장음표시 사용
371쪽
Prob. elementa non remanent neque seeundum formas substantiales , neque virtualiter virtualitate substantiali , ratione graduum quos forma mixti continet virtualiter & emi- .nenter, neque virtualiter virtualitate accidentali, ratione quimae qualitatis resultantis ex quatuor primis qualitatibus elementorum; ergo elementa remanent virtualiter, ratione quatuor primarum qualitatum formaliter reia manentium in mixto, sed temperate & in reis misso gradu. Prob. an r. quoad omnes partes. g. Elementa non rct manent secundum sua
formas substantiales, quia sequeletur quod idem mixtum simul csser ignis, aer , aqua &terra r atqui illud non potest dici ; ergo nec
aliud. Prob. leq. mai. eadem res simul haberet esscntiam ignis, aeris, aquae & terrae, cum supponatur eandem rem simul habere formas substantiales elementorum ; ergo si elementate manerent formaliter in mixtis, Idem mix- sum esset simul ignis, ber, aqua & terra. Praeterea mixta essent semper violenter in omni loco, ita ut quando essent sursum, tendercnt deorsum , & quando deorsum existerent, tenderent sursum : atqui non potest dici quod mixta sint semper violenter in omni loco ; ergo clementa non possunt remanere formaliter in mixtis. Prob. seq. maj. forma ignis haberet, & conservaret suam inclinationem , similiter & forma terrae: sed inclinatici formae ignis est pellere sursum, & inclinatio formae terrae est pellere deorsum ; ergo mixta pellerentur deorsum , quando essent sursum, re pelleremur sursum,quando essent deorsum. 2. Elementa non remanent virtualiter virtuain
372쪽
litate substantiali , ratione graduum quos forma mixti eminenter continet, quia forma continens virtualiter & eminenter formam rationis in serioris , debet exercere operationes, illius formae perfectiori & emii nuntiori modo ; sicuti anima rationalis perfectissim hexercet operationes sensitivas & vegetati vas: atqui forma mixti non potest perfectiori m do exercere operationes elementorum , non enim potest adeo perfecte ignire, humectare , &c.. ergo elementa non remanent inmixtis virtualiter virtualitate substantiali. 3. Elementa non remanent virtualiter virtuariis late accidentali ratione quintae qualitatis , quia non potest dici aliquid remanete virtua.
liter in aliis, nisi per aliquid quod si illis prc-
prium : atqui illa quin ra qualitas non est propria elementorum , nec sufficit quod re sub etcκ quatuor primis qualitatibus, nam hoc admisso adhuc certum est quod non resultat ex illis qualitatibus, ut subordinantur elementis, sed ut suboedinantur mixto ; & idco ad mixtum , & non ad elementa debet reduci illa quinta qualitas. 4. Elementa remanent ranis Ium , quatenus qualitates in temperato qOidem gradu formaliter remanent, quia omnia mixta ab intrinseco sunt corruptibilia ; ergo debent habere principium corruptionis a sed solae quatuor primae qualitates sunt principium corruptionis ; ergo elementa remanent in mixtis , ratione primarum qualitatum in remisso gradu formaliter romanentium. Obj. a. Aristoteles plurimis in locis docet elementa in mixtione non corrumpi ; ergo elementa remanent formaliter in mixti . . Rc P.
373쪽
De molibus qui tendunt, Oc. 6 IResp. dist. omnes autho. Arist. clementa
in mixtione non corrumpuntur, eodem mo do quo in conuersio ite, conc. non corrumpuntur formaliter . neg. quia elementa pol sunt corrumpi duobus modis. I. Quando unum elementum convertitur in aliud t x. quando ambo elementa transeunt in dii quod tertium commune , & proinde omnibus in locis Aristoteles vult tantum docere dis, crimen inter mixtionem & ebnuersionem intercedens r- in conversione enim, illud quod
convertitur , nullo modo remanet, neque formaliter ; neque virtualiter. In mixtione uero Clementa remanent virtualito , ut jam probatnm cst. Obj. h. elementa alterantur tantum , ut patet ex definitione mixtionis ; siquidem mixtio definitur miscibilium alteratorum unior ergo elementa non corrumpuntur , S proinde remanent fomaliter in mixtis. Resip. dist. ant. elementa tantum alterantur alteratione substantiali , conc. alteratione tantum accidentali, neg. quia alteratio sumitur aliquando pro ipsa corruptione substantiali, utquando dicimus vinum alterari, quia degenerat in acetum : & ita quando Arist. dicit quod elementa arterantur, intelligit de alteratione substantiali : Dicit autem Arist. quod mixtio est unio miscibilium alteratorum , non vCro corruptorum , quia elementa aliquo modo remanent, quatenus transeunt in tertium in quo virtualiter continentur.
Obj. 3. mixta moυentur υι prae dominaηtis elementi, ex Arist. lib. i. de coelo cap. 2. rex tu T. ergo elementa romaneat formaliter inmixtis. ' Tertia pars. F
374쪽
Resp. dist. an r. mixta moventur vi praedo minantis elementi remanentis virtualiter, conc. remanentis formaliter , ne g. quia quando elementa concurrunt ad unum & cundem
locum ad faciendam mixtioncm nter se pugnant ; ita ut si ignis caeteris praevaleat, magis influit in mixtum producendum , & illi suas inclinationes & qualitates communicat: unde tale mixtum habebit majorem raritatem& majorem levitatem , ratione cujus levitatis sursum movebitur ; & ita ignis dicitur remanere in mixto virtualiter ratione acciden
Obj. 4. ignis excutitur ex silice , dum chais.libe atteritur & percutitur 3 ergo ignis est formaliter in filica , & proinde clementa sunt formalit et in mixtis. Resp. I. quod Cartesius non bene explicatillam experientiam ; ait enim q. pari. P in C. num. 8 . nihil usitatius est,quam ut ignis exsilicibus excutiatur ,hocque ex eo sieri ex imo,quῖd
silices sint satis durio rigidi,simulque satis friabiles: ex hoc enim quod sint duri rigidi, fl
percutiantur ab aliquo corpore etiam duro, Jaιia quae multu eorum particπlas interjacent, O a
globulis secundi elementi solent occupari, solito siMnt angustiora , ct ideo glob li exilire coacti, . nihil praeter solam materiam primi elementi circa illas relinqunt; deinde ex eo quod sat friabiles , ut ac sae silicum particulae non amplius ictu premuntur, ab in υicem dissiliunt,sicque materiae primi elementi, quae stia circa ipsas reperitur, innatantes, ignem componuul: Sed haec explicatio optime rejicitur duplici ratione allata a nostro Vincentio Meritissimo. I. pos-
375쪽
De motibus qui tendunt , ctc. 63
sunt facilius excuti globuli secundi elementi ex praedictis meatibus per attritioncm silicis in mortario factam , S ita particulae silicum dissilientes, possent innatare materiae primi elementi ,& ita ignem eomponere 3 illud tamen est contra experientiam. 1. sunt alia corpora dura , ut marmor, aliique lapides , quorum partes possunt .simili modo alteri & franiagi , materiaeque primi elementi pariter innaistare ; deberent ergo componere ignem , ut silices, quod tamen non ita contingit. Resp. x. quod ignis excutitur ex si iee , quia ex collisione corporum attenuatur S raro fit aer, vel tenuiores partes silicis, quae cum sint ignis simbola, facilius ignem concipiunt ;qui quidem de novo producitur auI a motu , vel impulsu , aut illis mediantibus a cati Samo uente ν aut causa aliqua univcrsali , nam raritas est dispositio praevia ad calorem : unis de quando in subjectum aliquod inducitur, ex quadam naturae lege illam raritat cm sequitur calor, & calorem subsequitur ignis. Praetet ea si ignis excutiatur ex silice, ex coquod contineatur formaliter in silice , ignis deberet etiam contineri formaliter in caeteris corporibus duris quae sunt corpora mixta ,& proinde ignis deberet excuti ex illis corporibus duris , quod tamen est contra experientiam.
Obj. s. mixtum resolvitur in quatuor elementa , V. G. quando lignum non siccum comburitur, ex illo procedunt flamma , fumus , cineres & humores, hoc est ignis , aer, aqua & terra: ergo elementa remanent formaliter in mixtoo
376쪽
Resp. neg. an r. quia illa , in quae mixtum resblvitur , non sunt elementa , sed mixtae quaedam imperfecta , nisi forte humor ille qui effluit , & in poris ad ligni nutrimentum existit: flamma verb , fumus R cineres viris irute ignis de novo producuntur. Obj. 6. & ult. si elementa non re an eωrent formaliter in mixtis., compositio mixto
rum ellat similis compositioni simplicium, &consequenter mixta essent corpora simplicia, sicut elementa: atqui mixta non possunt effici corpora simplicia : ergo elementa debent remanere formaliter in mixtis. Resp.. neg. maj. quia eompositio substantialis in mixtis quae fit ex materia & formil , est major, cum fiat eκ materia omnium elementorum : similiter compositio accidentalis est major in mixtis, cum fiat ex quatuor priomis qualitatibus quae in remisso & temperato gradu remanent in illis.
Vt m detur temperamentum ad pondus.
Notandum est temperamentum esse comis plexionem quatuor primarum qualitatum quae ad certam mediocritatem reducuniatur , juxta exigentiam formae mixti , cum autem plurimae possint fieri combinationes qua- Chior primarum qualitatum , dantur diversae
377쪽
. motibus qui teηdunt', temperamenti species, quando enim calor &siccitas prae dominantur aliisi qualitatibus, tale temperamentu vocatur igneum, di in animaialibus eoieri cum : si calor & humiditas dominentur,temperamentum dicitur aereum, & in animalibus sanguineu .s frigus & humiditas pr dormiae tur,temperamentu Vocatur aqueti, & i' animalibus flecmaticum .si vero frigus&- - siccitas pr dominentur,illud temperamentum dicitur terrestre , & in animalibus melanchois licum. Dicendum est mn posse dari temperamen istum ad pondus, sive uniforme. Prob. quando elementa concurrunt ad proinductionem mixti , necessarium est ut aliquod elementum fortius agat, quia debilius non potest agere in fortius: atqui si aliquod elementum fortius agat , communicat mixto qualitatem prae dominantem , & alias vincentem ; ergo non potest dari temperamentum ad pondus.
De rarefactione condensatione a
V Aria ei rea rarefactionem &condensationem opinati sunt plurimi iccentio-
378쪽
σε Tertia pars Thrsicae, res Philosophi, quo sum ibi opiniones sunt
De rarefactione se condensatione.
N Ox 'dum est r. quod rarefactio impro,prie fit, quando, v. g. spongia dilaratur per intromittionem aquae intra poros , condensatio etiam improprie fit , quando aporis ipsius extrahitur & cxpellitur aqua: rarefactio autem proprie dicta est motus, quo mediante dimensiones alicujus corporis cxtenduntur in eadem materia , & partes fiunt ad invicem magis distantes. Condensatio similiter proprie sumpta,cst motus quo dimensiones alicujus corporis comprimuntur, Scpartes fiunt minus distantes inter se ; ideo di-- cimus quod rarefactio definitur , motus ad qualitatem sensibilem qua corpus aliquod sit ra-r Rr: condensatio vero definitur, motus ad
qualitatem siensibilem qua sorpus aliquod sit
densum. Notandum ess 1. Gassendum cum epicuis reis docere , quod . quando rare fit corpus, . novi pori inanes & vacui producuntur , vel pori jam existentes magis dilatantur , Corpus ver3 condensatur , quando pori illi vacui Comprimantur Lita ut juxta. illum Philomis.
379쪽
' De motibus qui tendunφ, Oe. θ phum rarefactio consistat in quibusdam vacuo lis quae inter cujusdam corporis partes inis
Dicendum est eontra Gassendum rares ctionem non consistere in illis vacuolis. Prob. rare fieri est fieri rarum : atqui corpus non ideo fit rarum , quod habeat vacuola inter partes intercepta, cum non dentur illa vacuota, ut jam probatum fuit ; ergo , &c. similiter corpus non potest fieri densum , eQ- quod partes magis unitas habeat & habeat seu minora, seu pauciora vacuola intercepta; Argumenta , quae pro hac sententia a Gasse di discipulis proponuntur, soluta fuere, ubi probatum fuit in prima parte Physia non dati illa vacuola.
ARTICULUS ILDe rarefactione se condeo satione.
Notandum est iuxta Cartesii sententiam,
corpus rarefcri per introductionem. Corpusculorum quibus corpus rarefactum se extendit ad majoiem locum ; corpus vero condensari per eorumdem corpusculorum expisIsionem. Dicendum est rarefactionem non seri per introductionem corpusculiarum . . Prob. folles non proprie rare fiunt, quando introductione aeris eXIendunIur , nec con-
380쪽
densantur expulsione hujus aeris. Simi Iiter spongia non proprie rarefit , quando intra ipsius poros iecipiuntur aquae corpuscula 3 ergo rarefactio non fit per introductionem corpusculorum Respondent recentiores duplici modo. Alii dicunt illas rarefactiones esse improprias,quia illud statuunt discritnen inter rarefactionem Propriam & impropriam , quod rarefactio propria fiat per introductione alici ius mateariae insensibilis, impropria vero fit per introductionem materiae sensibilis, ut per introia ductionem aquae in spongia. Nonnulli verbasserunt illas rarefactiones esse proprias, quia nulla est rarefactio quae non fiat per introductionem alicujus materiae, & pto inde voluntqu*d corpus per introductionem cujuscumque materiae proprie rarefiar. Sed contra primam responsionem , dicendum , quod bonum non est discrimen asis
signatum , quia rarefactio proprie dicta non fit per introductionem alicujus materiae in
sensibili , quia rarum est illud quod sub magnibus dimensionibus parum habet materiae ratqui hac posti a sentetia,illa rari definitio noesset bona, quia aqua per corpusculo in insen sibilium introductione proprie rarefacta majorcm non haberet extensionem. Siquidem
illa extensio non pertineret ad corpus rarum,
sed potius ad corpuscula introducta ; si vero
dicatur corpus rarum habere majorem dimensionem propter quantitatem corpusculo-rtim , posset etiam dici corpus rarum habere
