Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

PRAEFATIO.

praecepit. Habes heic, Lector B nevole , quod Beatissimis Viri m nibus praestare potui, qui cura quam maxime eo intendi, ut curatius inlitam Academiae Regiae Berotinensis prodiret liber, quem notis ex ipsis historiarum sontibus & Imperii Legibus explicare ac illustrare agis

gressias sem quo facile patebit , Iu

lustrem hunc nostrum Autorem. omnia ex Historiarum Monumentis

& publicis Legibus hausisse , nec

quicquam ex seo ingenio addidisse, quod illi quam maxime negare visissint, qui calamum quondam in Are toris librum strinxerunt. Cum igitur mihi propositum sit, has notas, quas adornavi, publici juris facere, ita &tunc demonstrandum erit, quanta lubro insint rerum momenta, quae alii aliter Vel intacta reliquerunt. ClVale & Salve.

22쪽

L NORI BENEVOLO SALUTEM.

Conscriptus hic fissi impellente indignatione praereptae ab altero prΟ- fessionis, quam sibi deberi crediderat autor. Editionem praecessit cem sura&adprobatio Principis, cui istunc inserviebat ue cujus sensa & aD stetiis hinc inde exprimuntur. Nec juvenilis audacia satis perpendit ,

Xuit jam larvam hic Libellus, postquam, Odia mortalium Autori rebus humanis quam Periculosum sit privato A a magna-

23쪽

magnateS vellicare. Placuit post autori maturioribus annis libellum recognoscere, alieno instinctu aut improvide posita eXpungere tum hinc inde paucis verbis elidere, quae

ab aliis objecta fuerant. Quae super religione sitit, finem libelli adjeeta

fuerant, omittere visum, quod id argumentum aliis scriptis latius ac Elidius ab eodem post deductiam sit. Praecipuus autem scopus fuit circa formamReipublicaeGermanicae disquirere; quam irregularem esisc eo facilius quisque agnoscet, quo, penitius qua ratione vasta illhaec

machina gubernatur, perspeXerit. Caeterum eam ob causam autor ab

initio fictilium nomen libello praeristripsit, quod censura Palatina eum quidem in se probaret, Ut tamen alibi eum imprimi suaderet. Igitur

24쪽

is ad fratrem autoris Esaiam a Pudisendorf, tum negotia Regni Sueciae in aula Gallica tractantem, transmissus est. Qui cum eundem typographo cuidam imprimem dum dedisset, corrector ad verba 3. 3. posita, ineptus quorundam GaDlorum fustus haeserat, atque effecerat , ut is censi irae MeZeraei historici notissimi sibjiceretur. Qui cum probare non auderet libellum Lutetiae imprimi, mox Adrianus Vlacquius Hagae nullo scrupulo publicavit. Operae pretium autem est, Megeraei judicium heic

subnectere.

25쪽

script de Statu imperii

Germanici, crited mi

Marchand Libraire de

Paris.

reflexion, qui possede biensen siset,

26쪽

is Uinerois en donner de bisiet: fremierement parce quil I a que que petit endroit , qui choque DFrance, 9 vous6ovea, que is tempsestriora delicat. Secondement parce que les probes 9 moines di sonimal traites. Et res fori bien frit muis iis syen previsolent ὰ moi, O

me damnet olent eu ce monde ; car

d'adoveir ce quil I a de cho aut contre la France , , que quelqu unde ces Messi eurs de mande te privia lege, ou te fosse demander par que qVe personue, qui ne sistit polat latis , ou du molns de profession desset res , asis que vir. le Chauceller

28쪽

SAMUELIS L. B. de PVFENDOR F

DE STATU

, LIBER UNUS.

De Origine Imperii Germanici. Frmania Magna quondam

ad meridiem Danubio , ad occasum Rheno finiebatur. Sarmatiam versus iidem fere, qui hodie termini videntur fuisse: reliqua Oceanus ambibat. Sic ut sub isto vocabulo tunc quoque Veniret Dania, NorWegia, & Suedia usque ad sinum Bodnicum ; quas parteS plerique an liquorum Scandiar aut SςandinaViae

29쪽

o DE STATU IMPERII nomine complectuntur. Quod adhue in provincia Scania superest, quae e comtinente adventantibus prima Occurrin, eoque cum ab eXteris primum freque tata fuerit, vocabulum id in totam peninsulam diffudisse videtur. Sed quae

trans istum simum sita sunt, antiquae Germaniae parum recte accenseri cr diderim. Nam modernos Finnos linguae geniique diversitas separatam penitus a Suedis , aliisque Germanicis , Gothicisve populis nationem arguit Ad quos ipsos tamen illa, quae Tacitus

de moribus Germanorum tradit, haut

quidquam pertinere, sed ad Lappones, videntur , quorum hodieque par fere

vivendi ratio. Veros autem Finnos sub Estyis latere probabile est. Neque Vero mirum , Tacitum circa remotissimas illas gentes parum distincte . tradidisse; quarum vix tenuis fama ad ipsum erat perlapsa. Enim vero hodie partes ilix septentrionales seorsim regnantur. Igitur ex illo latere Germania Mari Baltico terminatur; & magnam Chersor

30쪽

GERMANICI CAP.L xxnesi Cimbricae partem sibi Dania vindicat. Sed ista velut in compensationem ultra Danubium ad Italiam usque , α Illyricum fines protulit: ac trans Rhenum non eXiguus tractus, quondam ad Galliam Belgicam spectans, ridem Ddcrevit; cujus tamen insignem partem nostra memoria Galli iterum suoRegno

f. a. Tam Vastum terrarum spatium complures quondam populi insedere, numero inprimis & robore virorum

validissimi. Quorum singuli tamen fere suam sibi seorsim civitatem constituebant , a reliquis distinctam , nisi qua linguae morumque similitudo, communisque origo jungebat. Et plerique quidem populari regimine gaudebant. Nonnullis Reges erant, sed fere su dendi magis autoritate , quam juben di potestate. Neque enim isthaec natio unquam totam servitutem potuit pati. Igitur antiqua illa Germania nunquam unum Imperium constituit. Id quod commune habuit cum Italia, Hispania, Gallias

SEARCH

MENU NAVIGATION