장음표시 사용
51쪽
3a DE ST A TU IMPERII giones competebat, id non demum ex ista acclamatione partum fuerat; sed jam ante ipsi in easdem jus qualium erat vel jure belli vindicatis stibi, quae
Longobardi antea tenuerant, Vel ultr
nea submissione validum sibi defensorem adsciscentium. Sic ut vix adpareat, quid solidi in Carolum tunc collatum sit, aut conferri potuerit , nisi quod Pontifex, populusque Romanus repetitum eX antiquae Romae statu splendissimum Imperatoris & Augustititulum novo Principi per adulationζm, aut testandae Venerationi circumpotierit. Quale autem jus illud fuerit, quod Carolo tunc in Romanam urbem , ac circumjecta competebat in diversa abeunt scriptoreS, prout in Caesarem aut Pontificem studio feruntur. Id in confesso est, a Carolo Ecclesiam, sedemve Romanam multis terris , ac potestate aliqua in ipsam Urbem fuisse donatam. Illud ambigitur, utrum Carolus supremi jus imperii in istas sibi reservarit, solis proventibus, ac inferiore quapiam
52쪽
jurisdictione in Pontificem & Ecclesiam
Romanam collata: an vero plenum dominium istarum rerum inSedemRomanam contulerit, solo defensoriS, protectoris, seu Advocati munere sibi retento.
Circa quae in effectu parum interesse videtur;Sane qui semelEcclesiae quid donarunt Principes, haut videntur aliud quid iuris in hoc sibi reservasse , quam quod ad idem defendendum & conservandum pertineat. Defensoris autem& Advocati munus est , Sedem Romanam , ejusque bona contra quosvis defendere , & si quae intrinsecie turbae oriantur, in dedecus aut damnum Ec-cthsiae redundaturae, autoritate sua componere. Cui vicissim incumbit, majestatem defensoris comiter colere , ac inprimis neminem ipso invito in Sede ista collocare. Unde defensoris aut Advocati jus non eXcedit, per praVAS artes Pontificatui immissos expellere, Ecclesiae subversionem aut dedecus insigne molientes in ordinem redi gere, aut RomauOS, aliosve in Pontificem insu
53쪽
DE STATU IMPERII gentes compescere sumtibus in eam rem factis e ditionibus Ecclesiae repetitis. Sed qui utique contendunt, Car tum Pontificem cum urbe Roma , bo nisque ad Sedem Romanam spectantibus in subjecti loco habuisse, ac in haec exercuish plenam imperii vim, quae inferendis legibus , indicendis tributis, constituendis magistratibus, jure dicundo , aliisque similibus sese exserit; illi viderint, quomodo cum hisce donationem a Carolo factam concilient. Sane vero similius videtur, ab isto tempore Sedem Romanam peculiaris i llar civitatis constituisse, neque cum Regno Francorum in unam rempubl. proprie loquendo coaluisse. Caeterum
Carolus, & nonnulli ex ipsius posteris, uti Imperatoris & Augusti vocabulo sic satis sibi placuisse videntur, Sob id i
ter reliquos Reges haut sane repugna tes primum sibi locum asseruisse: ita , quantum mihi constat, sub stirpe Car lina regnum Francorum titulo Romani Imperii fuisse insignitum nuspiam legitur. F Ιῖ.
54쪽
GERMANICI CAP. I. g. I3. Vergente Caroli prosapia & Gemmani suam rempublicam a Regno Francorum disjunxere, & Italiam gravissimae eXercuerunt turbae, dum e Vete-Tum ruina opum alii novas sibi extructum eunt. Inter istas cum Rex Gemmaniar Otto I. devicto Berengario re
gnum sibi Italiae subjecisset, Pontifici
nondum Viribus suis confiso consultiGsimum visum Ottonein sibi defensorem, an Principem adsciscere eodem fere uo antea Carolum jure. Et quidem uteinceps illa protectio Sedis Romanae regno Germaniae ita conjuncta foret, ut qui eo regno potiretur, ad hanc quoque statim jus nancisceretur. Caeterum postquam non pauci ex antiquis Ger maniae Regibus jus istud qualecunque in Sedem Romanam sat mascuΙe exemcerent , & vero interea non Pontificis solum, sed&Episcoporum per Germaniam potentia immensum glisceret, Germaniae quoque protectionis fastidium Pontifices coepit subire. In causa erat quibusvis nationibus infixa a,
55쪽
versus extraneam dominationem aVersatio.; & quia indignum erat prude tia celebres Italos ferocia Germanorum imperia respicere. Urebat quoque Vbcarium Christi diutius velut sub tutela agere , qui jam dudum omnibus leges ferre pruriebat. Igitur excutiendo isti oneri haec via initur, ut Regibus Gemmaniae negotium facesseretur modo per Italiam, modo per ipsam Germa- lniam , strenue operam navantibus Episcopis ; subinde quoque in eosdem fulmina emittexentur, quorum istis
seculis maximus terror erat. Sic tamdem Teutonicos Reges Italiae taedium paulatim cepit, iidemque contenti suo regno Sedem Romanam arbitrio Pontificum reliquerunt; id quod hi tot seculis Varias per arteS, magnOSque Europae motus quaesierant. Retinetur tamen Antiquus Titulus Imperatorum
Romanorum , &dum regnum ipsis defertur, primo loco defensio Sessis Romanae injungitur. Abs qua tamen cura Electores Protestantes otiosos eosdem esse D nt. S. 14. i
56쪽
g. Ι4. EX quibus adparet, falli eos qui credunt, regnum Germanorum in antiqui istius Romani Imperii vicem sub line, & hoc in illo continuari, cum istud Imperium, cujus Sedes Roma erat, dudum fuerit destructum , antequam Germania unius instar regni habere coepisset. Titulus autem ille Imperatorum Romanorum, in Carolum Ec Ottonem collatus successu temporis regno Germaniae vocabulum Romani Imperii adfricuit, utut ditiones Sedis Romanae cum regno Germaniae nunquam in imam civitatem coaluerint ;multo minus Carolus aut Otto sua regna Romae velut Sedi Imperii aut Metropoli subjecerint. Scilicet cum crederetur , in vocabulo Imperatoris Romani ob amplitudinem antiqui istius Imperii eximii quid splendoris inesse, Reges Germanorum solo isto nomine notari frequens erat. Cui consequenSerat, Ut Germania quoque velut nobiliore nomine Imperium Romanum inciperet vocari. Distinctionem tamen
57쪽
q8 Dκ STATU IMPERII Romani Imperii a regno Germaniae haut obscure arguit distincta coronatio& inauguratio. Et recentioreS Caesares a Maximiliano I. post nomen Imperatoris Romanorum expresse subjungunt Regis Germaniae titulum. Quin Ll,
die Germanis solenne est Vocare Imperium Romanum Teutonicae nationis. Quae tamen formula contrarium sibi ipsi1 sensum videtur habere, postquam fatis liquet, modernam Germanorum rempublicam cum antiquo Roman rum Imperio unum & idem non esse. Retinent tamen receptum semel vocabulum Reges Germaniis, utut dudum& coronationem Romanam omiserint,
ct Vix quidquam ex antiquae illius Advocatiae juribus usurpaverint , quia Principibus solenne est re citius quam titulo cedere. Anne illud quicquid est juris lapsu temporum expiret, sed si
Io tituli usu conservetur per Occasi nem aliam iterum exercendum y g. 1s. Caeterum ex titulo Imperii R
mani non modo nihil emolumenti,
58쪽
di in Germaniam redundasse in aprico est. Habent hoc omnes fere face dotes , ut manus semper parataS gerant ad accipiendum , nunquam ad dandum. Et cum alii clientes patronos suos muneribus demulceant, Sacerdos cliens , ni ultro donis delimatur , ringitur, suamque benedicti nem in immensum imputat. Et judi-CaVerim , priscos illos Principes, uetantas opes in Clerum per Germaniam cumularent, inde fuisse motos ,
quod sibi potissimum a Deo injunctum crederent providere , ut isti ordiniquam lautissime esset prospectum. Sic
quantas opes prodegit Germania in profectiones ad capessendam Coronam Romanam y Quantum auri & virorum absumserunt expeditiones in Italiam , compescendis turbis a Pontifice motis , aut ad eundem contra reis ctarios protegendum t Nec enim umquam eXtranei valde gavisi simi Italiam tentavisse. Denique nulli unquam
59쪽
ao DE STATU IMPERIT Principes sepius anathemate fuerunt percussi , nulli crebrioribus Sacerdotum turbis agitati, quam Germanorum ImperatoreS. Cujus rei praecipuae cause fuisse videntur, Vel quod crederetur ad Sedem Romanam rations suas potissimum referre debere illos, qui eo titulo prae caeteris superbirent: vel ut alieni Imperii impatiens ordo abs matre sua invisam secul rium autoritatem amotb
60쪽
De Membris,e quibus iam Imperiam
iostquam igitur semel opei Francorum coaluere populi Germaniae , validissimum semper inter Europarus corpus constituere Visi sunt ; quod nec hodie mole sua conspicuum esse desiit, utut non' modicae partes in aliorum ditionem comcesserint , aut in separatas sese civitates segregaverint. Quanto angustius jam olim, quam olim, a Germanis imperitetur luculenter exsecutus est Hermannus Conringius , Vir rerum pa triarum peritissimus , peculiari libro de Finibus Imperii Germanici. Nobis presentia duntaxat observasse propos. tum est. Ergo qui inter primaria Ιmperii m2mbra censentur, Statuum Imperii vocabulo designantur; qui scilicet sessionem, ut loquuntur, seu Jus sus M
