Alexandri Saulii viri Dei e Clericis Regularibus Sancti Pauli ... vita, et gesta per R.P. don Io. Augustinum Gallicium eorundem Clericorum praepositum generalem collecta

발행: 1661년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

i s VITA , ET GESTA VEN. SERVI DEI

motus. Hinc illa credulitas , consessioque fideliscorum, quae sunt ultra humanam fidem , non vltra diuinain potentiam . Hinc ex perspicua Dei praesentia timor peccandi in bonum tam amabile; Attentio, inodestiaque imperturbata in diuinis ossicijs, & ex eius amore facilis malorum perpessio : Inexplebilis sitis ingerendi ubique,& in omnes agnitione m,amorem, timorem, ac reuerentiam numinis diuini ; hinc assumptae annus lustrationes Ecclesiarum , institutae Cathecheses, habitae incomprehenssi numero conciones . Sicut enim ex pulsu vita, ita ex actis innotescit Christiana Fides .

Addam, clarissima persectς Fidei pignora nobis

extitisse , constantissime tueri sacrorum librorum authoritatem , Traditiones Apostolicas , Canones Ecclesiasticos, Summorum Pontificum edicta, Sanctorum Patrum dogmata, illaque docere , ac publiace enunciare . Sacrocinctet Tridentine Synodi Sanctiones summa cum veneratione amplexus , primus

Aleri in usum inuexit, Papie firmauit. Honoris, .ac submissionis gratia frequens ad Summorum Po-tificum pedes contendit, Christum immortalem fide recolens in ipsorum facie mortali. An repetam quam solerter inuigilauerit,ut omni parte sana , illibataque inter suos custodiretur sethodoxa, Catholicaque doctrina Scuto Fidei prς- scutῶ Fidei. munitus, immo Scutum ipse Fidei ad sui gregis defensionem, diligentissime cauit, nequa labe impietatis, vel tisretice prauitatis contaminaretur . Prophanos ritus e Par cijs Balaneensibus profligauit: Virum hqretica peste morbidum uniuerso adstante populo, gladio verbi Dei transladit, virus insangdoctri-

232쪽

ALEXANDRI SAUL II. I77

doctrine euomere , & ad Ecclesiς sanitatem redi compulit et uti prius cum B. Carolo Borromaeo pullulantem heresim ab insigni Italiae Ciuitate extirpauit. Romae luculentum Christianae Fidei, ae Religionis exemplum obtulit in aede Trinitatis ad Pontem Sixti, celeberrimo Conuentu Summorum Cardiua lium S.Seuerinae, Cusant, Uicecomitis, Matthaei, atque aliorum tum eiusdem notae , tum Ecclesiastici ordinis Presulum , magna quoque Iudaeorum frequentia : qui omnes ad concionem cuiusdam Alexandri ex Hebrgo Christi discipuli conuenerant. Is enim ubi sermonem absoluit, Alexander noster, qui forte ibidem aderat, sebinde suggestum, nutu Cardinalium conscendit, & ex tempore concionem suscipiens egit tanto ardore, & eloquentia , Ut Hebrsorum non modica turba a patrio instituto resiliens ad Christum sit traduicta . Nam ad sua limina S. Blasij de Annulo redeuntem prosecuti quamplurimi de Iudaica Synagoga in Messiae Ecclesiam

transcribi petiere; id unum rogantes, liceret ex PO-tificis indulgentia suorum bonorum tantum sibi retinere,quantum sacro sinctum ius, fasque pateretur. Quod Alexa ter postera die nullo negocio a Gregorio XIII. impetrauit. Illi autem Iudaicam detesta isti perfidiam, Euangelicam Fidem , Religionemque sunt professi . Ita felici exitu noua Ecclesiae soboles accessi, Pontifici, ac toti Cardinalium cstui gaudium immensium, Iudeis clarissima fax ad salutem, gloria Alexandro immortalis, nobis apertissima fidei, & Religionis illius documenta. Adolescens etiamsi probe nosceret fidem inaspe- stibilia docentem humano studio minime compa-Z rari:

Hebraeorum

aliquot ad Christsi eo auertit.

233쪽

Lumini fidei

rari: attamen ipsius radiis humanarum quoque ii terarum, praesertim sacrae Theologiae lucem lociauit, quarum illustratione nonnihil sibi praeferret splendoris ad arcana profunda fidei facilius asi quenda . Tantumque in eo studio profecit,ut scientia gloriam prestanti gimorum hominum equauerit,nullusque inter Principes Theologorum sui temporis sit illi anteponendus. Utique procliuiorem in litterarum studia voluntatem impreserat Deus , ut his adminiculis Obscura Sacramenta dodirn Christianς , & caperet facilius , & explicaret planius . Doctrinae fama eo illum extulit, ut ab

Hippolyto Rubeo Episcopo Papiensi , &a Carolo Archiepiscopo Mediolanensi in gradum proprij Theologi fuerit assiim-ptus, te ad eius oraculum undequaque deferren

234쪽

ALEXANDRI SAVLII. et 7ρ Catalogus Operum ab Alexandro

editorum. C A P. II. R o P RII ad hec ingenij

monumentis Rempublicam Christianam mirifice iuuit, ubi pietas fidei documentis ,& hqc pietatis luce corrobo

rantur . Abs re non erit, ne

que a proposita scribendi ratione alienum, recensere que. ille successivis horis confecit opuscula Christiang Religionis, ac eruditionis plena, qua calamo, qua Typis commissa ; quibus tam populo, quam Sacerdotibus, ac Clericis, quq ad 1alutem cognitu necessaria sunt, comprehendit. Prςter Litteras Pastorales initio sui ministerii, de deinceps passim Apostolico spiritu dictatas ad Ecclesis sus Clerum , populumque commonendum , a& ad pietatem inflammandum , librum quem Breues institutiones doctring Christians inscripsit, s mes ac iterum auctas , prςlo edidit. Volumen item Synodalium Constitutionum. Edicta , prsscriptiones, & monita varia . Compendiosam instructionem pro ordinandis , ac pro ijs, qui poenitentium consessiones essent

audituri. ' . .

Tractatum de disciplina Clericali. a Horum plurima collegerat ille ex diutina inspe Z a ctione

235쪽

r8o VITA , ET GESTA VEN. SERVI DEI

menta unde

collegerit. Ven. Serui Dei Franci

sei de Sale

commendam

aio libri Alexandri.

ctione suς Dioecesis , a qua abesse accidit raro , idque parumper: Pastorem enim, aiebat ille, quam , minimum decet a grege suo abscedere et Quaedam ex veteri usu, ac disciplina B. Caroli: Multa suggerente etiam zeli perspicacitate ; praecipue autem ex immisse desuper flamine, & afflatu Spiritus Sancti. Collecta, & mature digesta, Τπisque traditata, Clericis, alijsque ultro, ac gratuito largiebatur , ut

ca commode meditari, &in usum inducere nemo non posset: Pro se inino laborum praΠΠio , proquo maximo sui aeris senore ponens animarum ubi creditarum salutem .

His adiecit Doctrinam Cathechismi Romani in Dialogi formam libello redactam , quem cum alijs opusculis se litteris mandasse dicebat, ut quae fuse in Sacri Concitu Tridentini decretis , Romano Cathechismo , & S. Thomae doctrina traduntur, ea breui methodo , facilique dicendi ratione ediscenda rudioribus proponerentur . Placet hoc loco adnectere quod de hoc postremo libello Franciscus de Sales Gebennensis Episcopus , omni scientiarum genere excultissimus , Pastoralis curae laudo ,& pietatis gratia singulari commendatissimus aliquando sensit. Is enim rogatus a suis , Cathechisimum Romanum in dialogos, & linguam Gallicam conuertere , respondit, Iuculenter id ab Alexandro Alecta Episcopo persectum, nihiloque opus esse,nisi

ut Gallico idiomate reddatur. Extant & esia nonnulla huiusceniet authoris manuscripta opuscula , ad communem populi Christiani utilitatem exarata, eandem eruditiovis , pie tatis ,& curae Pastoralis spEciem restrentia, quae tamen inchoata , ac potius velut indigestain con-

236쪽

geriem dicendorum reliquit, ut sauh mirandum sit, qui potuerit tanto curarum aestu, & aegra valetudine exagitatus tam inulta, aut Iegere, aut scribere . Ea sunt.

Compendium Theologicum , in quo praemissis aliquibus ad Saerae Scripturae intelligentiam , praecipuς dissicultates Theologicae explicantur . De vera li ominis stlicitate libri quatuor . De Christiana Religione libri quatuor. De Iustificatione Trach. I. Alius de Oricio, & Moribus Episcopi. Alius de ossicio,& Moribus Sacerdotis Parochi. Alius de Cambijs Cathechisimus latine conscriptus. Adnotationes in octo primos Psalmos David. De ijs, quae loquitur Deus ad animam fidelem, in illa verba Psalmi s. Audi filia , &c. Sermones varii tam de tempore, quam aliis anni solemnitatibus c

237쪽

Praedictiones. C A P. III. RAESTANTIAM fidei ele

uat praesagiendi iacultas,euctibus confirmata . Non enim inter tot diuinae prouidentiae dona prophetiae spiritu caruisse putandus estiqui reipsa diuitem se eo numine ostendit. Taceo,non inaniter spem concipiendae sanctitatis eκ m-

gressu Religionis sibi assumpsisse, & Patres premonuisse iam tum adolescentem , inque r m veram

omen illud processisse . Si leo,pollicitum indubitata fide alumnis Seminarij , famulisque suis peste infectis , eorum neminem opprimendum fore; Astulpho famulo ex veneno cotagij inextremis constituto dolorum cessationem,proximamque incolumitatem , ;

Ioanni Baptistae Montio febre aestuanti, & iam moribundo promptam salutem ; eaque Omnia, uti praedixcrat felici exitu comprobata . Mitto naufragantibus pers pe Acijs praesagio suo, quo ex ipsis neminem submersum iri promittebat, spem animumque erexissh, & sserui sui dicta, ne in falsum abirent, praesenti auxilio Deum firmasse : Ticini inter fausta triumphi nonne lacrymis, & oraculo notauit exitus sui metam intra anni periodum Θ Sed haec antiquae

iam exempla narrationis excipiant noua . Nauigabat ille ineunte anno II 8 I. Genuam reli- Diqitigod by Cooste

238쪽

ALEXANDRI SAVO I. a 83

reliquum terrestri via ad limina Apostolorum confecturus; fluebatq; 'lici cursu per maris tranquilla

nauigiiDIn, sereno coelo,natu secundo, cum Alexander ex aliquantula precatione se erigens ingrueri procellam praesaga mente prospexit, monuitque nauicularium vela colligere, & ad littus reducero . Hic ut cernebat silere ventos, detersum nubibus C lum , & omnia in summa malacia composita aderisit viri timorem, Talesque sibi semper exoptari, ausus est dicere, procellas. Rogitante tamen Epia scopo, morem sibi hac vice geri citissime, ne postea desit subterfugio tempus i Navicularius rogantis auctoritate , & reuerentia magisquam periculi in tu exoratus , nauim ad littus impulit. Via illa radices contigerat, cum inauspicato fremitu imbrium inundatio, ventorumque turbines tanta vi fluctus commouere, ut nisi Obortam tempestatem monitus tum primum deuitasset, subeundum foret sine dubio naufragium. Nautae, socsique omnes. stlicen Cuentum in preces, ac Muticinium Alexandri siccum dum Deum refundentes, acceptam ei vitam debita

cum gratiarum actione retulere . .. IBartholomaeo incantio oppidi Ceruionis incolς pecuniam oratoris S.Crucis per vim, & nefas reti. menti , cum propterea Deo virum facultate gressita plane destitutus existeret,vaticinans imperiaut Al xander , Quam fiaude publica, & sacrilego pecul tu auertisti, & penes m redegisti pecuniam, ocijssime reddito, & e vestata, inius merito iacturam secisti, redimes increns mortalein. Ille simul &pecuniam reddit, & pristinum recipit vadendi 1

sium

monente eae

uitatur naus rastu Barthismam Mucantio lonitatem e alieni restitiat o ne prata. ei a

239쪽

Ηrvolitae stippiae iniseolumitate

laturam in die Purifiea. tionis B. v.

8 VITA, ET GESTA VEN. SERVI DEI

Hyppolitam Brippiam seroris filiam obstinata febri

grauiter , ditique agitatam frequenter inuisens, tandem euasuram in die Purificationis B. Virginis minime dubitanter iacenti asseruit: praedictionis veritatem experta est, prsnunciato die , incolumitati pristinae stliciter restituta . Praeuiderit ne absoluendum, an verius aere suo absoluerit susceptum opus aedificiorum apud Franeiscanos Campilaurei, in dubio mihi est. Nam , cum Coenobiarcha ilIe semidirutam , ac Undiqueucollabentem domum Prpsuli, qui illic frequens aderat, ostendisset, ac reparandae necessitatem , simul & inopiam , conatus item suos, dc animi solicitudinem exposuisset: Is casum commiseratus, animo, inquit, ne despondeas: Hoc ipse anno antea institutum opus absolues, quam Hsseeturae me curriculum. Idque facto est comprobatum, Episcopus enim curam edificiorum cum Coenobii oeconomo diuidens eodem anno fabrice pastigium imposuit. Vnde congesta pecunia , quonam modo festinata res, non nosse fatetur Coenobiarcha - impensium tamen plus mille scutorum ait. Putamus, di alias sipe, Deo innuente, res suturas

visu, dictoque prscucurrisse , quq eodem volente ad fines deductς suos , ad nos tamen scripto neutiquam peruenerunt.

240쪽

ALEXANDRI SAVLII

C A P. IV. o M E S germana fidei cohe

rei spes, mortalium animos in- appetentiam, & expectationem sumine, aeternaeque Delicitatis erigens , igniculus humana

corda perpetuo adurens, d nec in illa beatitatis sphera collocarit, quam diuina beniagnitas libero, sed minime fallaci promisso spopondit; multo licet sudore , ac virtute conquirendam. oeulo fidissimae spei, & anhelanti pectore su lime illud, & incomparabile bonum, in quod nostra omnium confluunt vota, intuens Alexander ρφr ut constantissime semper credidit sibi diuina clemen--αi.,uam tia obtinendum; in id oinnem quoque operam con- beatitudine. iecit: Agricolarum more quod siladebat Iac bus qui spe oriundae , & colligendae fiugis semina 'dant terris, arua operosi excolunt, laborum fastidia expectatione fructuum demulcentes. Qui dicto fidem quaerit, vitam recolat, cernetque mihM prae bonis secundissimam operibus , quibus ad coelestia premia paratur via. Iuventutem duxit innoxiam; ad illam. carnis irritamenta ablegauit; irrationales animae motus strenuh edomuit; addixit se interminatis ieiunijs, asperrimis corporis castigationibus,& orandi assiduis contentionibus . Episcopus incommodis plus mille se deuouit, labores, & agones deuorauit Α a immen

tDisiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION