장음표시 사용
251쪽
ti debeant, Oratione, respondi silentio, & obedientia, quibuscum familiariter, fideliterque assuescero necessum est Clerico ad perfectionem tedenti. Praeposims vero, & moderator sitae Congregationis, De apicibus Constitutionum, aiebat, aliquid tempesti- relaxare fas esse, de orandi studio nefas . Quare quicquid horarum liceret huic ossicio impendebae
siue Tyro, siue Sacerdos, collegas omnes orandi ardore, atque assiduitate praecurrens . Exigit utique a nobis ratio historiae , ut ad acta priuata descendentes , eius veritatis quandam velut effigiem repraesentemus. Sacratissimos Christi Domini cruciatus etfi perpetuo mente reuolueret, per eos tamen dies, quibus Sacrosancta Ecclesia tanti beneficij memoriam,immo & speciem exhibet, profundius cogitato ἱ ac opere simili repetebat : Pium animi moerorem
vestitu lugubri socians, ad panem nihil adhibens preter inconditam pultem ex orietae farina , corpus seuerius mactans, precationibus diutius immorans, quandoque etiam coram sdicula Augustissimi S cramenti pernoctans : Ad elusinodi agenda verbis, exemplisque suam familiam prouocando . Feria quinta in Coena Domini, ad Christi exemplum pauperibus pedes abluere , atque deoscular, assueuerat; cibum, potumque manu sua ministrare, &data pecunia remittere . Assuetus insuper in hebdomada sanctiore psalterium totum quotidie nudato capite recitare, Sexta quaque feria ad resticandam Dominici stipplicij memoriam,illius historiam ex alternis Euangelistis pie percurrere , & statas preces de Sancta Cruce quotidie persoluere . Quocirca fidem excedere nemo estimet, quod morienti a
252쪽
ti, lectionemque passionis auscultanti coelestia spectacula ut suadent testes auriti offerrentur , diuinisque gaudijs exhalante repleuerint,& quod in ea tormentorum commemoratione spiritum Christo reddiderit, qui sub ipsis tormentis suum Deo Patri
Quo affectu, & obseruantia semetipsiam in cultu, di in obsequium Beatissimae Virginis Dei Genitricis
efferret , iam a puero expresserat, Patronam ado tans, castimoniam deuouens , quotidianam psalm diam, litanias , coronam precatoriam , ieiunia S bati, & Festorum eius laudi dedicans . Quae profecto omnia succedentibus temporibus filici aliis c mulata , in dubium veniati nemini , qui consideret Alexandrum toto penitus vitae tractu cultum eiusdem Beatissimae Virginis, concionibus , priuatisque collocutionibus apud omnes insinuasse . Angelicis Spiritibus suam quoque venerationem reddidit: specialem tamen Angelorum Principi Michaeli, & Custodi Angelo, quem continuo Operum suorum ducem solebat inclamare; fause eue tura omnia putans si pie, ac studiose illi obsequer tur, cuius fouebatur patrocinio vi Dignus plane cui animam agenti religiosi honoris gratiam gratia sum periore iIli compensarent, Angelicae Maiestatis decus offerentes , ut creditur, inspectandum , & tamquam agminibus ipsorum breui inserendo occurrentes ,
Religione, honoreque non absimili Sanctorum , , quos Ecclesia Catholica colit, memorias prosequutus est , glorias innumeris sermonibus panegyricis collustrauit, profundaque animi reuerentia , & compotis humili specie est veneratus , solitus eorundem
253쪽
-tutelae se se quotidie commendare , opemque propriss litaniis, & obsecrationibus implorare . Oss: , reliquiasue religiosio semper ossicio coluit . a Parochis passim neglectas honestis recondi thecis cura
uit, nobile feretrum a B. Carolo acceptum in ara maiori S. Barnabae patenter exposuit, opere magnifico ; exiguas ipse ossium partes repositas in arcula ad libelli formam secum deferebat, coram preces effundens, ut ijs ex consortione Sanctorum aliquid ponderis accresceret. Vbi iacerent loculi, vel corpora Sanctorum, illuc e vestigio venerabundus diuertebat. Si sores obseratae, prς foribus genua ponens, hymnoque in laudem dicto pergebat. Haud
tenue pietatis in Sanctos argumentum fuit, iterum , ac tertium Romam petijsse, ea potissimum mente, ut Principum Apostolorum sepulchra , locaque tam multa sanguine, ac trophsis Martyrum consecrata veneraretur. Porro nullus abibat dies, quin a prandio subinde animam reficeret lectione Martyrol gij, qua commemoratis Sanctorum gestis, ac virtutibus , suppliciorumque acerbitatibus pro Christo obitis, eorum triumphos honoraret magis, ipse oscij admoneretur sui, & ad consectanda vestigia accenderetur.
Hymnodiam tu Coenobio atque ac in Episcopatu prompte semper,& religiose exercuit; publicam fere inter choros psallentium : ex distincta enim m dulatione, & lenta canendi mora efflorescere at
bat copiosiora sensa pietatis . Ubi tamen singularis esset, ac satis firmis viribus, ibi ingenua proiectus,& capite detecto, ob reuerentia Divinar Maiestatis, quacum illi sermocinatio . In Odarum summo diluculo antesignanus praeibat , aderatque non oculo
254쪽
vagus , non collocutione distractus, non corpor languens : sed decora adeo, & conspicua oris , ac totius corporis modestia, ut in spectantibus pieta tem, & corvinentiam ingereret. Non est cur denuo inculcemus , ipsum reparatorem, ac propagatorem eximium extitisse sacrae psalinodiar, & eorum
omnium, quibus Dei cultus illustratur, quando hactenus enarrata satis superque ratum faciant. Consonam psallentium harmoniam seruauit in ordino suo : in Episcopatu Aleriens plures Ecclesias concinendis Dei laudibus res ciuit, Coetum Canonicorum numero adauxit, vagos in chorum restrinxit, Alumnis Seminari; recte psallendi artem tradi dit . In Ticinensi nonnullas corruptelas sustulit, &vt sapienter psallerent, erudiuit Sicuti prius Sixtum Negronium Sacerdotem ordinis Franciscani fuerat adhortatus, choro psallentium t semper adesset primus, abiret nouissimus. Porro integrum psalterium quinquies in anno priuatim magna animi pietate recitabat, videlicet per hebdomadam maiorem , per octauas Paschae, &Pentecostes, in solemnitate Corporis Christi , & in eiusdein Natalitio e Saepius vero psalmos, quos di- eunt Gradu ales. Quae si omnia congeras , comperies profecto, perbelle a quodam de Saulio pronunciatum , quod nullum unquam finem faceret recitandi psalmos, ossicia, coronas, coronulas.
Sacrosanctae Missar adsistere, ut puerulo mos fuit quotidianus, ita Sacerdoti celebrare Iex quotidiam, ex instituto suae Congregationis , a quo Episcopus nullo modo recessit, nisi itineris dissicultate, vel aduersa, nec nisi graui valetudine; quo casu inteme si morbus serret, satagebat. Sacrum facturus
255쪽
ros VITA, ET GESTA VEN. SERVI DEI
matutina confessione animam perpurgabat , suscitabatque coelestia sensa praemeditatione aliqua ,
prolixa prece, tum lectione libelli De Imitatione Christi, quam iterabat peracto Sacrificio: Huius libelli dulcedine, ac voluptate usqueadeo captus, Ut inoriens illum sub ceruicibus habuisse repertus sit; ne scilicet ulla vitae hora tametsi extrema eius lectione abiret vacua. Quo seni animi, ac reuerentia ad Altaris epulum iunior festinaret; quibus blanditijs, ac suauitatibus Christiis deliniret; quantum a gradu sacerdotali iam grandςuu deterrerent modestia, humilisque sui opinio; quo autem apparatu virtutum ad sacrosancta mysteria initiatus accesserit; quo qstu charitatis adstiterit,'& quam coruscantibus radijs pietatis primum peregerit sacrum , non obscure in antecedentibus indicatum est . Ccterum in dubijs ad Altare veluti ad tripodem pro consilio , in arduis velut ad arcem pro subsidio, in
secundis velut ad thronum pro gratiarum actione ,
procurrere nil illi solemnemec inaniter, Inde enim oracula , animi vires , immensaque alia beneficia supplici emanabant . .
Inter haec mysteria saepissime visus in diuina rapi, patique mentis excessim . Quamobrem litanti sibi
Sacerdotem illum unum adstate volebat, quem maxime familiarem , & eius arcani conscium, haberet, qui diuina patienti Albam traheret, aut premeret cubito, & sibi reddito, quod in sacra actione sequeretur, digito indicaret . His addit fidei'non parum , quod de auditis Angelorum concentibus
dum Deo vacaret reddunt in quaestione Vitae non inualidum testimonium , qui aure attentimmae , perceperunt, quod nos interea loci silentio tegimus. Diuitiaco by Corale
256쪽
m Episcopus, tam studiose peragebat sacrificiorum opus,eidem suos subditos quotidie intereiate , ceteros vero diebus festis seuerissime adegit, indolens vehementissim8, si quem abesse contigis-1ctaveritus eius omitsonis culpam aliqua parte sibi, negligentiaruὸ suae tributum iri. Exemplo conijce. Villicus collectam pecunia attulerat Episcopo Dominica die, sed propter viae prolixitatem serius quam ut liceat missam audire . Illico Alexander de audita missa scitatur; eo fatente non auditam; & qui ultra sacrum faceret cum extaret nemo , indignans ,
ac multo dolore percitus de offensa Dei redarguit villicum, Utinam, inquiens, pecuniam , non te per didisses ; subinde seorsum proreptus abundd lacrymans veniam sibi,& villico a Deo comprecatur. Rerullinus quoque paulo ante, hac ipsa de causa aedificatum ab ipsis Sacellum inter rudera Aleriae , ut
Iraesidiarsi milites, vicinioresque ruricolae beneficio
iturgiae christianae potirentur. Quo autem Augustissimi huius Sacramenti cultus, studiumque magis, ac magis floreret inter suos, oppidatim pia hominum sodalitia hoe titulo instituit, ubi ad communes preces, ad hymnodiam , ac sacram synaxim sodales conscripti conuenirent: eo praeterea consilio , ut frequentiori usu eius pabuli, quod concordie, ac pacis symbolum est, concordiater, ac pacifice vivere assuescerent. Ne vero instituti operis cultus, & celestis cibi cupido refrigesceret, pijs illos monitis erudiuit, & sanctissimis legibus muniuit,exemplo suo prouocansmam quibus in Ait tribus palam proposita visebatur Eucharistia ad piorum vota suscipienda, illuc celer tendebat, pr lixamq; ibidem meditationem, ac preces trahebat.
257쪽
αoa VITA, ET GESTA VEN. SERVI DEI
moniaruma ultus in te rior, 'e exterior Templo
Cfremonias aut correxit, aut exoletas reuocauit, aut nouas ad Ecclesiasticam normam instituit . Vt sacris ritibus iuniores Clerici,rudesque meri et Prs Dbyteri rite informarentur studuit quam maximε,d cuitque ipse ore, manu, exemplo peculiari . Obseruauit sedulo, ut ob communes calamitates, in Iubi-lsis,exordio visitationum,& alijs communibus causis publicae obsecrationes haberentur , conuocatis populis , ac Sacerdotibus , quibus ipse modum, seriemque agendorum veluti Choragus tradebat.
Stud ij quoque sui fuit Templorum faciem inti
mam, extimamque perpolire; nihil sordidum, indecorum, aut loco indignum tolerando, Clericorum , Sacerdotumque incuriam corripiendo, ubi deliquissent. Huc non aduocabo iam tum pueruli solertiam in componendo domestico larario, aeditui impigram diligentiam in curanda aede S.Barnabae , instauratam aedem nostram Papiensem, perfectam opere , & auro obductam interiorem faciem S. Barnabae, erectas aut in meliorem formam redactas Ecclesias in Corsica, expensa uno die aureorum millia duo comparandis vestibus, serico, auro , argentove
contextis, quas Dioecesis suae Ecclesijs , prout magis indigerent, dilargiretur : Egregia utique Religionis si irini, & liberalitatis testimonia . Compendio dicam, vix unam, aut alteram aedem enumerari
in Aleriensi Dioecesi , quae non aliquod beneficiuab eius liberalitate acceperit: Usque adeo apparan dis pro Dei cultu Templis, Aris, Sacerdotibus erat
258쪽
A LEX A NDRI SAVLII. a ossiuam magni orantis essectus.
P. VII. ΤYLVM hic nostrum cohibet Pontificiae legis obedientia, nosque ne ultra calamum inseramus in describenda miracula monet Religio. Verum cum prodigijs aequalia sere sint quscumque egit , dixitq,
Ven.hic Dei seruus , miraculorum merita seponentes, tra dere duntaxat quae prssidio orationum admiranda perpetrauit, in animo est, ne ingratum nimis sile tium obeamus . Cum toto veris decursu,inclinante iam Maio a
ni I s 8 r. Coelum nullis adhuc pluuijs arua laetificasset, tellusque ipsa ab aquis ieiuna sterilitatem ,
frugum minaretur maximam, Insulani ad opem benefici Pastoris confugiunt dolentes . Is nunquam
non pronus ad amictorum solatia , continuo publicam supplicationem indicit, ducitque ab g de Cathedrali S. Francisci , satis inde dissitam, iubens interim afferri sibi a famulo pallium. Illic populo
per seruidum sermonem excitato ad criminum poenitentiam, ipse ante aram prolixius, multisque cum lacrymis orans , expetiti benefici; compos surgit . Namq, sereno prius,& nitido Gelo,Ecce tanta extemplo aquarum eluvio totis tribus horis ingruit,
ut prius quam Templi limen euaserit concio, qua-C c a qua
259쪽
a o VITA, ET GESTA VEN. SERVI DEI
a Versum campi exundauerint: Sed opportunE .ntistes pallio obuolutus ab aquis protectus est,m dente uniuerso populo. Quo anno uberrima, si qua
unquam, collecta messis . Insequente anno I 82. hoc precum suarum beneficium traditur insignisse altero . Nam cum is praecipitante de Celo grandine deuastarentur miserum in modum erumpentes gemmae arborum,atque segetes herbescentes, unde videretur alimenti spes omnis ablata , Alexander communem casum com-
mi seratus , prssidio deprecationis ad Deum suae grandinem repressisse dicitur. Cereoque rite initiato, quem manu tenebat, iterata signa Crucis opponendo quasi perterritas nubes fugauisse ocyssime ex quo mutata CGorum facie, gratiae Deo, & Episcopo immensae sunt actae Magna quide hsc orantis virtus; sed longe maiori prodigio uniuersam Corsicam a Turcarum depraedatione seruasse, communis est apud Corsos opinio. Duo super viginti Triremes prςdonum Media terraneum percurrentium , eam primum Corsica partem, quae Ceruionem spectat, inuadere, indeque Episcopum ingenti ere redimendum abducere statuerant. Iamque sub Ineolarum aspeetia stabant nauigia, cum Archipyrata nefarius, laber ip vulgo Algieri Rex, de classe emisit, qui exploraret qua parte tutior pateret per tenebras descensus in Insu-Iam ,& facilior depopulationi locus . Impendentis periculi fama exterriti domestici Presulis,cum incolis fuga saluti consulunt, vi oblato equo Episcopumis ad eandem stimulant. Renuit ille obijciens, P stori subsistendum esse ad gregis tutelam: Cau
es te ipsi vobis, ut potestis: Episcopo perfugium sit
260쪽
is mons , ac turris otationis, quo a propugnaculo M pyratae erudentur. Igitur in genua procumbenε, magna spiritus contentione omnipotentiam coelestis Numinis obsecrat , ut barbarum praedatorem ab Insulae direptione avertat. Vix emisso voto surgit , metum ab adstantium animis profligat, contestatus diuinam clementiam in patrocinium Christianorum validissime propendere . Spem non elusit Alexandri vaticinium . Exploratori etenim aduersante Deo, aduersante vento , neque datum littora Corsicae contingere, neque ad Praefectum Classis tunc reuerti. Totaque illa Pyratarum turba
precibus Alexandri magis quam ventorum impetu illis oris abacta , indemnem, & intactam Corsicam reliquit. Oborta deinde inter Barbaros saeua contentione, Rex Nauarchus tanquam Diuinae ultionis ςxequiitor, patibulo affxit exploratorem , qui nefario ause sacrilegam manum Episcopo inij cere in vincula traducere molitus fuerat. Id quod ex tribus Christianis de catena , ac triremibus Tu Drum aufugientibus acceptum multam apud omneS , ipsos quoque iudices, fidem habuit. Certe abeuntibus pyratis non leuia naufragi; indicia apparuere , dum exasperato mari vela facientibus, dispersae
passim tabulae , lignorum; frusta in littora eijciuntur . Quod genus prodigis norinisi Alexandri merutis post Deum, adscriptum vulgo fuit. illud etiam clarissimae essicacitatis, quod in vi-
tae quaestionibus narrant de Sanctimoniali Energ mena . Vexabatur illa tetro, truculentoque daemone , qui spretis exorcistarum omnium astibus ,
atque imperi= , horribili, atque implacabili iactatione misellam discruciabat. At ubi deprccabum