Ic. Caroli Redi ... Institutiones iuris civilis in quibus latior Romanae iurisprudentiae explicatio, cum patrii iuris tractatione sociatur, usus forensis indicatur, et frequentiore expicantur clausulae

발행: 1802년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ro decesserit, debetur quod superest, nisi acincessio sit eius quod decessit, g. I r inst. h. tit. Quapropter si grex legatus fuerit et numerus

ovium decreverit, debentur capita, quae supersunt, etiamsi unica tantum ovis reliqua sit. g. I 8. eod. Licet enim capita quae supersunt, Pauciora Sint , quam ut per se gregem Cons:ituant; tamen quotquot Supersunt, togatario debentur , quia Verisimile est testatorem, non tam universitatem ovium, quam singula capita I gare voluisse, leg. 22. F. de legat. I. Diversum obtinet tu usufructu gregis legato, ut tra didimus m. r. lim. a. tit. q. g. 25. quia ex ctinto isege, res amplius eum usum praestare aut pati non potest, qui fuit tempore facti testa menti, et quem solum testator. Iegasse conseri

debet. Quae de legato gregis imminuto dicuntur, etiam Procedere aequum est, si legato postea aliquid acoesserit , quod . ideo legatario cedit, d. q. I 8. irat. h. tit. I . a I. Τ.

Iegat. I.

g. II. Genere regato. ex verbis intelligi

non potest, quae ex res eo genere elgato Contiue tur. Hic igitur voluntatis oritur quaestio , an aheredi, vel legatario data sit electio 3 Si quas res teεtator ex eo genere habuit, electio legatario competit; si nullas habuit, heredis arbitrio potius res desinienda ost, ne si legatario detur electio , nimia redemptionis dissicultato, meretur heres, β az. inst. h. tit. tu. 3. Τ O

172쪽

rrie. vin. legat. Sed neque posteriore hoc casu heres defungitur pessimum dando, neque priore illo legatarius potest optimum vindicare, teg. az. F. de legat. I. Et haec potissima est inter legatum generis, et illud optionis disserentia, nam cui optio legata est, ei optimum eligere licet, leg. 9. g. r. Is de dol. mal. et si plures legatarii . vel unius plures heredes in optando dissentiant, sorte hoc erit dirimendum, g. as. inst. h. tit. optio autem legata dicitur, quum ex. gr. testator legatarium ex equis guis aliquem diserte eligore Iubet. IR. Quumque et res iacorporales recte legentur, dubitari nequit, quin et actio, vel debitoris nomon Iegari valeat, β. EI. inSt. eodNihil amplius legato Dominis continetur , quam ni heres actiones suas legatario cedat, d. g. v I. sed nec quod testatori debebatur ab hereda exigi potrat, neque eius periculo est nomen legatum I Sola enim cessiono actἱonum, lioet inanium, si sorte debitor solvendo non sit, heres defungitur, lam 75. F. de legat. I. Quinimmo nullum cst hujusmodi legatum , si nihil debeatur, etiamsi certam quantitatem testator expresserit, veluti si dixerit, Centum, qua mihi Titius debet, Sedio do, lego d. leg. 75. g. 2 f. I a. Deinde legari possunt non modores, quae actu sunt in rerum natura, verum et quae futurae sperantur , quum hae quoque natura

parari Possiui. B..ecte. igitur legantur fructus

173쪽

I. inst. h. tit. leg. de legat. I. leg. I. Τ. delegat. a. Τunc autem Si fructas eo anno, quo moritur testator, nati fuerint, ab herede praestandi sunt legatario ; sin vero nihil fuerit natum, nihil etiam deberi constat, nam fructus relicti censentur sub conditione, si Bascentur. Ieg. 5. F. de tritici vim vel ol. legatu et si non tantum natum sit, quantum legatum fuit, non amplius debetur , quam quantum legatum 53. g. I 4. Contra legari nequeunt res alienari prohibitae, quales sunt eae omnes , quarum non est commercium, veluti res Sacrae, Sanctae, I ligiosae, usibus publicis destinatae. IIarum iun- tilo prorsus Rc inane est legatum, ut nec sestimatio debeatur, 3. 4. inst. h. tit. quum ea iniri non possit huiusmodi rerum, quae Pretio aestimari, ac vendi non possunt nihil enim aliud est commercium . quam Jua emendi, Vendendi que invicem. id est, de re contrahendi, te 39. g. r. F. de legat. I. Ulpiau. in fragment.

eis. I9. g. commercium.

g. 15. Similiter nullius est momenti l gatum earum rerum, quae nihil emolumenti aut commodi togatario asserunt. quamvis εint in Commercio. Hoc autem accidit in duobus Iegati generibus: in legato rei nostrae , et in alio rei nobis debitae. Si igitur rem legatarii quis ei legaverit, inutile est legatum, quia quod proprium est ipsius , amplius pius fieri non P0

174쪽

test, I. Io. λιt. h. ilia Et si is, cui res sua legata est, eam Post testamentum factum, et vivo etiamnum testatore alienarit, nihilominus

legatum haud convalescit, d. g. Io. Regula enim Cantoniana sic definit; quod si testamenti

facti tempore decessisset testator, inutile foret, id legatum,. quandocumquae dece83erit, non πR-lere, lem I. 1. de rem Cat. Placuit tamen Catonis regulam ad conditionalia legata non per tinere , leg. 4. F. Cod. in his enim non test menti facti sed conditionis tempus spestatur, g. 32. inSt. h. tit. Quapropter si nobis legatus' est fundus, qui tempore conditi testamenti no-

Ster est , sub conditione, si eum vivo te-εtatore alienaverimus, sequuta eiusdem alienR-tione, legatum utile erit, leg. 28. Is de condit.

et demonstr.

g. I 6. Item res nostra utiliter nobis legatur , si emphyleusis, superficies, Pignus, et usus fructus, alteri in ea constitutus sit, I e82. g. I. Ieg. 2I. g. pen. leg. 86. in pri. et q. ult. F. de legat. I. Nec non creditor id utiliter debitori legat, quod sibi debetur, quamvis legatarius eius, quod debet, adhuc sit dominus, g. IS. inst. h. tit. Quoniam debitori legatur non tam Tes ipsa quam Jas, sive obligatio, quae creditoris est, et a qua liberari utile est debitori; ac proinde hoc legatum proprio Πο'mine dici solet legatum liberationis, de quo G ttit. J. de uberati legat.

175쪽

9. Id Ex contrario si dehitor creditorigno quod debet, legaverit i utile est legatam, si nihil plus est in legato, quam in debito salias enim nullum in eo commodam versaretur ιβ. I 4. inst. h. tit. Ut plus sit in legato quam in debito, efficitur aut potestate novae actionis aut debiti repraesentatione, vel Ecoeleratione, nam repraesentare est Rnte diem solvere Ieg. 8. g. a j de transact. Potestate novae actionis, si v tus exceptione removeri poterat, quae remissa creditori legato credito intelligitnr, lem 28. F. de legat. I. aut si creditoris interest ex testamento potius agere, quam ex pristina obli 'gatione, d. lem u8. et. Seq F. eod. Repraesentatione, si id. quod sub , conditione, aut iudiem, pure legetur, d. g. I . g. I 8. Sic propter repraesentationem utila quoque est Iegatuin dotis, quia Iuro legati etiam res dotales mobiles statim reddendae sunt, quarum alioquia1 praestatio anni dilationem habet pose viri decessum. I. I s. inst. h. tit. Ieg . un. COd. de rei uxor. act. Sed si maritas . quam non accepit, dotem uxori legaverit; distinguitur. utrum simpliciter, vel non dessignata certa quantitate,

aut certo corpore demoustrato ,, En eXpressa

Certa summa aut corpore . illam reliquerit. Illo casu legatum inutile est, quia apparere nou Potest quil aut quantum fuerit Iegatum : hooca Su valet legatum, quia certa res legata est, d. g. I s. leg. 25. J. de liberat. I M.

176쪽

s I9. Non solum res, sed etiam facta, ut dixi s. legari possunt, ut qui Iussus est facere, parere debeat. Sed non omnia facta recte Iubentur; nou ea, quae sunt legibus, et honestati contraria, Ieg. III. g. Pen. et ult. Τ de legat. I. leg. 27. Τ. de cond. inst. non quae inutilia, aut praeter nudum praeceptum nihil in se habentia , Ieg. i I 3. 3, ult. Ieg. seq. g. I A. F. de legat. I. non denique quae aestimari non

possunt, ut si quis liberos suos emanciparo rogatus fuerit, aut. extraneum adoptare . d. DOTI 4. g. 8. Ieg. 4 I. g. 8. F de legat. s. Reli

qua omnia ea conditione sunt, ut utiliter im

g. sto. Hactenus de rebus, quae legari pos sunt; num de Personis, quibus. legata con stRnt, a Mum est . Huiusmodi personae tres sunt: degantis; legatarii: eius, a quo legatur. De prima. traditur, ut legare possit, qui te Astandi Ius habet , Ieg. a. V de legati I. An vero testari potuerit, eo tempore inspicitur. quo legatum reliquit, leg. un. g. I. et s-jdsseaat. a. Sed si filiussamilias legatum codicillis reliquerit, et sui Iuris factus in eadem voluntato

Perἀtiterit, legatum valet ; secus si testamento relictum sit, quia testamentum nuda voluntR-te , nec constituitur, neu confirmatur, d. g. r. - . EI. Legari potest omnibus cum quibus testamenti factio saltem passiva est, g. 24. inSth

177쪽

eapere vel aliis acquirere possunt , de quibus supr. tit. de hered. inst. Sed in alimentorum legato specialiter receptum est , ut eius capax etiam ille dicatur, qui alias ex testamento capere nequit, ter II. F. de alim. vet. cibar. legat. Cum iis testamentifactio duobus temporiabus esso debet; testamenti lacti, ut constit rit legatum ; mortis testatoris , ut exitum haωhent, leg. 49. F. da hered. inst. olim personis incertis, et posthumo alieno legata relinqui concessum non erat g. us. et Seq. inst. h. tit. h die tamen valet legatum his personis relictum dummodo incertam personam eventus POStαν

demonstrarit, g. 27. eod. Ergo si quis dixerit, Patoumque filio meo filiam suam in matrian mum dederit , et heres meus fundum riseula num dato; quamvis testator penitus ignoret quae et qualis futura sit persona legatarii, et nul lis certis terminis mens, et cogitatio eiusdem testatoris circumscripta sit 3 tamen legatum ei debetur, qui filiam suam testatoris filio in matrimonio collocaverit 6).

g. lla. Si de legatario, et re legata CO stat, non obest error nominis legatarii, rei legatae, g. 29. inst. eod. Si igitur hoc modo i stator legaverit, Cornelio sororis mea stio meam domum Tusculanam lego, si soror unum tantum filium , ac testator unam dumtaxat domum ha

Nat, legatum valet, etiamsi ei non Cornelio, Oed Semprovio nossien ci, ac domus . Sejana

178쪽

appelletur quia certum est demonstratione testatoris de quo legatario , et de qua re ille genserit. Error tamen in nomine appellativo rei

legatae vitiat legatum , ut si quis quum vestem legare vellet, εupellectilem scripserit: Ait enim Patalus let. a. V. de reb. dub. eum qui aliud dicit , quam vult, neque id dicere, quod vox significat , quia non vult, neque i i quod vult, quia id non loquitur. f. 23. Legari autem potest ab omnibus,

qui aliquid Iudicio defuncti consequuntur, leg. 6. Τ. de legat. 3. Potest igitur relinqui legatam, I. ab heredibus institutis, non nostris

tantum, sed et iis, quos pater filio impuberi heredi instituto substituit, leg. 87. g. r. f. aileg. Faleid. II. ab heredibus legitimis, tam proximis, quam remotioribus, leg. I. g. pen. f. de I at. 3. l . pen. f. de legat. I. III. ab ipsis legatariis, et fideicommissariis, lag. II. g. s. U. ad leg. Falo d. pr. inst. de sing. reb. Per A

dei c. relici. IV. eorum omnium heredibus , l .

s. U. de legat. 3. V. exemplo legatariorum , donatariis mortis caussa ; Ieg. 77. β. de legat. a. VI. postremo a debitore desuncti , quasi liberatio huic ante relicta videatur, leg 37. 3 3. de Iegat. I. Sed ab heredibus supra dodrantem legari prohibuit lex Falcidia, de qua MOX

agemus, ceteri autem rogari possuut, ut etiamia ipsum . quod ad eos pervenit, aut tantun dem restituant; nessio tamea supra id , quod

179쪽

acoepit onerari potest, leg. 47. g. ult. J. M. Iem Falc d. IN. II 4. g. a. ff. de legat. I. Veis

rum si quis, cui certa quantitas legata est, rogatus rem aliquam suam restituere, legatum ais gnoverit. restituere eam debet , quamvis majoris pretii sit, leg. ro. Τ de legat. I. Ieg. 36.,

V ad leg. Falcid. . g. 24. Ad sormam legandi progredientes iuxta propositam a uobis distinctionem, in pridimis animadvertendum est, quod legata non s lum testamento, sed etiam codicillis relinquivalent, Ieg. 23. F. de legat. 3. In alterutro autem Iudicio tu suo genero persecto legari P test vel pure, vel in diem . seu ex die, vel sub conditione, vel sub demonstratione, vel sub causa , vel sub modo. g. 25. Purum legatum est, quod omni diectione vacat, quae praestationem differat, eX. gr. Titio Fundum Tusculanum do, Iego , et tuno Stati ni a morte testatoris legati dies cedit et venit, legatum nempe debetur , et peti Potest, ἰs. 5. j quaad. dies. legat. ced. In diem, quaa do legatur per aliquod tempus determinatum , ex. gr. Titio Fundum Tusculanum per decennium ego ; tuno legati dies itidem ci cedit, et vennit statim a morte testatoris, d. Iem 5. Ex iis, quod adjecto certo die, quo praestetur, relictam est, eX. gr. Titio Fundum Tusculanum lego post decennium a die , quo vita finem implevero; boo

ex die aditae hereditatis debetur, , Peti tRMeu i

180쪽

antequam dies venerit. non potest, d- Ieg. s. unde fit, ut si ante diem decesserit legatarius, ad eius heredes legatum transmittatur, ead. leg. s. Ieg. un. eod. de cad toll. Si vero dies inse tus sit, veluti, Titio lego centum, quum pubes erit; vel heres meus, quum morietur , centum Titio dato; conditionem in testamento facit, ideoque si ante diem decesserit legatarius , auheredem non transmittit legatum, leg. 2I. eoaeq. U. quand. dies Iem ced. IV. I. V. de cons.

g. 26. Conditionale est quoties in fututum eventum suspenditur legatum. De eo observanda sunt eadem sere omnia, quae de heredis institutione sub conditione facta, diximus supr. tit.. I 3. g. II. et seqq. Iam addimus. quod pendente conditione hujusmodi legatum non debetur; ideoque nec solvi ante conditionem potest: nec decedente inaerita legatario, quidquam ad heredem transfertur; quum conditi natis legati dies non prius Cedat . quam Couditio, extiterit, dd. IL s. et unie. Illud huic legato onm alio ex die commune , quod ante conditionem existentem, nec agnoscendo a quiritur , nec repudiando amittitur , leg. 45. g. I. V. de legat. 2.9. zz. Sub demonstratione legatur, quoties adiectio extra nomen rei designandae causa adhibetur, IV. Iz. V. de cond. et demonstr. ideo

quo haec adjectio vice nominis fungitur, lem I m. II. N

SEARCH

MENU NAVIGATION