장음표시 사용
31쪽
ra DE STATU IMPERII Gallia, Britannia, & Graecia, antequam istae a Romanis subigerentur ; ne de aliis partibus orbis terrarum dicamus. Qui status ex primaeva illa civitatum origine, qua segreges familiae paulatim in unum corpus coaluere , magiSexpressa retinebat vestigia. Verum utut
antiquis illis eximia quadam libertatis
specie talis autonomia cumprimis blandiretur : tamen tantam multitudinem
Rerumpubi. frequentissimis inter se bellis collidi necessum erat. Et vel ideo
terorum invasionibus opportunae reddebantur validissimae caetera genteS, quod uno imperio vires ipsarum non Connecterentur. Imo ne foederibus quidem plemque sat mature se contra commune periculum muniebant; sed tunc demum concordiae bona sentiebant, postquam dum stagulae pugnarant,uni versiae victas sese compererunt.. g. 3. Ab isto statu ut discederet Ge mania , primi causam praebuere Fran-ci. inae natio ad Germanos, an ad Gallos primam referat originem , non ita
32쪽
GERMANICI CAP. Lin expedito est. Nam utut concedere
mus , quidquid populorum Graecis quondam sub communi Celtarum VO-cabulo fuit comprehensum , puta Illyrios, Germanos, Gallos, Hispanos, &Britannos, eX uno Velut fonte promanasse ; quin tamen isti deinceps moribus & linguis insigniter discreparin , nemo antiquitatis peritus inficias iverit. Occasionem disceptationi dedit ineptus quorundam Gallorum fastus,qui obliti , non paucos quondam Galliae populos ultro circa Originem Germani cam fuisse ambitiosos, Germanos Francorum generis autores agnoscere fasti- divere. Isti ergo contenderunt e Gallia magnam hominum multitudinem sese quondam trans Rhenum in Germaniam effudisse , tractumque circa Moenum fluvium ad sylvam usque Hercyniam insedisse. Eam postea , transmisso aut Occupato, quoa ad dextram Rheni ripam ad ejus divergium jacet,id flumen transgressam, antiquae sedes patriae postliminio velut recuperasse. Partem
33쪽
14 DE STATU IMPERII tamen circa Moenum haessisse, circum jesteque regioni de se nomen indidis. se. Pro ea opinione firmanda testis e citatur Livius I. U. c. 3 . Caesar de Belio Gallico l. VI. Tacitus de Moribus Germa
g. 4. Hisce tamen non ab ir de reponere possunt Germani , scriptorum RO-manorum autoritatem non esse omni eXceptione majorem; quippe qui adseveratione sat languida de rebus longissime a sua memoria remotis tradidere , & quidem circa populum eXterum, cujus antiquitates nullis literarum mo
ro simile videri, cum Trebocci, Neme-teS, VangioneS,Treviri, aliique Rheno propiores populi originem Germanicam jactaverint, oram hisce fere oppositam a Gallico fuisse populo Occupatam. Et ut maXime detur, Francos ab initio fuisse coloniam Gallorum : tamen qui per secula circiter octo in solo Germanico habitaverint, linguamque & moras a reliquis Gallis discrepantes, sed
34쪽
GERMANICI CAP. I. Is Germanis congruenter induerint, inter Germanos deinceps censendos manifestum est , saltem hactenus, ut posteris ipsorum causa non sit, quare Germanica stirpe erubescant. Id constat, ante seculum a Christo nato tertium ViX ul
Iam in historiis Francorum fieri mentionem. Unde probabilissima sententia est, circa tertium seculum plures Germaniae populos, inter Rhenum &Albim sillos , id vocabuli sibi imposuiΩse , ostentando eximio tuendae libertatis studio , adversus Romanos, e Galliis subinde Germaniae quoque jugum
intentantes. Nam Francus Teutonica
lingua liberum hominem notat. Etsi alii pressius prima regni Francici incunabula apud Sicambros, & alios circa populos ad Isaiam investiganda censeant. Adducuntur quoque testimonia Francisci I. & Henrici II. Regum Galliae , qui in literis ad ordines Garmaniae e stirpe Germanica genus se profitentur ducere. Eissi sola isthaec testimo-rua rem non conficiunt, cum cordatioribus
35쪽
tioribus non dissiculter suboleat, quo fine ejusmodi exoletae cognationeSquandoque jactentur. f. s. Isti igitur Franci in Ubiis , ut vulgo traditur, Rhenum transgressi maxima Galliarum parte subacta nobilissimum Franciae Regnum condidere. Cujus Reges e prima stirpe , qUae Me-irovingica adpellari solet, flexo velut victoriarum cursu , Rhenoque iterum , superato , Alemanniam , & quicquid
fere terrarum inter Moenum & Danubium retro in Thuringos eXtenditur , subegerunt. Verum longe lateque Franci cum Imperium per Germaniam extendit Carolus Magnus, victis
cumprimis Saxonibus , & Tasilone Bavariae Rege. Sic ut iste ditione complecteretur non solum pleraque
Germanicis populis insessa, sed di quae
versus Mare Ballicum & Poloniam ad Vistulam usque Stavi tunc obtinebant. Nam ω hos Carolo tributarios factos,
aut saltem ejus majestatem comiter coluisse historiae testantur.
36쪽
GERMANICI CAP. I. II.' 6. Hunc Carolum suae nationi vindicare Germani plerique anxie satagunt,
quippe editum in lucem Ingethemii oppido prope Moguntiam , jam in ditione Electoris Palatini. Imo in antiquo instrumento Abbatiae Fuldensis te Ta circa fluvium Unstrui, i. e. Thurin-gia Vocatur terra conceptionis ipsius. Eundem quoque lingua Teutonica usum evincunt nomina mensium, quae ab ipsa posita creduntur. Enim vero in contrarium adferri potest, quod Franci sedem regni sui inGallia statuerint quiam tunc Rhenus adhuc a Germania dirimebat ue quo regno Caroli pater Pipinus potitus est , eJusdemque majores in eodem summis honoribus functi sunt. Partes autem Germaniae CiSrhenanae, quae tunc ad regnum Francorum pertinebant , accesIorii duntaxat instar habebant velut provinciae bello subactae. Illius porro nationis quisque cerasetur, cujus pater ipsius est,& ubi sedem fortunarum a patre majoribusque tradi tam obtinet. Solus nativitatis locas B dive
37쪽
18 DE STATU IMPERII diveris a paterna nationi aliquem haut quidquam inserit; quanquam si Rh num limitem ponamus, Ingetheimium in Gallia si tum est. Neque Germania Cisrhenana sub Franci e Vocabulo venit, nisi postquam ea sub Carolo Francorum regno fuit adjuneta. Nam inprimis , ubi ipsius posteri avitum regnum divisissent, ab autoribus frequentari incipit distinctio inter Franciam Latinam 1eu occidentalem, & Teutonicam sive Orientalem ; quae ipsa est Germania
magna seu Cisrhenana. Etsi post Ottonum tempora ea Germaniae adpellatio paulatim videatur exolevisse. Dubium, quod e Caroli lingua movetur,commodissime hoc modo expediri potest. Galli Romano jugo subjecti paulatim dominantium quoque linguam adscivere, si ut demum vix ulla antiqui Celtici Se monis superaverint vestigia. Francos porro in Gallias ingrestas Teutonicam suam linguam non statim oblitos eXtra dubium est. Sed nec iidem antiquos Gallos internecione deleverunt, aut se
38쪽
dibus ejecerunt, sed Imperium duntaxat in eosdem sibi asseruerunt. EX- inde tamen contigit, ut qui Francici essent sanguinis , in republica eminerent 3 antiqui Galli tanquam victi deterioris conditionis essent. Quem admodum autem, quando duo flumina diversi coloris confluunt , utrumque aliquandiu suum colorem, qUem Com. muni alveo intulit, servat, donec tandem majus in minori suum paulatim perdat : ita ab initio aliquandiu retinuerunt suam linguam Galli , suam item Franci, donec successu temporis eX utraque miXta cinnus velut quidam emersit, in quo tamen Latina pluriamum praedom. areturi Cujus rei ratio facile investigari potest. Nam sine dubio multitudine excedebant Francos
Galli ; & longe dissicilius hisce erat addiscere linguam Teutonicam, quam illis Latinam. Inde etiam apud antiquiLssimos rerum Francicarum scriptores vulgaris lingua Latina rustica audit,
quod nobilioresteutonicam adhuc li
39쪽
αo DE SΥATU IMPERII guam retinerent, cum rustici & reliqua antiquorum Gallorum plebs nil nisi Latinum sonare sermonem nossent. Sie hodieque deprehendimus in Livonia dc Curiandia , ubi per Germanos antiqui
incolae ad conditionem rusticorum redacti sunt, omnes fere nobiles oppidanosque callere linguam rusticanam; Rusticorum contra ViX decimum quemque Voculam Germanicam intelligere
Ergo Carolus potuit nosse linguam Teutonicam, tum quia illa inter Francicae stirpis homines nondum usurpari deiierat; tum quia magnam Germaniae partem Sc antea Franci , &ipse universam imperio compleXUS erat. Nec vero rudi illo secul eum GermaniS conVeΓ-
fari licebat, ni vernacula ipsis lingua
sermocinari nosses.Cavendum 3c tamen
ne diversae heic questiones confundantur. Si enim quaeratur, ad Gallos, an ad Germanos Carolus primam stirpis suae originem referat , sine dubio respondendum erit, quod non sit stirpis Gallicae, sed Germanicae seu Francicae. Verum
40쪽
Verum si quaeratur, qua patria idem censeri debeat, Gallia non Germania ipsi assignanda erit, adeoque hoc intuitu nonGermanus, sed Franco-Gallus dicetur. Sic apud homines Germanos
si in Nobilem Livonum incidas,eumque interroges, cujas sit φ respondebit, se Livonum esse , non Germanum. Ubi ulterius instas, quali stirpe sit oriundus. uod Livoniam duplex natio incolat;
icet se Germanum esse, non Lettonem. g. 7. Caeterum Carolus hic diversas regiones imperio suo complexuS erat, diverso adquisitas titulo. Franciam obtinebat tanquam paternum regnum jure haereditario ad se devolutum. Ututenim apud antiquissimos Francos aliqua procerum quoque , populique in Rege constituendo intervenisse autoritas legatur ; putaverim tamen eam magis habuisse instar solennis inaugurationis, obsequiique erga novum Regem contestationis , quam liberae electionis. Nec temere ab ordine sanguinis disce Osum , nisi per factjonem aut quia haeres B a Sceptro
