장음표시 사용
91쪽
hus etiam vit2 , ne dum qualiscumq; commodi iacturam pro
eisdem esse faciendam praescripsit. Rata haec,& firma esse ambigi non potest.Sed praeterea seret plerumq; casus, ut abeundum magistratu ecclesiastico sit, neque quidquam cum diuina praeceptione pugnans efficietur. Id vero vel ex parte praesidis,vel ex parte subiectorum esse potest. Et praeses quidem,
aut intrinseco quodam impedimento tenetur,aut extrinseco; ct utrumque aut superari potest,aut secus. intrinsecum impedimentum est,aut in ratione,ac mente,ut ignorantia, imprudentiaque; aut in facultate expetente,ut magna vitioru lues, infamiamq; consequens:extrinsecum vero est, vel imbecilla
senectus,vel corporis grauis aegrotatio. Atque in his omnibus ea est norma seruanda,ut si haec ipsa, & eoru singula quaeque adeo obstant, ut remoueri omnino non possint,quod probe quis suo fungi munere possit, illico abdicare se magistratu Prorsus teneatur; quippe cum eo sit ecclesiastici mag stratus
omnis ratio referenda, ut recta animorum curatio, & administratio consequatur. Si autem aut maioris auctoritate, aut
proprio consilio,& industria amoueri,quod obstat,potcst,obstringitur nihil praetermittere,omniaque agere, ut impedim tum tollatur. Illud autem in hac re magnopere animaduerti velim , ut non quodvis impedimentum satis esse existimetur ad Ecclenastici muneris abdicationem , sed tale esse debet,ut obstet,neque sua,aliorumve diligentia id superari possit. D centur ista cap. nisi cum pridem.de renunt. & eodem cap. li telas. ibique de singulis quibusque cauetur. Indcci; quae huic sunt Ioco necessaria cuiq; petere licebit. At ex subiectorum parte impedimentum subest,cum tanta,ac talis sit eorum improbitas,ut adhibita a praeside curatio, ac susceptus in ea J hor irritus sit,ac vanus;quod ea sint mentis duritie, & obstrunatione obfirmati, ut nulla velint ratione foeditatem deserere, officium sequi; tunc etsi munus administrationis susceptae ijcere nulla lege teneatur, fas tamen illi erit,animi sui tranquillitati consulendo eo se abdicare. Quocirca D. Gregorius
ibi inquit aequanimiter portandi sunt mali,ubi inueniuntur
92쪽
aliqui, quo adiuuentur boni: ubi autem omnino fructus de bonis deest,fit aliquando de malis superuacuus . Vnde saepe agitur in animo persectorum, quod cum laborem suum sine fructu esse considerant, in locum alium cum fructu migrant, iuxta illud Pauli Ecce conuertimur ad getes, quia verbi Dei vos indignos secistis. Atque hanc rationem sequuti sunt Salis ctissimi viri Bruno Signinus, & Petrus Cauensis.Vt nulla ce te dissentiendi ratio superesse videatur.Nam etsi cognosce di,contemplandiq; studium cum animi sit tranquillitate coniunctius;amplioris tamen est fructus, & cum Dei similitudine copulatius publici magistratus, ae praesertim ecclesiastici manus.Quare Arist.ait maioribus laudibus ornare otium, quam actionem haud vere est,est enim beata vita actio, & ad multos, & praeclaros fines iustorum, temperatorum , actiones pertinent.Eiusdem autem abdicatio,nec temere,nec proprio arbitrio,aut prauo ambitu fieri debet: sed ut Pontificis maximi potestate fit collatio magistratus, ita eiusdem facultate renunciatio decernatur oportet. Latior explicatio sequaturi.
V L L A est controuersia diuinis de rebus tam
saeua disputationis tempestate iactata, ac ea , ,. quae de Episcoporum , ceterorumque Ecclesiae magistratuum residentia a recentioribus excitata est, ut veritatis portus difficile tenea tuta Ac de nomine quide nulla,neque in sacris litteris, neque vetustiorum sanctorum libris mentio facta est. De re autem dignissime ratio habita Vt autem a minimis ordiamur, nominis est primum notio aperienda , deinde ad cetera aggrediendum. Residentiae vocabulum,non iteratam sessionem fiagni ficat,sed eiusdem firmitatem,quoniam & residere, sem,
ter sedere est: a qua quidem significa ne laci, iunctionis quoque
93쪽
e firma ratio declaratur: duorum enim potissimum reis ae nomen significationem affert; scilicet mansionis in
loco,&pastoralis administ rationis. Iam vero conueniunt omnes,oportere Ecclesiasticos magistratus & egregiam sui in neris rationem habere, & locum propriae Dioecesis incolere; sed magnopere certant,possit ne unum ab altero disiungi, ut sinctionis quidem ratio praeclare constet, tametsi Pastor Ioco non adsit; an unum ab altero separari nequeat Ac praeterea,si coniuncta haec duo esse necesse est, quo id caueaturiu-re,diuino ne,an humanoξPonit haec nostra disputatio,conuenire inter se auctores, iure esse diuino cautum, ut Ecclesiae magistratus praeclare sua munera obeant; quoniam ut saepe probatum est, & ex Aristotele acceptum, Officio, munere ,
vique id efficiendi definita sunt omnia. Itaque Episcopi, at teriusve Pastoris ratio labefactatur, si suo ipse muneri desit. Cum ergo ecclesiastici Praesides hoc sui generis vim tueantur,quod sua munera egregie praestent,perspicuum est, eodeiure constitutam ct potestatem eorum, & munerum rectam
administrationem. Vt igitur diuino iure nititur ecclesiastici Pastoris potestas, ita proprii muneris praeclara sunctio. Quocirca Apostolus: Obedite aio praepositis vestris,& subiacete ad III. eis ipsi enim peruigilant, quasi rationem Deo reddituri pro ι 3. animabus vestris. Dei igitur constitutio est,quoniam ipsi r tio de muneris functione reddenda est. Ac Dominus Christus ait: Fidelis seruus, & prudens,quem constituit Dominus Maii super familiam suam,ut det illis cibum in tempore. Dominus ergo constituit super familiam suam. Dominus constituit, ut det escam, &c. quoniam de potestas,& functio diuino iure a
constituta est. Verumtamen, quia clara sunt ista,esse longata, inon debent:controuersiam modo tractemus. Triplici genere
Episcoporum functio ut eruditissime Caietanus docet distin icta esse videturinam alia est,quae certo tantum tempore exerceri potest,ut ordinum collatio,Consectio chrismatis; Alia quae nullo temporis spatio definita est, plerumque tame eam tractari necesse est, ut ecclesiarum sunt, vestium, vaserumque L a com
94쪽
consecrationes. Alia, quae & nullo certo temporis spatio , &saepius,ac sere semper tractanda estivi gregis pastio,atque cu ratio. Quod enim tempus esse potest, in quo possit a suo munere Pastor vacare, cum S assidue ovium animas alere eum ad aeternitatem oporteat,& a tyrannorum vi, haereticorumq;
fraude,ac daemonu astu tueri ipse debeatὸQuibus positis,disia serendum est nobis contra eos, qui disiungi alterum ab altoro posse sentiunt;aiunt enim caula, ob quam Ecclesiae Pastores residere obstringuntur, est, ut tua munera probe obeant; huc enim pertinere asserendum est, praesentia Pastoris;ac non sunctiones tantum primi generis,sed alterius,ac tertis praest . re Paliores per alios adrninistros, & Vicarios egregie possun, t. residete itaque illis necessario non incumbit. Qui enim per alium ut praeceptio canonica docet facit,per seipium Acit, plerumque praeclarius. Cofirmatur ratio,quoniam quae cumque ad finem non simpliciter, & omnino pertinent,led ut focilius, & ac omodatius finis comparetur,absolute necessaria censeri non debent , sed animorum curatio,& administratio per Vicarium idoneum egregie expleri potest; no igitur praesentia est necessaria Pastorum: quoniam fieri potest ,ut loco pastores absint,& muneri suo non desint. Alij autem contra . . disputant, nulli sinc variisrationibus utentes. Nos tripartita dumtaxat afferemus, ut tripartito insigniri nomine Ecclesiae magistratus astruximus , vigilis, siue custodis officio, 'si' Sponsi, atque Pastoris. Ac primum, quid tam coniunctum erula csi vigilis, siue custodis officio potest,quam ut rei, ac persenae cultodiendae adsitὸ Etenim vigilis, custodisq; notio declarat virum qui res, ac personas tuae creditas fidei ita solese ter per se curet,atque omni studio, ac diligentia in id incumbat, ne quid aut mali inopinates opprimat, aut boni oscitates praetereat. Quamobrem consilio quantum poterit, labore
plus pene quam poterit xcubabit, vigilabitq; pro eis. Quo-
a. 6z. circa sacrae litterae canunt.Super muros tuos Hierusalem constitui custodes,tota die,ac tota nocte non tacebunt laudare
, FD. 38. nometrDom Ac de talibus aperte dicitur: Clama ne ces
95쪽
ses,quasi tuba exalta vocem tuam, & an nuncia populo meo scelera eorum.QuidZquod non praesentes tantum, ac vigilantes, sed summo studio, diligentiaq; paratos esse etia Ecclesiae praesides necesse est,quonia dicitur:En lectulu Salomonis se ' ciat 1. xaginta series ambiunt ex fortissimis Israel, uniuscui isque iaensis super semur suum propter timores nocturnos. Lectulus est Salomonis idest Christi,qui est pax nostra, & cuius factus Fphe a.
est in pace locus: Ecclisia,ad cuius administrationem,& cura diu.7I.
praesides cingendo excubant persectissimi quique senario
enim numero persectio declaratur &quibuscum nemo ex alijs contendere,virtutis persectione potest;tatumque abest, ut loco abesse queant,ut alacres potius,ac solertes totam noctem perstare debeant,diuinique verbi gladios apertos,& expeditos tenere ad contraria quaeque depellenda. Deinde arctior est coniunctio sponsi,& sponsae.Quare inquit relinquet homo patrem,& matre, & adhaerebit uxori tuae,& erunt duo Gm in carne una. Sacramentum hoc ait Apostolus in Christo,& μή μEcclesia magnum est, & in Christi successoribus, & in Ecclesia. Tam igitur absurdum est sponsum non esse cum sponsa , quam non esse cum se ipso. Quocirca cocIudendum est, huius sancti coniugij vinculum, nulla re nisi morte disrumpi posse , neque licere sponsum a sponsa loco disiungi; quod si fieret, incredibile sere dictu est, quot adulterij imminerent pericula,
quot incommoda prostitutionis sequerentur. Quamobrem necessariam csse sponsi praesentiam,conuincitur, ideoque recte sponsa ait: Dilectus meus mihi,& ego illi,inter ubera mea cant. Ncommorabitur.Quis igitur spontus tam sui decoris, ne dicam sponsae amoris oblitus est, ut haec ipsa cadere in vicarium quemlibet sinatξPostremo, Pastoris nomen non quidem abusione quadam pro gregis domino,sed proprie pro eo,qui ducit ad pascua,& custodia inuigilar, cadit in Ecclesiasticos m gistratus, de quibus Apostolus: Attendite vobis,& uniuerso gregi, in quo posuit vos Spiritus sanctus Episcopos regere δ*' Ecclesiam Dei. Itemque 1 Pascite qui in vobis est, gregem. I .Pet.s. Pastoris autem officium latissime patet: educere ad pascua ,
96쪽
8ις De Ecclesia I. Magi Datibus.
ducere ad rivos aquarum, oleo scabiem inungere, arcere tu posδε aduersantia quaeque uncino plerumque, plerumque G .stula errantes reuocare, & id genus alia,quae explere Pastor, nisi adsit,no potest.Praeclare Arist. vi ab extriniecis quoque' ' δ' testimonia petamus ait: Si necesse sit mutare locum animal, bus propter pastionis commoditates, ipsi etiam pastores una coguntur sequi,quasi agriculturam vivam colentes.Quare &in sua consecratione Episcopo dicitur: Vade praedica populo tibi commisso,non autem committe praedicationem dilucide enim id explicare his verbis Christus Dominus videtur. Pasce oves meas; scilicet per te ipsum, ac tuum, non aliorum min, D. r. sterium. Ex his alijsque multis sacrarum litterarum locis habetur Praesidis Ecclesiastici praesentiam omnino esse necessa' riam ; quodque gregis curationem, & administrationem per se ipse praestare obstringatur. Et virique quidem partim v
re,partim non vere dicunt, ut consensio inter eos non admo-
dum difficilis esse videatur.Sed deinceps tractabituri
Conciliario ictarum opinionum. IHIL potest accommodatius in hac, qua
quaerimus,consensione afferri, quam quod erudite a Doctore sancto dictum est, obligationem omnem potissimum ex fine esse metiendam. Est in is autem Ecclesiastici Praesidis obligatio, ita se suo,ac pastoris munere fungi, ut populus aeternitatem consequatur. Idque citra controuersiam diuino iure constitutum est,ut nulla possit cuiusque,aut commodi, aut incommodi ratione irritari;ideoque si egregie praestare id possit Pastor Vi carij alicuius opera, potest quoque a suae Dioecesis loco a
esse, ob communem Reip. commodum consequendum, vel suae personae incommodum vitandum . Siquidem eius pra
sentia non per se, sed finis istius consequendi gratia necessa-
97쪽
ita est. si vero haberi quidem is finis sine ipsius praesentia n5
potest,nihil aut commodi,aut incommodi,etiam mortis suae, tanti es epotest, ut commissum 11bi gregem deserat : Bonus Io. e. Io. enim Pastor animam suam pro ovibus ponere, diuina premceptione tenetur.Ex quibus perspicuum est, Pastoris prae se tiam plerumq; non esse necessariam, plerumq; adeo esse necessariam,ut sine illa pastoris munus non extet. Ideoque primum statuo,Pastoris praesentiam non per se,& omnino esse necessariam , sed ad egregie eiusmodi munus obeundum: ac praeterea diuino id iure constitutum esse, quod sane proxime alterius capitis rationes obtinent. Deinde posse ex causa loco abesse.dico autem ex causa,quod etsi proprie gregis cura- tio iure diuino necessaria sit, nihil tame prohibeat absentem . . illum aliis rebus, rationibusq; magis consulerer Vicario thmen praefecto, qui partes Aas expleat, ut primis argumentis conclusum est. Quoniam autem res meliores, ac praestan-
tiores, quae illae quidem sint,plerumque obscurum est, tota eiusmodi deliberatio ad Ponxificis maximi iudicium reserenda estiquippe cuius est ius diuinum ut non irritata, tamen , quo id intelligatur modo,declararet.Quocirca & sacerdotia mutandi,& dioeceses vel imminuendi,vel ainplificandi, ceteraq; eiusdem generis faciendi ius habet;ipsi enim ut legitimo Christi Vicario,& Petri succestari dictum est,nullo addito di scrimine, Pasce cait D. Bernardus non ha vel illas, sed sim v.
plici er oues meas. Itaque omnes habet, cui nihil excipitur.,
Declarauit plane id pro accessu ad comiti .& teneralia, dei prouincialia ; pro legationibus, & visitationibus obeundi& I .a, apro examinandis, probandisq; ijs,qui ad Episcopatus digni-:tatem cooptari debeant, ut iam Sanctissimus Dominus no ister Clemens Opi Max. Pontifex religiosistare seruauit ac si
qua sunt alia,pro communi sanctae Ecclesiae, ac generali homino. Par est enim, ut singulorum bonum,etiam Episcopatus,ad iuniuersum reseratur; ac pars quaeque sui etiam detrimentum patiatur, ut commodo totius consulatur. Cuique enim parti
ait Arist. a natura tributum est, ut uniuerse consulat. Sum' aib.
98쪽
inopere aute mihi probatur tripartita ab eruditissimo Ca stano ratio inducta, qua quidem tota controuersia profliga- . ia tunTres inquit subesse causae possunt, ut singuli quique pro sides lege residendi soluantur. Necessitas impedimenti,Qu ditas negoti j,Conditio personat ; quamquam haec ipsa ad E clesiae commodum referenda sunt. Et impedimentum quidε aliud est ab intrinseco, ut grauis pastoris valetudo, aliud ab
Etrinseco, ut tyrannorum persecutio. In utroque Ecclesiae commodum spectandum est. Nam si valetudinis restituendae causa Pastor casum mutare velit,eoque magnum suae Ecclesiae detrimentum afferre cernit,discedendi ratio omnino abiicieda est,iocoque manendum. Iam etia si vitae detrimentum D. ι o. accipiat:ita enim dicitur. BonusPastor animam suam dat pro ossibus suis si autem aut nihil,aut modicum incommodi su est,ratio est valetudinis habenda,solumq; vertendum, ut valetudine restituta,aptiusEcclesiae rationibus deseruire queat. Atque ad hanc sunt rationem reuocandi discessus, quique ob negotia et visitationes propinquorum,& animi quoque causa fiunt. Non enim conchiliorum more loco suae dioecesis praesides affixos esse , residendi praeceptum decernit, sed ut prudentia ,rectaq; ratio praescribit. Si aute persecutio ferueat. extrinseca,tum delectus habendus est talis, ut si Ecclesiam . persecutor inuadat,mortem potius appetat,quam loco disce - dat. Si praesidis personam inuisam habeat, tum ex Ecclesiae commodo esti, ut ad tempus declinet, seqὶ ipsum tueatur, ac lseruet in suae Ecclesiae beneficium; eoque pertinet id Christi Mast. te. Domini. Si vos persecuti fuerint in unam ciuitatem, fugite in aliam. Qualitas autem negotii triplici genere continetur, idque planum fiet corporis translatione adhibita. Nam comparatio fieri potest,aut totius ad partem,aut partis ad totum, aut partis ad partem. Quibus ita constitutis statuitur licere piaesidi Ecclesiastico ad Urbem , aut alio se conferre, ut E
clasiae suae iura tueatur,& curet,ceteris omissis muneribus, via.
standi,praedicandi,& quae sunt eiusdem generis, quoniam, singula quaeque eiusmodi iunctiones eam habent rationem,
99쪽
ad Ecclesiae bonum,ut partes ad totum;iure autem & diuino, ct naturali tenetur quisque suo coinsulere toti. Iam vero,quoniam ut diximus singulae Ecclesiae in ea sunt ratione ad uniuersalem Ecclesiam, ut partes, vel ad caput,vel ad totum, renatura comparatum est, ut membra se periculis,& incommodis quoque offerant pro capitis,ac totius tuenda salute: dubitari quidem fas est,iicere eo commigrare,in quo de uniuersalis Ecclesiae bono agetur, idemque suae etiam Ecclesiae detrimento curare.Quocirca & EcclesiaePraesides, Abbatesq; sancti Benedicti,ceteriq; regularium superiores,si ut comitijs intersint suis,si ut visitationibus, ceterisq; alijs pro Ecclesiarum,coenobiorumq.bono stinctionibus dent operam,loco discedunt,tantum abest,ut muneri desint suo, ut hac potius ratione praeclarissime eo fungatur. Reliqua est proportio partis ad partem,in qua charitatis ordo seruandus est; verbi causa: rerum nostrae ecclesiae detrimentum patiamur, ut alterius ecclesiae subiectis,quoad animi salutem,consulamus, ac necessitati aliarum spirituali prospiciamus, semperq; praestantioris maiorem ducamus rationem.Quas quidem ob causas D. Pau- Ius Titum, ac Timotheum a suis abesse ecclesjs iussit,aliasq; adire, quoniam & rari erant operarij, & necessitas fidei promulgandae instabat. Ad extremum conditio personae, ad rationem auctoritatis, ac praestantiar,& in litteris, & in moribus metienda est,ut e loco suae Dioecesis discedere liceat, si tanta est eius auctolitatis vis,& doctrinae,ac morum praestantia: adde,& loci, ad quem commigrat, vicinitas, ut absque suae ecclesiae iactura commoda alterius curare queat,cetera eX alijs cuique petere licebit. Concludamus tamen, varia haec rerum momenta ad Pontificis maximi iudicium reij cienda esse , qui se fidelem seruum ac prudentem praestabit; fidelem profecto, ut ex causa dispenset, non proprio arbitratu dissipet . Prudente vero, ut causarum merita recte dijudicet, non confundat. Ac de residentia satis. De beneficentia deinceps.
100쪽
De benignitate, eleemosynis, st an dominium habeant.
Τ homines ea de causa congregatos esse par est asserere , ut mutuis auxilijs imbeciIlitatem sua tuerentur ita praesidi j causa magistratus es , constituto ut eorum, & iustitia, & benignitate prohiberetur iniuria, beneficium praestaretur. Tam igitur magistratus munus est,poenis, ne ius violetur,n cctes punire;quam beneficijs te humanitas negligatur, indigentes assicere. Adde quod ecclesiarum praesides, quo magis proxime ad Deum potestate accedunt, eo illius imaginent
hi uru 3, praeclarius non rusi benignitate assequuntur: Vistis inquioniij patris vestres qui in caelis est, qui solem sua facit oriri & Quocirca de praesulum beneficentia disputatio instituenda
est. Ac primum constituo,quaestionem illam quidem, an e clesiarum praesides dominitam rerum ecclesi asticarum, quam tum ad earum fructum,habeant,in ambiguo esse positam,necarirmantibus magis,quam negantibus rationes pro sua parte suppetunt,ut consensionis nulla superesse ratio videatur. Ac
mihi quidem summopere illoruni sententia probatur, qvrastruunt primum ecclesiarum copias, opesq; sub Dei dumtaxat cadere dominatum, deinde fructus copiarum,& opum . quoad dominium, ad eundem Deum pertinere , quod ad rationem admitti strandi, ad eos quoque spectare,quibus est sua portio attributa,ad Episcopum,sive Pr latum,ad clerum,siue collegium,ad fabricae curatorem,ad egentium prouisorem . Ac de prima quidem conueniunt inter se auctores,iurisque periti,ae Theologi omnes,solum Deum rerum ecclesiasticaris esse dominum, praeterea nullum. De secunda discrepant inter se Doctores. Ego tutiorem sententiam esse sequendam reor, quod administratio,non dominium,sit eis credita: nam Diuus
