장음표시 사용
41쪽
aa DE STATU IMPERII Sceptro penitius inhabilis judicabatur. Regno Franciae jam antea juncta erat pars Germaniae; reliqua a Carolo armis subacta. An quidam ultro sul, ipsius
imperium concesserintveneratione magnitudinis, in obscuro est. Belli quoquo jure subjecit sibi regnum Longobardorum in Italia , praetextum suppeditante Pontifice Romano. Idem denique Imperator Romanorum Augustus Voluntate Pontificis Populique Romani est consalutatus : per quem titulum quid acceperit, paulo post monebimus- g. 8. Sic igitur sub Carolo Germania fuit portio regni Francorum, set absoluto ipsorum, ut videtur, imperio subjecta. Eam in complures pro inciaS divisam praefecti , originis plerique Franciae, sub nomine Comitum aut Marchionum administrabant. Etsi1 Saxonibus amplior quaedam libertatis spe, cies relicta ; quippe quos Caro his, diuturno demum bello fractos, in jura populi Francici adscivit unamque Velut
gentem cum Francis esse jussit. Ut
42쪽
23 GERMANICI CAP. I. tamen ferocem nationem , servitiique impatientem eo melius in ossicio contineret, adsumti in subsidium sacerdo. tes , qui populum religione Christiana imbuerent ; simulque sedulo inculcarent , quantopere illis ement devincti, per quos viam adipiscendie salutis aeternae didicissent. Inde complures Episcopatus atque Abbatiae per Germaniam Carolum fundatorem agnoscunt. Eadem conditione sub Ludovico Pio Caroli filio Germania fuit, nisi quod prae- Ω'orum illorum autoritas & potentia magis magisque adolescere, sacerdoti-hus simul per indulgentiam Principum gliscente opulentia fastus non parum augeri coepit. g. 9. Verum postea cum Ludovici
hujus filii paternum imperium inter se divisissent , quae praecipua fuit causa
convulsae potentiae Francicae, prostrataeque familiae Carolinae: avulsa fuit a reliquo corpore Imperii Francici Germania, & peculiarem sibi Regem accepit Ludovicum Pii filium. Et quanquam B 4 MOX
43쪽
a4 DE STATU IMPERII mox sub Carolo Crasso cum reliqua Francia iterum coaluit ; non longo tamen , post tempore Arnolso Rege ab ista iterum avulsa est , ac deinceps suaS res sibi seorsim Germania habuit. Cum hacce coaluit magna Galliae Belgicae pars ad Rhenum vergens, Teutoniciς
fere populis in sessa , quae a Lothario itidem Ludovici Pii filio Lotharingiae
nomen est sortita ; etsi hodie modica duntaxat regni Lotharii portio isthoe vocabulo insigniatur. Caeterum inteTexitialia bella , quibus Caroli posteri
inter se collidebantur, non solum eno mia sumsit incrementa procerum Ger
maniae potentia , sed etiam ipsa stirps Carolina demum penitus fuit extincta, aut saltem regno Francorum dejecta, nam hodieque & Comites Palatini ad Rhenum, & Duces Lotharingiae aliique a Carolo stemma suum deducunt; AC Germani e suae nationis proceribuS sibi Reges legerunt. Ex quo tempore
Germania separatam rempublicam constituit, nec cum Francia communi im,
44쪽
Crio est uis. Porro quia Germanorum espublica populari usu nomine Sacri Romani Imperii solet denotari, Operae pretium puto erit paucis inquirere, quomodo hunc titulum primitus nacta sit φquid per eum ipsi accesseriti &quo jure eundem hodie gerat y Ad quod solide intelligendum necessum erit paucis
repetere, ad quam conditionem antiquum imperium Romanorum ante Carolum redactum fuerit
g. Io. Quemadmodum igitur populus Romanus, postquam nobilissimam Orbis terrarum partem jugo suo subjecerat, demum ambitione paucorum praepotentium civium in bella civilia ruerit, & exinde si1b unius dominatum pervenerit , in vulgus notum esti Caeterum Augustus Monarchiae Romanae conditor uti ope militum imperium quaesiiVerat; ita per eosdem idem sibi . servandum esse facile perspiciebat. Inde utut circa multa imperii negotia nonnulla potestatis species Senatui relicta , curam tamen rei militaris sibi soli
45쪽
seposuit, eamque nomine Imperatorio non obscure prae se tulit. Enimvero tanquam praecipuum regni arcanum, curatissimis stimulacris involvendum, Eca vulgi militaris intelligentia subm vendum erat, penes milites esse Imperatores solio admovere & deturbare. Quod postquam evulgatum fuit , non minus misera ipsius Imperii, quamImp ratorum conditio extitit. Illud enim tu
quentibus bellis intestinis debilitatum , ex libidine avari aut turbidi vulgi tam pessim os homines cervicibus suis imp ni sensiit; saepe optimos rectores immani scelere sibi immature eripi luxi Neque his satis firma transmittendi alposteros suos imperii spes ue dc precarius semper spiritus inter venales trahendus.
Ergo reVera Vis Imperatores constituendi erat penes milites , id quod usu venire 2let omnibus Monarchiis militari. bus , seu ubi validus quispiam, isque. perpetuus exercitus uno in loco alitur. Senatus Populusque imbellia & vana nomina erant, illudendae simplici plebe-
46쪽
GERMANICI CAP. I. a culta retenta , quasi universbrum ultro. neus consenses imperium dareta S perstructum istud militari lirentiae regnum mi ad diuturnitatem erat ineptum ; ita ejusdem ruinam insigniter maturavit Constantinus Magnus, &Theodosius: Ille fixa Byzantii sede regni, & dimotis a ripa Rheni & Danubii in orientem legionibus validissimis: hic diviso inter filios ignavissimae indolis Imperio , quos proditorum insuper improbitas non parum adfligebat. Exin
duo pro uno regna extitere , nulli alii ustii, quam ut divulsus orienti occi, dens barbaris eo facilius. succumberet. Nec mito post Imperio Occidentis. finis impositus, capta & vastata per Herulos , Gothosque Roma; quae & amtea reliquis provinciis non deteriore jure , quam quo partae fuerant, exciderat ; & nunc propriae libertatis jact
ram eXperiebatur, regni Gothorum accessio facta. f. II. Post Gothorum opibus collapsis,
Roma & magna Italiae pars Imperio
47쪽
Graecorum adjuncta : etsi ista ob antruqui venerationem fastigii,&quod Constantinopoleos sese matrem ferret, ad sociae potius , aut compariS, quam subjectae modum tractaretur. Revera tamen summum imperii penes Imperatores Graecos erat, qui id Romae ac per alia Italiae loca sibi parentia missis Exarchis exercebant. Sed paulatim Pontifices hujus quoque Graeci imperii taedere coeperat. Causam ipsi referunt in libidinem Exarchorum, & quod nonnulli Graecorum Imperatorum in imagines saevierant; quae tamen utilissiamum judicabantur instrumentum s perficiariis pietatis ritibus imbuendae
rudi plebeculae ; postquam illa fere ad capienda solidiora inhabilis & per solam
animi puritatem , Vitamque honeste exactam Numine posse uti propitio sa-eerdotibus parum quaestuosum. Fo lassis etiam credebatur multum splendoris accessurum Ecclesiae , si pedeteritim seculare sibi imperium 1tabiliret Pontifex, penes quem alias sacrae Potestatis
48쪽
GERMANICI CAP. L astestatis per orbem summa erat. Et sane ferendum non videbatur, mancipio Imperatoris Graeci interdum virilitate deminuto obnoxium vivere illum, quem DeuS tanta cum autoritate suum
in terris Vicarium statuerat, ut ipsi a negotiis Ecclesiae deinceps otioso 1olis rebus civilibus invigilare vacaret; has quoque eidem delegaturus,ni constaret, sanctissimas Praesulum animas, diVinarum dulcedine rerum delinitas, a pro fanis istis penitus abhorrere. EnimVera
utut non metueretur Ionge remotus
Graecorum Imperator, quem alias satis distinebat ingruens per orientem Sara cenorum vis : terreta tamen Longo .
bardorum potentia , toti sine dubio Ita. liae imminens, & jam ipsa Roma suburbia amans. Huic cum par solus Pomtifex non esset, haut occurrebant, qui validius auxilium sedi Romanae posssent ferre , quam Francorum Reges.
Quos ad id promtissimos reddebat favor gloriae, illum ab aliorum injuriis vin
dicasse, per quem quidquid Christiano
49쪽
go' DE STATU IMPERII Tum animos divinae gratiae irrigat velut ex inexhausto fonte dispensatur. Nec Ieviter de Pipino, Caroloque meritus fuerat Pontifex , dum Chilperici to suram adprobat. Id quod hisce quantivis esse debebat; cum alias facile cci scientias ipsorum scrupulus potuisset urgere; an jure subditus in Monachum radat Principem , qui id tantum vide-hatur peccasse, quod ministro praevalido plus, quam regno expediebat, P tentiae indulsisset. Ac in eo cumprimis favebant Francis fata, quod tam plausibilem nanciscerentur occassionem ItR-liam invadendi, quae sui desiderio semper transalpinos ussit. f. I2. Postquam igitur Carolus per Italiam sibi subjeci Tet,quod antea Lom gobardorum fuerat,Pontifex, inquem ex praeda non parum redundarat , ut gratum sese ostenderet, simul in posterum de stabili defensore sibi prospiceret, Imperatorem atque Augustum, accla mante plebe, ipsum declarar , saltem anquam primarius civis, A sacerdo tarmeaus
50쪽
GERMANICI CAP. I. 8 ejus urbis princeps , quos circa auspi Canda ejusmodi negotia intervenire solenne habetur. Per istum titulum quid Carolus acceperit, non ita in aperto est. Sane dudum desierat Roma esse sedes antiqui Imperii Romani, facta primum accessio regni Goth O-rum, inde Imperii Orientalis. Ergo non poterat a Romanis tunc in Carolum conferri, quod quondam ad Imperium occidentale pertinuerat; nam id juro belli, cessionibus , aut per dereliliionem dudum in alienam ditionem tram sierat. Quin ipsa Roma sui juris non erat, adeoque alteri se donare non poterat. Unde & Carolus illud vocabulum usurpare dubitavit, priusquam transactio super ea re Cum Imperatoribus Griecis intercessisset. Circa quam hi quidem non adeo erant dissiciles, quod Francos habere amicos expediret, ne Cκlabria quoque ipsos exuerent, & quae alia ipsis opportuna loca Graeci tenebant. Sed & quicquid juris Carolo in
