesse oportet ς ut natura par ri possint ut alienari prohibitae non sint; ut emolumentum aliquod adserant Iegatario. g. 6. Ex primo sequitur, quod rite legari possunt res omnes, quae Sunt in commercio, tum mobiles . tum immobiles, tam corporales, quam iocorporales, veluti actiones, et servitutes , a t. rast. h. iat. et non solum testatoris . vel heredis, sed etiam alienae, ita ut ii res teneatur eas redimere, et legatario praestare, vel si eas redimere nequit, earum .'aestimationem dare , g. 4. inst. eod. dummodo tame utestator sciat alienam esse rem legatam: secussi ignoret sa). Ex eo vero nonnulli putarunt,

quod ii res communis legata sit, tota res dein beatur , non ea lautam portio , quae testatoris fuit: sed contrarium verius est quum omnino credibilo sit, testatorem potius de sua illa parte cogitasse , quam heredem ita onerare maluis- te, ut partem alienam redimat, Vin. lib. 2. se-lem qrtaest. cap. u. 6. Plane, si ros Iegata de- sancto et heredi communis sit, tota debetur, quia tunc nulla redimendi necessitate heres oneratur, lay. 76. s. a. F. de legat. a. Mantic.

de eo ere ult. volunt. lib. 9. tit. I. n. I 2. eo

169쪽

g. r. Sed et si rem obligatam creditori

aliquis legaverit, necesse habet heres eam luere, si sciebat defunctus rem obligatam esse, g. s. inst. h. tit. Et istam testatoris scientiam legatarius probare debet. ut in casu superiori, Ieg. ΩΙ. F. de probat. Probatur autem, si doceatur ipse testator obligasse; siquidem factuin ignorasse proprium, non Praesumitur, Ieg. r. Jad SC. Velladian. Si vero testator ignorabat rem

legatam pignori obligatam fuisse, quia forte

facto institorum , vel procuratorum obligata erat, eam legatarius luere debet; nisi res coniunctae personae legata sit, vel debitum eiusdem pretium exequet, alias enim inane esset Iegatum . Vin. in comment. ad d. f. s. n. 2. Confer. Bot. No5tri in Florentina Luitionis seu Reintegrationis Fideicommissi diei 29. Ianuar. Iz73. cor. Aud. Cosm. inivelli. g. 8. Si res aliena legata suerit, eamque vivo testatore , legatarius aliunde nactus fuerit, inspiciendum est, quali ex causa eius dom, nium acquisiverit, an scilicet onerosa , En lucrativa ; si ex causa onerosa, veluti emptionis, rei pretium petere potest; si ex lucrativa, Ve Iuti donationis, non potest ob vulgatam Iuris regulam, qua traditur, duas lucrativas causas

in eandem rem et personam concurrere non

de obligat. et act. Hac ratione si duorum testam mentis eadem res eidem legata sit, et eX pri

170쪽

no testamento rem ipsam consequutus sit legatarius , nou poterit ex alio aestimationem pe-:ore, quia habet rem ex causa lucrativat sed .i prius aestimationem rei adeptus sit, postea ex altero testamento rem ipsam petere non prohibetur, d. g. 6. leg. 34 g. 2. F. de twat. I. tum quia res nou continetur aestimatione, sicut contra in ro inest aestimatio, et aliud est res, aliud pretium rei, quando res abest, leg. I. F. de contrast, et t. tum quia assectio ad rem haberi poteti, etiam suPra rei aestimati0nem, arg. .lem a s j.. de min. 25. an. Quod do toto ..truditum est, id etiam valet in Pasibus; ut si quis rei sibi.legatae partem unam causa

lucrativa , alteram ex Causa onerosa nactus sit,

hujus duntaxat pretium consoqui possit, g. 9.

3 9. Recte etiam legatur non solum Species, Sed genus, neo non quantitas. Species nostris est, quod Dialectici vulgo vocant ind via duum, veluti hio sandus, hic equus, haec domus : sic legatum sPeciei erit, ex. gr. Titio jundum Tusculanum lego. Genus est omne id, quod sub appellatione communi plures res huic appellationi subiectas continet, veluti fundus , equus , domus; sic legatum generis erit, ex. p Titio fundum lago 4 . Quantitas autem eat ge nus numero definitum, uti quadriga, decem

- .ves, contum aurei.

I Q. Specie legata, si quid vivo testat

SEARCH

MENU NAVIGATION