Alexandri Saulii viri Dei e Clericis Regularibus Sancti Pauli ... vita, et gesta per R.P. don Io. Augustinum Gallicium eorundem Clericorum praepositum generalem collecta

발행: 1661년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

i5 VITA, ET GESTA VEN. SERVI DEI

tim, ac intra lares grauiter afflictantes, & si pius in media erumpentes sora, compitaque frequentiora, prςgandibus onusti Crucibus:, funibus de colIo pe- dentibus . Vbi oratione instituta , qua spiritus Cillo afflatus agebat, innehere acerrime solebant in flagitia corrupte ciuitatis, fulgurare, tonare, impendentes e Celo iras ultrices minitari, tum miscere gemitibus concionem. Ex quo facile fiebat, ut quam plurimi e lattareo vitiorum veterno expergefacti, sibique redditi viam aeternae salutis ab errore reuocati ingredereo tur . Tametsi in tanta capitum varietate non deessent, quibus satana obnitente irrisionis materies , atque Iudibrii fieret tam altum consilium t ut

sic etiam in hosce Patres quadraret, quod de se usum pabat ipsorum Tutelaris Apostolus , Ali a sumus

odor mortis in mortem,alys odor vita in Vitam. Accidit ergo aliquando, ut Alexander Patrum

suasu in suo laico, & eo eleganti habitu quem ipsum nonnulli putant esse, in quo dudum inter ducetos ephaebos e flore patritioru Mediolanensium Phi- Iippo II. Hispaniaruin Regi Belgium versus Medi lano tendenti obviam factus prae caeteris spledebat hoc,inqua,habitu adornatus, Cruce ingeti sublata ex Aedibus Patrum ad usq; forum Mercatorii procedere non dubitaret; ibiq; elato Christi tropheo super pes

ma circulatoris, veluti de suggestu, verba Diuina faccre . Lepidum enimvero , & omni posteritati comendandum spectaculum : Adolescentulum eph bum holoserico nitentem , & auro , longo itinereis per vicos, per compita vastissimae urbis , in summata,

populi frequentia,vexillum Christi gestatem humero properare; illud ubi densior Ciuiu turba,erigere, immo etiam defigere . Non humi quidem sed in siccita

72쪽

mimica, quasi Triumphi sui sublimi Capitolio . Ibi--, dem quoque intrepide de mundi despicientia , de svitiorum. ditate , iaci sempiterna apud Inferos ipunitione perorare , & admirabundam plebem ad .issutationem Christi Domini feruidissima oratione, incendere . Dixerint sapientes homines adolescentulum intuentes, domo sub Crucis pondere in logii qua gbeuntem,alterum reserre Isaacum puerum , ligna deferentem, quibus omnes iaculi pompas, Om- , neni hominum fastum,aestimationemque sui Christo, Deo immolaret. Quo factum est ut omni perplexitate posita , qus de eius inconstantia relicta foret acsepto nomine castris militantium Deo ita Pauli, xillo tyronem Patres conscripserint. Iolim I iiiiii 1 Iim I AE . Eims s V Tu ii iii a

Alexandri iurems in Ordinem, T rocinium, Progressμ .

. ib

G ΙΤ Ult i 6. Kal. Iuniis ii quem diem eo Anno incurrit festum Pentecostes, feruentiore adhuc flamma Sancti Spiri- . tus exfstuans' Alexander ad Diui Barnabar, tanqua ad prO- pugnaculum firmillimum contendit, excipitur a Christi militibus , castris iniungitur; non continuo tamςn dςcoratur galea, balereo, chlamy

In Ceenabio S. Barnabaeaeeipit urN uitius .

73쪽

ig UITA, ET GESTA UEN. SERVI DEI

ea M satis accomodata redderentur insignias sed vili - lacernula, hoc est veste leui densi, abiectaque eo per tus tyrocinium agit, in quo paulatim specimen roboris exhibeat, e mprobetq; quantum capessendis mul taribus iis instrumentis idoneus euaderet δε & qui levioribus in pugnis didicerir strenue rem gererra,

ad aeriores subinde congrederetur intrepidus. i i Habitu oris Per trimestrem autem disciplinam cum initia προ dinis inή ' clara, & omnium argumenta virtutum p buissed,

communibus Patrum sustragiis , & decreto , siero Habitu ex ritu Congregationis in ipso Collegio Diui Bamabat, adstante corona Procerum, & Partiti rum florentissima, induitur per P. D. meronymum

Mariam Martham Praepositum, ipsb die recurrente Αν .rM Beatissimae Virginis Mariae in Castum Assumptae,quo die Angelorum haec silpergressa choros, atque in s lio numini propinquiore euecta visa est stupenti Aulae Caelesti amicta mulier Sole, Lunam pede proterens , Stellis compactum diadema gestans capito . Quod propositum mysterium contemplans Alexander intellexit , sibi ex terrenis rebus ad celestes eo die translato enitendum esse ,' ut in posterum quasi iam cslestis homo ad exemplum Deiparq, iustitiae, ac sanctitatis radios exhiberet, subliinaria quaeque alto despectu calcet, caputq; quod est sedes mentis,

esterat summa luce, & radiis virtutum undique coruscans . Nexandro praeter morem Congregationis mansit immutatum nomen I scilicet iam illustratum a liniene debuit in optimo tae consecrari- . A Et sine quam ante de se tacitauerat expectatio-apieem eouia nem, non modo non fefellit, sed re ipsa longe supe- φ di , rauit; quippe cui parum erat ad apices virtutum,

supremos aspirare, nisi & celerrimo gressit proper

74쪽

ret. Proinde quae assidue mente vcrsabat sepius ex ore excidere audita s uni verba eiusnodi, Deum colere eminenter, o spiritu βblimioris sanctitatis femper intalescere . Quare nemo erat illo aut ad pietatem pronior, aut ad labores, abiectioraq; ministeria promptior , aut alacrior ad obediendum, aut diligentior in omnibus disciplinae regularis muniis obeundis. Erga moderatores obsequetissimus;aequalibus sque amabilis , ac ossiciosus; magistri ab Oreta, pendere, de e vestigio sequi, collegis ministrare, infraque omnes haberi gestiens . Cum autem probe teneret omnium licet disparium inter se ordinum , in Ecclesia unum, eundemq; scopum esse, ut prςρο- tenti rerum Conditori quam sanctissime inscrutatur, Deum videlicet super omnia diligendo , & Officia tharitatis perficiendo , ipse huc aciem mentis om-ciem intendere , huc gesta , dictaque omnia conferre pro virili parte perpetuo studuit. - Quo primum tempore hanc palaestram est ingressus, in illud potissimnm totus incubuit, ut obiees quoscunq; tolletor, quibus intercludi via ad saneΗ-tatem posset . Quamuis autem Animam satis bona

sortitus esset, gererem; corpusculum spiritui minus contumax, tamen assidue inuigilando tentauit viti sa nature germina radicitus eruere si posset, si non posset, comprimere et Multumq; impendit opere, 'atque industrio in moderandis , & corrigendis animi affectibus , qui grauium instar ponderum enervant animam, & qusdam quasi Pindula spiritum obstringunt, ne se sui potens celestibus Theoriis inserat

contemplandis .

Dictis fidem e dempta doncilient, Duos potissimuin hoe curriculo labores offendit Alexader, inditama C a pri-

Feruetis Tystonis dictnm Prauas P ..

75쪽

Quomodα immoderatuardorem l uis dii litterarii test eraueri .

: O VITA , ET GESTA VEN. SERVI DEI

primum animo cupiditatem sciendi geniuinq; ad 'studia ingenuo homini iucunda propensum , adiis a Patre licreditarium , atque ad issimis, solam Inisq;. magistris Hupressum exemplo : secundo vi gilias antelucanas ordinibus Religiosorum solem nes , at Alexandro siue phlegmaticq habitudinis, siue tenerq statis, siue aduersς ccm suetudinis causa,

omnim graueS, ac noxias .

Et quidqm propensionem ingenii sui ad litterarustudia prevalidam fuisse palam professus sipius est, ab iisq; diuelli longe laboriosius , & acerbius fuisse,

quam a parentum aspectu, ab amicorum usu, ab imsis vite commodis, publicisq; honoribus . Professus insuper nihil ita pupugisse animum, quam cum sibi subreptis aliquando libris consueta eorum interdicta est volutatio, qda ita ariciebatur , ut fungonseditui officio, cum euoraret Collegas ad Diuinum ossicium, repertus sit dextera manu funem Campans trahens , leua librum tenens adapertum inten ii simus Iectioni. Hoῆς vero laborea qua ille arte, quave strenui te vicetit, est cudnuremur . Si quisedem expςrimnnis edoctus , diuinorum librorum i etionem,; caelestis beatitudinis contemplationem, ,

obedientiae Religiose cultum humanis litteris &merito, & fluctu plurimum antecellere, ibi studium suum omne sistendum putauit, ubi Magistri censura definiret s libenterq; genium fraudans, utrum inis librum que Magister delegisset,ex quo uiuedi rationem accomodatam Nouitius hauriret , totus, atque horis duntaxat praefinitis incubuit: Summum ratu piaculum, oculos in alium coniecisse , aut indi,

temporis momenta legendo praeretiisse. sagini eo Religioiu i Ompertus, est deuenisse, ut ad aliud

76쪽

opus interpellatus,non versus solummodo, sed ven ba ipsa interrupta,atq; adeo litterutra inchoatas rem linqueret. Fallebat interdum hanc litteraturae cupimditatem opificio manuum,veluti emundanda domo, excolendis hortis , apparandis Altaribus, aliisq; adleuamen sociorum ministem is , eaque, si ita moderatorum.arbitrio placitum fuisset, sibi quoq; toto vitae cursu magis placita assirmabat fore , quam quicqukl oblectamenti e scientiarum studiis captare posset . Hac arte sitim illam litterariam sin minus extinxit, utpote non omnino culpandam , ad eum tamen modum, qui e Nouitii decoro est, perbelle contraXit.

Neq; minore ope nixus est in oppugnanda sep ris violentia , quq illum aut prohibebat, aut sycsinebat precibus antelucanis adesse in Ecclesia . Ut enim se ab eo labore expediret, curam excitandia semno Collegas obtinuit supplex a Preposito; quo in munere ita impiger extitit , ut pulsande summo

manc campans prescriptam horam ne uno quidem momento violauerit ; Vtque certuS CXequeretur , instituit c terorum vigilias per aliquam hore parte anteuertere . Quam vigilandi consuetudinem constanter persecutus K tam procul pristinum ae se languorem soporis excussit, ut quinis postmodum, aut etiam quaternis horis quieti datis contineretur.ἱ ta tundem animς excolende adiiciens, quantum subtrahebat otio corporiS . Nullum similiter sensit vel Ieue nature Vitium , , cui vim non inferret, nullam voluntatis prauitatem, quam non infringeret, nullum sensuum motum i ordinatum, quem non cor poneret. Ut ita defec

uis homo, de siculi corruptelis exemptus animus

77쪽

et a VITA, ET GESTA VEN. SERVI DEI

dignum se Dei seruitio redderet, dignum Apostoliaco Congregationis ministerio . In pannosa attritaq; veste plurimum decoris ponebat, in ieiunio, silentio, cilicio, flagellis , ac caeteris corporis afflictationibus delicias expertus, in increpationibus, atque iniuriis acceptis incomparabilem voluptatem, in exercendo famulitio gloriam ingentem, in labore requiem placidissimam , in obediendo libertatem auream , in sevulgandis spontein pleno Conuentu Pratrum propriis delictis maximam honestatem . Deniq; tyr cinium adhuc agens veterani partes implebat factus commilitonibus suis non tam exemplum Religiosae

persectionis,quam admirationis argumcntum. Porro dotibus , ac virtutibus, quibus cumulat erat Alexander, coronidem faciebat ingenua quaedam verecundia, atq; iuuenili ore erubescens virgineus pudor speciosiuimum certe puberum Omamentum, & castimoniae fida custodia . Veritus autem,

pndor ille impotens publicis obeundis muneribus suscepti ab se instituti soret impedimento, temperadum sibi ab eo censuit. Proinde petiit addici functionibus , quae hominum conspectui, & allocutioni patent. Quare Ianitorem saepe egit, Aedituo socius adiunctus est, quae ossicia in publicum cogunt l, minem. Saepe etiam in publicis Conuentibus ad pia

colloquia institutis, quibus nonnunquam Episcopi, atq; alii summae sanctitatis , ac cruditionis vitiantererant , ubi de Proposita a silmmo Moderatore Collegii materia a singulis dicitur , non disputationis causa , sed excitamenti, Alexander sensa promere gestiebat, tam imperata sibi fiducia, quam laxato ex intimis animi caelesti spiritu quem milebat : hisque exercitamentis modum verecundiae iustum Diuitiaco by Cooste

78쪽

ALEXANDRI SAVLII. a

iustum facild praescripsit.

Quod & alia occasione perfecit. Nam cum illud a Propheta didicisset, in solitudine loqui Deum adeor hominis, ut ipse solus cum Deo ageret, secessium Cellae mirum in modum adamabat, conscius a Cel-Ia ad Caelum breui tramite pertingi. Attamen ne ingenio deceptus quidquam ageret, quod instituto repugnaret , Magistrum spiritus consultum voluit ;a quo monitus , huiusce ordinis rationem ita ferre, ut iocialem vitam ducendo, non tam nobismet vivamus, quam aliis, muniisq; exterioribus nil minus, quam interioribus occupari oportere, ea tamen moderatione, Ut neutrum perturbetur, neque intempestiue alterum4 alterius usurpet locum . His auditis poposcit ille enixe addici domesticis , externisque soriciis,& addictus in iis operam omnem in tetus nauauit; exindeq; licet Monachorum contemplantium vitam commendaret, se tamen aiebat praeferre mixtam Clericorum sonem ferentem in operum delectu alieni iugum arbitrii, ex quo ampliora in Caelo primi a manerent. Paupertatis Heligiosae cultor perpetuus fuit; pam simoniam, & penuriam rerum etiam ad vitam tuendam necessariarum omnibus anteferebat diuitiis , de saeculari splendori. Cum enim per ea tempora , incunabula scilicet ordinis , tam arcta in pia prae merentur Patres , Ut vix quippiam certi, unde victia tarent, haberent, tenuem propterea vitam, & pi nam incommodis ducere cogerentur, amicorum

munusculis, & piorum stipe, quam emendicabant, contenti: Is eiusmodi angustias arridere sibi pinomni copia rerum serio dictitabat .. Decumbebat lectulo quidam in paucis beneficus erga Collegium

79쪽

a UT ET GESTA VEN. SERVI DEI

morbo grauatus periculo . Rogatus Alcinder pin fices ad Deum tundere pro illo restituedo,ac diutius

seiuando ., ne si eriperetur, maiores in angustiam Collegium cogeretur; respondit incunctanter : Nix hil est quamobrem Deus per me tataci euocare Illum ad Caelestem gloriam : Ipse penuriam non timeo, non erubesco pauperiemmam eius eκpertunde gratia in hunc me locum recepi, hoc instatutum i

inplaxus siti, illud potissimum animo proponens.

me cnsibus aduersantia omnia mihi Dei causa eL se dc subeunda, & sustinenda . Apparebatq; iam tu adolescens sapientiam prsteruolasse Salomonis ne que diuitias neq; paupertatem Optantis, ne alterutro abuteretur ; ad Apostoli autem Gentium eminentiam peruenisse,qui copia rerum-inopia prudenter usus,& abundare sciebar, & penuriam pati. Precipuum sanctimonte presidium in viis innoce-tia, & cordis munditie collocauit: midium, & vim omnem in diuinorum consideratione . Fit enim , is hominis mens terrenis iecibi expurgata , quis su periora sunt speculando , aere puriore perfruatres

inferiorum aspectum dedignetur, Angelicisque perfusa suauitatibus , humanarum illicia respuat. Hinc orandi Dei perpes consuetudo , qua sibi in arduis vires , in dubiis lucem, in aduersis firmitatem com

quireret : Hinc nullo momento inter pra priue

tis Dei inspectio . quq potentiori frino ab ipsa peci lcati umbra deterreret, & ad virtutum actus dieroi cos acrioribus stimulis urgeret: certus.ipse se illius Oculos nunquam fugere, cui totius vitae reddenda ,

esset ratio. ' .

Ad hoc ipsum maκimi adiumenti fuit sacri synaxis pabulum, quo se Dominicis carnibus, &san- ' guiuilDiuitiaco by Corale

80쪽

ALEXANDRI S A V L II. 22

guini crebro commiscens vitam illius referret, non suam . Mirum est , quanta familiaritate conuiuam exciperet hospes ille benignissimus , quam insolitata, oblectatione inebriaret: mirum quoq; quam teneris osculis , blandisque allocutionibus coutua cum hospite uteretur. Sspius directori ut decet ine pertos significauit, te ad eam mentis dulcedinem,& priuata Dei colloquia proreptum, ut exuberantibus undis illecebrarum, absumenteque praecordia incendio amoris , cordis deliquium non semel fuerit passiis ; & deliciarum imbre liquescentis animae vigorem desecisse . Interdum, ut assirmabat ipse , intima cordis aure diuini instinctus voces percipiebat eiuscemodi, Mihi Eli totus, Totus mihi soli Nullus sit altissimae sanctitatis gradus , quem non inambulaueris . Idcirco mirandum est nemini, si tanto robore cofirmatum nihil posthac asperum de proposita constantia diuini obsequii excusserit .

Religiosa Vota emittit.

C A P. V. ACTIS in tyrocinii stadio annis tribus , cum se per regularis militiae gradus strenuum tyronem pro basset, accederetq; iam propius ad curriculi metam , de

fide eisdem castris in perpetuum danda deliberat. Non

cnim eo tempore ante trien

nale periculum in hanc militiam iurare iunioribus D lice-

SEARCH

MENU NAVIGATION