SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Sanctissimi Domini nostri Benedicti 14. pont. opt. max. Acta et decreta in causis beatificationum et canonizationum aliisque ad sacrorum rituum materiam pertinentibus ad annum pont

발행: 1751년

분량: 511페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Graviores quae cle medii obstine difficulistates proponuntur. veterum Seriptoriam Ae Clementia sanctiis late fuistium s

Christianae Religionis Mysteriis nondum erat satis instruetias. Anis

natus in Anaratu Theologia postrea lib. . art. T. , Operum Clementis Alexandrini Indicem texit . & quae contra objiciuntur , studet evertere. Bollandiani Patres de Gelasi censura contra Clementis opera multum solliciti, ramo . mensis Iunii in egregia Dissertatione de

divisione Apsesorum pag. I a. num. a. probare conantur , duos extitisse Clementes Alexandrinos cognomines, ideoque Gelasi inermium . quod alterius Clementis opuscula rejicit, de alio quodam Ct . mente, non etiam de eo , de quo hic agimus , esse intelligendum .

Ioannes Baptista Pora Gelasiani Decreti verba penitius introspiciens in Apollia, quam fer fis ad Summum Ponsum Urbanum VIII.

ut opus suum, quod inscribitur Hucidarium, vindicaret. pag. 3. terro censet, Gelasiani Decreti vim eam non esse, ut opera omnia

proscribat, quae inter Apocrypha enumerat ; sed illud duntaxat discriminis statuisse inter opera . quae publich , cum Divina Ossicia Peragebantur, legi poterant; & ea, quae nonnisi privatae Lectioni permittebantur; quo in sensu Clementis opera dici putat Apocrypha , quod inter Divina Ossicia, publica illorum Lectio, non etiam

privata inter domesticos parietes vetaretur . Hanc sententiam si quitur Galesinus in Adnotationibus , quas Martyrologio suo addidit subdis 4. Decembris, ubi de Clementis Alexandrini operibus ita loquitur : Sunt tamen ejus opera ex Gelasit Sanctione in Apocryphis , ita

Uticet; quemadmodum C armυias interpretatur, ut caute privatim

ligantur, publice autem in Ecclesia nullo sane mori. XXV. Haec sunt, quae a Scriptoribus cum vetustis, tum recentioribus, nedum Catholicis, sed etiam Heterodoxis colligere licuit. atque huc transferre, non inani quadam affectatae eruditionis, sed eo duntaxat consilio, ut quae Clementi Alexandrino favere videntur; citra simulationem omnium oculis subjiceremus. Haec vero tanta non sunt, ut Nos inducant in eorum sententi m . qui Clementis hujusce nomen Martyrologio Romano inscribendum putant, Rationes, quibus innitimur, infra dabimus . non ut de Clementis Aleaeandrini laudibus quidquam detrahamus , sed ut pateant graviores dissicultates, quae Nobis impedimento sunt, quominus Clementia nomen , quidquid sit de ejus doctrina, ae probitate , in Romanum Martyrologium inseramus. XXVI. Prima, quae dissicultatem ingerit ratio, petitur a veterum Scriptorum silentio de moribus, ac vita Clementis Alexandrini . Unus Eusebius Pamphili lib. 6. cap. II. Historia Eeelsa hea anseri fragmentum Epistolae Alexandri. qui Ierosolymorum rexit E elesiam . multa sane cum laude de Clemente loquentis; quo eodem

monumento Hieronymus, ut supra adnotavimus . in Itb. de Scripto.

ribus Eeessa cis usus est . Ita vero se habet Eusebii locus; Porro Diuitigod by Corale

192쪽

bas Litteras Domini Fratres . per beatum Presbteram Clementem ad vias misi. Virum virtute praeditum. ct probatum : quem ris is ηομιjam , ct amplius e noscetis . βui quidem Dei nutu, ct procidentia dum bie apud Nos praesens esset, Ecclesiam Chrisi ter confirmavit, ct magnopere anxit. Etsi vero haec verba , interprete Henrico valesio, qui hiein re D. Hieronymum sequitur, de Clemente Alexandrino uni excipienda . nihil inde colligitur quod praecipuam quamdam, insignemque Clementis prodat Santiitatem; cujus idcirco splendidum monumentum Martyrologii Romani Tabnlis sit consignandum . Non enim in una , vel altera bonorum operum specie Sanactitas, de qua hic loquimur . sita est; sed virtutibus in gradu heroico assidue exercitis, atque ad obitum usque productis, probatur . Quocirca licet hic repetere, quod Calmet loco superius indicato scriptum reliquit de Clemente Alexandrino: Nos memoriis vitae, quam peregit, mortis, quam obivit. delii tui . Praeterquam- quod . Eusebii hominis Ariani testimonium favore Clementis Alexandrini . tamquam infidum ab iis traducitur. qui aliqua Ariani Lmi semina in Clementis operibus introspiciunt; In quorum n mero habendus Petavius . qui ramo a. Theu Dorum Dumatum lib. I. cap. 4 uum. I. ita Clementem sugillat Naturam ait Filii Omnip texti Deo eitimam esse, quia Platonici, ct Ariani Dogmatis indolim sapit. XX vi I. Altera ratio sic habet: Nullum monumentum, imo nec ullum quidem .el igium superest Cultus quem aliqua Ecclesia aut Dioecesis. expresso vel tacito Catholici Episcopi assensu, exhibuerit Clementi Alexandrino. Parum vero refert, eum vitaceiasisse , antequam in Ecclesia Dei mos invalesceret publico eultu h norandi inclytos Christi Conse res; qui mos in Ecclesia cum Orientali, tum occidentali, nonnisi quarto Ecclesae seculo primum incepit, ut Eruditi conveniunt. Nosque probavimus lib. I. de Canoridatione cap. s. num. 3. G seq. Etenim neminem latet . priscos Ecclesiae Fideles ex praeeoneepta animisque indita eximiae Sanctit iis opinione , vel ipsos Conse res qui in Domino obdormi verant , eultu publico venerari consuevisse; etiamsi hac de re solemnis disciplina . ac ritus nondum ab Ecclesia suisset introductus. v II. Tertia sequitur ratio, quae Clementis Alexandrini opera sin minus erronea , saltem suspecta . Nobis inspieienda proponit . Enimvero Petavius, cujus verba supra recitavimus. Clementem Arianismi insimulat. esto Nour in Apparatu remo I. pag. 183. ct seq., is pag. 9ς a. ct seq. hanc labem amoliri contendat. Cassiodorus hoc de Commentariis Clementis Alexandrini in Canonicas Epistolas judicium profert tom. a. suorum operum de Instruis eisne Divinarum Literarum eap. 8. In Disolis autem Canonicis Cremens Alexandriam nubter, qui ct Stroet reus vocatur, ides is Disala

Nulla ae C. f. et me ei exhibietis . vis. cula aut vestigium is clementis opera mul tis suspecta .

193쪽

Sancti Petrἰ prἰma, Sancti Ioannis prima , ct seevnga , ct ne sit, qua dum attieo sermone declaravit, ubi multa quidem subtiliter, sed aliqua

incaute loeutus est, qua rios ita transferri fecimus in latinum , ut exclusi quibusdam essendiculis, purificata doctrina ejus securius posset hauriri. Aliquod & hie sibi quaerunt effugium Clementis Patroni, adentes hoc opus, in quo multa improbantur, non ipsi quidem Clemenisti , sed alteri incerto Auctori tribuendum. Libros odio Hypo

typoseon , sive Institutionum . multis scatere erroribus assirmat

Photius, qui in Codice Io9. suae Bibliothecae longum illorum at texit indicem , atque ita prosequitur. βuin etiam ct alia id genus sexcenta buseptima voce nugatur , sive ipse . Ave quis alius ejus personam indutus plane ut octo ipsos labras hisce blasphemiarum portentis , de is iisdem Mentidem disserendo , ae sparsim , atque confuse veluti supore

eupus, Sesturas producendo repleυerit. Graviora quidem sunt haec οῦ ea tamen intelligenda esse non de erroribus . in quos Clemens la sus fuerit, sed de iis, quos ille ex aliena sententia reseri, atque refellit , sentiunt non ulli, qui Clementis partibus impensius student. Addunt insuper, arduum sane esse rectam ferre sententiam de memorato Clementis opere quod nusquam existit, aut certe in t grum non habetur, ut Calmet in loco superius citato ratiocinatur. Gravior. in 'Mς XXIX. Eadem tamen contra eos Clementis libros, qui & Cle- ...inchisai, '' mentem norunt auctorem , & Eruditorum teruntur manibus thi

vero sunt libri Paedagogi. Stromatum libri, aliique numero pauci objiciuntur incommoda . De hisce Operibus scribit Aubertus Miraeus in Bibliotheca Ecclesiastea Fabritii cap. 38. pag. II a. In Iibris ejus nonulla sententia occurrunt, qua errorem sapiunt. Miraeo praeiverat Ven. Cardinalis Bellarminus, qui Clementis opera in cel herrimis adversus Haereticos controversiis tractandis diligenter inspexit , subactoque judicio examinavit . Non dsunt . ita ille in lib. de Seriptoribus Ecclesiasicis, in He insigni Authore sententia aliqua , qua errorem sapiunt, quas in libris ηsris Controversarum notavi. mus cte. Utrum aurem sententia illa ab Haereticis inserta sint, ut aliqui pie credunt , an Auctori more humano exciderint , ignoramus . Alia Scriptorum testimonia missa facimus, cum non levem de Clementis operibus ingerat suspicionem censura Decreti Gelasiani, qnodex antiquissimo Codice Palatino Bibliothecae Vaticanae a Jullo Fontanino Archiepiscopo Ancyrano editum est in Appendice Antiquitatum Horta pag. 3IT. er seqq. prima Editionis. Hocce Decreis

tum , ut praenotavimus, Clementis opera recenset inter Apocrypha , non eo quidem in sensu, ut earum publicam duntaxat lectionem , non etiam privat I m interdicat, sed verius, quod Opera illa .erroribus sint aspersa, quam interpretationem sequuntur , & probant Do at de Prauationibus Canonicis lib. a. cap. Φ8. num. I. in me. Cardi Dipit ipso ρον Corale

194쪽

cardinalis Bellarminus de Scriptoribus Bese fieis, in Oemente Ah-xandrino,Carolus Dufresne in Ghssaris Ver. Apocr1pha, Pagi in vita Ge. Iasii num. 4. pag. a a T. Magri in Vocabulario Ecclemytico Ver. A cophus. XXX. Quisquis citra partium studia , maturo judicio secum

expendae quae a Nobis hucusque prolata sunt, prosecto fateri CO- iologio exilii endus .gitur Clementis Alexandrini doctrinam dubiam saltem, suspectamque esse de erroribus, quibus avertendis Clementis Fautores animum torquent, atque a variis interpretationibus, effugiis, exceptionibus praesidium quaerunt, ne gravior in opera illa intorqueatur sententia. In hoc autem rerum statu, nemo, qui sapiat , a firmabit Clementis Alexandrini nomen Martyrologii Romani venerando Codiei esse inscribendum. Enimvero quamvis Magni Constantini nomen in Graecorum Menologio inter Sanctos suerit relatum ; quamvis de cultu in Ecclesia Orientali illi exhibito nulla suboriatur dubitatio; nihilominus in Martyrologium Romanum

Magni Constantini memoria nunquam translata est, quod illum aut haeresi Ariana aspersum, aut in Arianos propensiorem fuisse , nonulli fuerint suspicati; quam tamen Arianismi maculam Bollan diani tomo ς. mensis Majidie a I. , & Natalis Alexander tomo 4. Hi Ihr. Ecclesiastea differt. a 4- a tanto viro student amoliri. Percumrenda item, quae a Nobis in hanc rem scripta sunt in M. a. de Canoniaetatioηe Sanctorum cap. 36. num. I 6. . & novissime a Costado in suis obsertationibus super veterem Tabniam sirecam num. 14.

XXXI. Neque ad rem faciunt, quae opponuntur exempla , al- Q8η-

rerum Hilarii Arelatentis Episcopi. alterum Vincentii Lirinens s. 'TI quorum uterque, nimirum Hilarius die quinta, Vincentius verbdie vigesimaquarta Maji in Martyrologio Romano commemor tur ; quamvis eorum doctrina Semipelagianismi labe fuerit aspersa. Siquidem , etsi viros illos Semipelagianismi errore tactos co cederemus, quod tamea plures denegant, qui Catholicam eorum sententiam egregie tuentur; excusandi tamen, si quid humani

hac in parte illis exciderit; nondum enim Catholica doctrina supremo Apostolicae Sed is judicio fuerat definita , ut in lib. a operis

de Canonietatione eap. 19. pluribus disputavimus. At contra Clemens Alexandrinus in ea Catholicae Religionis Dogmata, quae pridem statuta fuerant, & inconcussis Ecclesiae Decretis firmata, peccatse creditur. Cum igi aur plane dissimilia sint, quae producuntur,exempla, immerito doctus Pater Halloix tomoa. Seriptorum Iliu- siritim Ecclesia Orientalis in notis ad vitam Pantani cap. a. Conqueritur , se vehementer mirari, quod in Martyrologio Romano nomina aliorum veterum Patrum, qui in varios errores lapsi fuerant, describantur; nomen vero Clementis Alexandrini nullibi reperiatur. XXXII. Nec majoris momenti sunt cetera, quae pra Clemente m. i. siense AE a Tom. N. Z Aleata'. ςi di

195쪽

Alexandrino superius retulimus; atque illud cum primis, quod Beati, ae Sancti nomine a multis donetur. Horum agmen, uti vi dimus , ducit Eusebius . cujus verba e Sancti Alexandri Ierosol3mitani Epistola deprompta supra produximus, quae juxta Versionem Henrici valesii ita sonant, Sanctum Clementem Dominum item

meum . Verum si verborum proprietatem ad Graecum textum exigamus Sacer potius, quam Sanctus Clemens vocandus est, ita namque atticus sermo habet. τον ἱερὸν κλέμεν- . Sed etsi ultro daremus Sancti, ac Beati nomen Clementi Alexandrino fuisse tributum.

Quamplura Martvr Iog;a Clementia non meminite

non ideo tamen de singulari illius Sanctitate judicium serendum est . Sancii denominatio primis Ecclesiae temporibus Religionis potius , quam Christiani profitebantur, quam probati cujusque moris indicium erat . Aut olim Chrisiani , inquit, Spondanus

in Epitome Annalium Cardinalis Baronii ad an . Christi ψ3. num. Φ. . fidem nominabantur Sancti, ut a PanIO saepe , ac Luca, pserisque lanatis, Philone . POIiearpo, Tentilliano ct aliis . Hinc ut in lib. 4. de

Canonitatione Sanctorum pari. a. cap 27. num. Ia.. satis probavimus,

unus Sancti titulus par non est, ut Corpora quae ex Catacum bis esseruntur . sacro Cultu donentur, sicut enim praenotavimus, ita primaeva Ecclesia Sancti vocabulum, nec vitae Sanctitatem, nec Nar irrium pro Christi nomine toleratum, sed Christianae Religionis .quae cuique Fidelium communis erat, integritatem declarabat . Successu vero temporis . ut Spondanus animadvertit, Sanocti titulus ad peculiarem sanctimoniam translatus est: Demum . sic ille prosequitur, obtinuit Uus . vi illi tantummodo Sancti in Ecclesia Beerentur , qui eminentiori , probatiorique fulgerent morum sanctitudme . In hae posteriori acceptione haud tacile prudens Scriptor Sancti nomen Clementi Alexandrino hodie trihueret; aut si quid tale iIIi excideret, veniam peteret, ut revera pati it Combessius. De Sancti titulo ; quo eum ahq ηδε ornatat Combessius , veniam petiit Bia Oth. ca Contionatoria rem. I. pag. 9., verba sunt eruditi Dominici Georgii iet suis notis , quas MartyroIulo Adonis ad diem I p. Decembris subjecit. Eodem pertinent, quae diligens Scriptor Pater Michael a noto Joseph tom. a. pag. 3 9. sina Biblieraphia Critica Ver. Clemens, de Sancti nomine, quo Clemens honoratur; adnotavit: In Expurgatorio Hispano tam. 1 .pag. I 3 . ubi prascribitur eorrectio Bibliotheca veter. Parrum, ad t-.6. cu. a 3ς. deseri praecipitur titulas Divi appositus Clementi. XXXIII. Equidem nonnulla Martyrologia . ut supra indicavimus . Clementis meminere; sed & alia proferri possunt . in quibus nulla Clementis Alexandrini fit mentio. Nil tale oceurriti u tomo O. Thesauri Aneeiatorvm Martem, is PMMd; in tom 6. Amplissima οἰ- lectinis Veterum Scriptorum . quae ab iisdem accuratis Auctoribus coordinatur; in imo a. Spustigii Laea d' Acherii ; in toma a. Affli-Diuitigod by Corale

196쪽

part. a. mensis Iunii Patνum Bollanianorum, ello multa. ac vetusta in

hisce locis exhibeantur Martyrologia. Usuardum seculi noni Scriptorem, primum fuisse, qui in suo Martyrologio Clementis Alexa drini nomen conscripserit, haud improbabilis opinio eli; verum nihil prohibet, quominus, si res ita exigat, ab Usuardi Martyrologio.

alioquin multis de causs venefando, liceat aliquando recedere. XXXIV. Usuardum cum primis Clementis nomen suo Martyrologio addidisse , affirmat Eruditus Sollerius in suis ad et Dardum natis sub die quarta Decimbris I quam sane Sollerti sententiam verosimillimam arbitramur . Usu ardus enim in opere suo adornando usus

est praecedentibus Martyrologiis Hieronymi, Bedar, Flori, Rahant, Uva et berti , ct Adonis, ut praeclare ostendit An Imus Monachus Benedictinus Congregationis sancti Mauri par. 8. sua Praefatiο- vis ad Ancerum usuardi Martyre letum , quod Paris is impressum estan. III 8. Cum autem in nullo ex praecedentibus Martyrologiis nomen Clementis legatur, haud temere assirmare licet. Usuardum

omnium primum suisse qui Clementis nomen in suum Martyreso-gium intulerit; potissimum cum ipsemet Usuardus in Prologo, quem ad Carolum Calvum scripsit. atque in me laudato opere impressiis legitur . diserte fateatur, se nonnulla Sanctorum nomina , quae in Praecedentibus Martyrologiis deerant , operi suo addidisse. At si quid , pru ter quod ab illis aecepi, in hoc opere auctum . veI mutatum es, sagaci a me indagine id perquisitum agnosci poteris . Haec Usu ardus. XXX v. Alia quidem sententia arridet Dominico Georgio, qui

in loco mox allato putat nomen Clementis ante Usuardum ab Ad -': 'ne in suo Martyrologio suisse descriptum . Verum id longe facilius , triuii. . asseritur . quam probatur. Plurimi, di merito quidem, Georgius facit Editionem Martyrologii Adonis, quam cstrandam suscepit ROSVVeydus , cujus exemplar extat tomo I 6. Bibliotheca Patrum Editionis Lugdunensis an . I 677. de qua sic loquitur in Praefamne pag. 12, uanti vero fecerimus Ro edidi Editionem, Deile intelliges , eum Oideris , ad illius fidem Vos Omnia expressisse: nihil e textu istraxisse. sed

ad scrupulum usque retinuisse omnia , ct qua ex Apographis nutris delibabimus , in varias Lectiones trastulisse. Si tanta hujusce fiditionis Georgio fides, cur ile Clementis nomen inserit, quod haec probatissima Editio praetermittit 3 Equidem ille provocat ad vetera Martyrologii Adonis exemplaria, quae in Od. si I. sI 2. θ sI4. Bibliothecae vaticanae excribuntur; in quibus poli sancti Aviti Abbaeis memoriam ita legimus : Alexandria beati Clementis Presbieri , qui iDivinarum Eruditionum Sch tis quammaxime efflor it . Verum ipsa Codicum , qua scripti sunt . aetas. illorum auctoritatem hac in re dubiam evincit. Audiendus ipsemet Georgius in Praefatione par. 9.

197쪽

1 go LITERE A pos TOLICAE

Alter . inquit, signatus num. ς II., ex specimine ebaracteris , secuis risi undecimo scri plus esse mihi visus est; Reliqui vero duo signati num. s I a. ct s I . secuti duodecim exarati fuisse vis sunt . Quocirca nec omnino antiqua, nec ab Adonis tempore parum dissita dicenda sunt tria illa Bibliothecae Vaticanae exemplaria . quae plurium sex Iorum spatio ab Auctoris aetate dissociantur. Ex quo & illud sequitur , fieri facile potuisse , ut aliqui sequioris aevi Scriptores, pietatis, ac Religionis praetextu, privato consilio, veteribus Martyrolologiis nova Sanctorum nomina addiderint a quod multis exemplis,

apud Eruditos, ipsumque Georgium satis frequentibus, ill ultrare

possemus.

XXXVI. Hoc autem semel statuto , Usuardum nempe primum, e Ii TV .i suisse, qui Clementis nomen in Martyrologium invexit, tanta pros secto non est ii Ilus auctoritas, ut grande sit piaculum ab ea aliquando recedere; cum Nobis compertum sit, ejusmodi MartyroI gii Lectionem primo in Nonasteriis Benedictinis in usu fuisse ; mo que ab aliis Ecclesiis fuisse adoptatam , ut in opere de Sanctorum

Canoni tisne lib. Φ. pari. a. cap. TT. num. 3. obser avimus . Neque

unum est . in quo Visardus fallitur. Clementis nomen. Si ea ad trutinam revocentur, quae in Martyrologio Usu ardi circa sestum Assumptionis Beatae Mariae Virginis enarrantur. & quorum a N

his in opere de risis Domini NUDi Issu Christ, ejusque Marissima Matris ad diem I s. Augusi accurata fit mentio, sateri oportebit, Usuar- di testimonium esse rejiciendum, ubi majora,ac meliora id suadeant argumenta. Quae cum ita sint, iis profecto assentiri non possumus, qui per summam injuriam reprehendunt eximios illos Viros a Gregorio XIII. Romani Martyrologii emendationi praepositos , quorum nomina in praecitato operis Nostri loco sub num. s. singillatim enumeravimus: Non enim ideo culpandi, quod a Clementis Alexandrini nomine, cujus Usuardi Martyrologium meminerat,

abstinuerint. Enim vero argumentorum, quae supra retulimus, tanta

vis est, ut & Usuardi testimonium infirmet. & Romani Martyrologii emendationem a quavis obtrectatione, & censura prorsus

eximat.

Ati. a. f., MXXXVII. Absoluta de Clementis Alexandrini nomine contropitii nomine propuni versia, alia succedit de Severo Sulpitio Sancti martini discipula . - ς' ' R ' Martyrologii Correctores sub Gregorio XIII. hoc Elogium ad diemast. Ianuarii apponendum censuerunt: Apud Bituricas sancti Sulpi. i Severi Episcopi, discipuli sancti Martini, virtutibus, ct eruditione eonspicui. Qui vero Urbano VIII. mandante novam Martyrologii Emendationem instaurarunt, idem Elogium . verbis aliquot in te mediis dum taxat exclusis . ita contraxerunt : Apud Tituricas sancti

Sulpisii Severi Episcopi, virtutibus, or eruditione conspicui. Tota igitur circa Diqitigod by Gorale

198쪽

eirca voces illas, Discipuli sancti Martini, versatur emendationum varietas, de qua multa scripserunt Patres Bollandiani ad diem ας. n.aanii in vitas cti SuIpitii Severi Episcopi Biruricensis β. a. n. Ia. , Finsit inius in Admonitione II. quae praeponitur ejus Martyrol gio pag. ς I. , Baillet ad diem a9. Ianuarii num. I. θ num. Tille- montius tomo Io. Memoriarum nota s. super vita Sulpitii Seυeri. Gravesen ram. Ia. Hisoris Ecclesiastea pag. Is . Romanae Editionis an . ITII., aliique complures, quibus di Nostrum de Canonieatione

opus addendum lib. 4 parς. a. cap. 17. num. T. XXXVIII. Ut gravior haec controversia pro meritis expendan- m Gremel

tur, illud , in quo praecipuus dissicultatis cardo sistit, inspiciendum, an Sulpitius severus sancti Martini discipulus, suerit an non Epi 'scopus Bituricensis; ideoque jure ne, an injinia , verba illa Discipuli sancti Martini fuerint expuncta. Correctores sub Gregorio assirmativam sententiam sequuti sunt; hinc duo illa in Elogio sociarunt. ΣApud Bituricas sancti Stilpitii Severi Discopi, discipuli sancti Martini. di Hanc ipsam Correctoribus insedisse opinionem testatur ἰCardinalis

Baronius in suis ad Martyrologium notis sub die 29. Ianuarii. Neque vero haec sententia omnimoda caret probabilitate; quandoquidem ea innititur additionibus a Molano factis ad Usu ardum , ubi ad diem 29. Ianuarii haec habentur: Bituricis rivitate sancti Sulpitii Severi

Discopi, ct Confessoris, discipuli beati Martini; sulcitur testimonio Maurolycii, qui in suo Martyrologio ad praecitatam diem ita scripsit: Bituricis Severi Prasulis , di 'uIi sancti Martini; & postremo juvatur Apologia , quam pro Sulpitio Severo discipulo sancti Martini

scripsit Guibertus Martinus Abbas Gemblacensis . qui ineunte seculo tertiodecimo floruit. De hae Guiberti Apologia consulendus Hieronymus de Prato Veronensis , qui illam inseruit tom. I. Operum Sulpitii Severi.

XXXIX. Hisce vero momentis nimium praefidentes insurgunt Π- querela Gii. aliqui, atque in Martyrologii Correctionem aetate Urbani factam tra correctionem sub

subinfensi, apertis verbis loquuntur simul, & obloquuntur. Aut V enim , ita ratiocinantur, Iocus est conjecturis supra bpositis; jamque Gregoriana emendatio sarta, tectaque servanda erat ἱ Aut nova contra conjecturas illas supervenerunt monumenta, Tique hoc in casu satis erat Episcopi titulum Severo Sulpitio adimere, di interim quae sequuntur verba illa , Discipuli sancti Martini, immutata 'Telinquere . Hoc autem temperamento posthabito. Martyrologium Romanum , ex nupera correctione non uno , sed duplici gravatur incommodo; tum quia alter Sulpitius Severus Episcopus Bituricensis, a Sulpitio Severo sancti Martini discipulo diversus . perperamessingitur ; tum quia Sulpitius Severus discipulus sancti Martini, de cujus laudibus sanctus Paulinus Nolanus, Paulinus Petrocorien-

199쪽

ss. Venantius Fortunatus, Gregorius Turonensis, aliiquὲ palam loquuntur, a Marti rologio exploditur, ac non sine injuria e vetuis stissima illa tituli Sanctitatis possessione deturbatur . Valde autem Sulpitii sanctimoniam remmendat, inquit Gerardus Ioannes Vossus invita Severi Sulpitii, quae in fronte ejus operum Editionis Amite, lodami praeponitur . quod in Romano Mart olorio ejus memoria γυ-bretur ad 4. Kal. Februarii. Gemina occurrunt apud Patrem Brasgehelli, qui ante Urbani VIII. emendationem ita de Severo Sulpitio loquitur in Indice librorum expurgandorum: Ut reterim omittamus Episeopatum, quem in ancipiti quibusdam conjecturis Baronius tom. ς. . Annalium posuit; De Sanctitate tamen Smeri Sulpitii, cujus tam illus e Eleium extat in Martyrologio Romam 29. Ianuarii, ambigere, nescis quam tutum. Haec illi, qui Gregorianae Correctioni favent impensius. sur=listi. ri. XL. Haec tamen iis non probantur, qui Severum Sulpitium san-

Martini discipulum in plures errorum seopulos turpiter impegisse contendunt. Compertum namque est, eum jam adicate provectum,

et roribus Pelagianorum adhaesisse, & in suis Dialogis errores Millenariorum suisse sequutum ; ex quo Dialogi illi a Gelasio Pontifice in memorato de Ecclesiasticis libris Decreto, Apocryphis accensentur , hisce verbis: opuscula Postamiani. O GaIli lde 3pha ; qua

in re conveniunt Scriptores non modo Heterodoxi, nempe Casm

rus Oudinus de Scriptoribus Eeelsa iris seculi quinti par 9s., & Cave de Seriptoribus Fecisasticis seculi Nesoriani; sed &Catholici Authormsatis accurati, veluti Ioannes Trithemius de Scripturastis Ecclesiastris , Cardinalis Bellar minus in eodem Tractatu . Philippus La et e sfua Dissertatione Hlyhrica quae prostat in rem. I. Operum Cardinalis Sella mini Venetae Editionis anno I 28. , Natalis Alexander in Historia Ecclesiasica siculi quinti eap. 4. art. a. Longue vat in II ria Fcelesia GaIlicana tom. I. lib. 3. pag. 397. , Doujat is Praenotionibus δε- ο vitis lib. I. cap. sa. Mum. s. Quid vero ad haec Sulpitii Patroni Sum qui vindietat. XLI. Reponunt, ejusmodi probra,quae in Severum Sulpitium vi-' 'M ' hiantur , sutilia plane esse, ac inania ; ideoque Martyrologii R Ormatores sub Urbano , levi nimium is nixos fundamento , Severi Sulpitii, qui sanctum Martinum Praeceptovem habuit, nomen e Martyrologii Codice expunxisse. Etenim qui primus memoriae mandavit,

Sulpitium a Pelagianis deceptum , a Catholica veritate declinasse fuit Gennadius quinti seculi Scriptor . de quo ita loquitur Guibertus Martinus Abbas Gemblacenias m pr laudata Apologia ; Euod a FeIastianis seductus . in aliquo a regula orthodoxa Fidei exorbitaveri , nusquam fmnino,nisi inmolegiGennadio,qui nemo utrum hoe alicubi eri elegerit, ct an ex fla fama, qua facta s infecta loquitur, didicerit. Addunt praeterea, eumdem Gennadium , & Sulpitii errores, & poeniteri-

200쪽

tiam una sociasse ; quae sanε tanta suit, ut quoad vixit, perpetuum sibi silentium servandum indixerit. & re ipsa servaverit. Si quid ergo peccavit. crimen illustri poenitentia delevit. Quod vero attinet ad Millenariorum errores , ad Gelasiani Decreti censuram . ad erademum maledicta,quBIoannes Clericus in opera Severi Sulpitii sancti M,rtini discipuli infenso congessit stylo, eadem repetunt, quae praelaudatus Hieronymus de Prato tu opere supra relato in rem hana. stripsit, ut Severum Sulpitium ab impactis criminibus vindicareto Illud tandem Sulpitii Fautores in eminant. Correctores Urbani tempore modum nequaquam servasse ; si quid enim castigatione diagnum inciderat, immutandum paulisper erat, non omnino delem dum . Qua ferme ratione Sauis us in Martyrologio Gallicano quod an . I 637. editum est , ad diem 29 . Iavvarii ademit quidem Sulpitio

Severo titulum Episcopi, sed cetera, quae Sulpitium illum sancti Martini discipulum funia demonstrant, intacta reliquit, hoc pacto: Eodem die in Aquitania PQο Primidiato semeti Smeri Sulpitii Presb-teri, ct GnfFris . doctrina, ct Sanctimonia Iaude perilluserit . qui sancti

Martini res gesas ni idoblo conscripsit, a que non minus ac Ibus expressest , quam calamo, paupertatis GItor egregius . ac humilitatis permeerus

Amator, cujus praeconia si claras sapientia dotes , ct sublime vita insitu-itim sanctus Paulinvs Nola Discopus esserens , magnifice prosecutus est. XLII. Atque haec quidem sunt, quae de Sulpitio severo sancti x, i.

Martini discipulo eum ex Eruditorum colloquiis Nobiscum habitis , Silpitii nomen Martum maxime ex privata librorum lectione Nobis licui e haurire. η' t

Nullum vero ex tanta rerum congerientis essicax argumentum ocis

eurrit , quod Nostrum inducat animum, ut a Correctione, quae sub Urbano VII l. peracta est, recedamus. Enimvero post accurata me ausae discussionem . illud tandem comperimns, universum opposi- itae sententiae Systema huic propositioni, quam axiomatis loco prinsupponit, inniti, nimirum die a v. Ianuarii inseriptum fuisse in Romano Martyrologio nomen Sulpitii Severi discipuli sancti Martini . Hinc querelae illae, atque repetitae expostulationes ob non seris

vatam hanc saltem Elogii partem, Discipuli se et Ii Martini. si forte

Episcopatus insignia Severo Sulpitio minus conveniant. Verum hae praecipua erroris causa, quod ratiocinium. cui omnimoda fides adhi-hetur, falso laborat supposito; unde sequitur, ut quae supra extruitur argumentorum moles, sponte sua corruat.

XLIII. Id vero exploratum cuique erit, si ad ea, quae MartJro- s tmve lagii Reformatoribus sub Urbano Pontifice bene perspecta erant, s.bu' - , οῦ. animum convertamus. Norant hi, Sulpitium Severum . de quo in Romano Martyrologio sub die a9. Ianuarii fit mentio. re ver Episcopum Bituricensem fuisse, cum hac in re omnia conveniant Martyrologia, quae Gregorianam Correctionem aetate praecedunt. Norant

SEARCH

MENU NAVIGATION