Propugnatio philosophiae Thomisticae. Contra Cartesium, Gassendum, Cabeum, Maignanum, caeterosque recentioris philosophiae propagatores. Tomus primus quartus. ... Authore R.P. Josepho Rivalier ..

발행: 1684년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

De motibus qui tendunt, O . asst alteratio , contra quosdam antiquos , qui omnia in perpetuo motu versari , nec umquam quiescere volebant ; non tamen negat Arist. quod quando fit alteratio, non sine interruptione fiat. Resp. a. dist. auct. S. Τho m. nullus alius motus est continuus nisi motus localis , contat inuitate quae importet durationem nusquam interruptam , conc. continuitate propria, neg. quia aliquid potest dici continuum duplici modo. i. Illud dicitur continuum quod semper durat, S ita S. Thom. docet, quod motus coeli est continuus illa continuitate quaeimportat durationem perpetuam. a. Illud. dicitur continuum quod fit sine interruptione;& ita alteratio est motus continuus , non quod semper duret , sed quod quando fit, sine interruptione fir.

I AESTIO II.

De intensione σ remissione.

qualitatum.

UNICO articulo explicabitur qu modo fiat intensio & remissio qua

litatum.

342쪽

3 o Tertia pars Thilae,

ARTICULUS UNICUS.

Vtrum qualitas intendatur in su=per acquisitionem

novi modi.

Noxandum cst t. intensionem definiri motum ab imperfecto esse & statu qualitatis ad perfectiorem statum , codem subjecto sensibili remanente ; remissionem econtra definiri motum ex statu perfecto qua litatis ad statum imperfectum. Inde coniiciendum est, quod qualitatem intendi nihil aliud est , quam magis ac magis perfici in eadem parte subjecti, propter quod illa pars subjecti dicatur magis talis , v. g. magis cali da; qualitatem velo remitti nihil aliud est , quam qualitatem amittere aliquid de stia perfectione in eadem parte subjecti, propter

quod illa pars dicatur minus talis v. g. minus calida, vel minus lucida. . Notandum est a. & ult. circa praesentem difficultatem quadruplicem esse opinionem. I. Affirmat, qualitatem intendi & perfici per depurationem subjecti a contraria qualitate. Ita sicut aurum perficitur, quando a tacibus depuratur, ita calor, per expulsionem se igoris ab eodem subjecto,intenditur, qualitatem vero remitti per admixtionem contrariae qua litatis. 2. Opinio docet, qualitatem interis

di in subjecto, quatenus prior imperfecta cK

343쪽

De ente generabili. 3rpellitur, & nova persectior pro dueitur. 3. Opinio asserit, qualitatem intendi per acquisitionem novae qualitatis partialis. 4. Deniisque sententia docet, qualitatem intendi per acquisitionem novi modi. Dicendum est, qualitatem intendi & perfici per acquisitionem novi modi. Prob. qualitatem intendi , est qualitatem perfici in eadem parte subjecti : atqui qualitas non potest perfici , neque per depurationem subjecti a contraria qualitate, neque per expulsionem qualitatis impersectae& per productionem perfectioris, neque per additionem qualitatis partialis a ergo qualitas intenditur

tantum per acquisitionem novi modi. Prob. min. quoad omnes parte S. I. quali a S non pontest perfici per deputationem subjecti a contraria qualitate, quia quando qualitas intenditur , recipit aliquid intrinsecum, non solum contrarii remotionem , ergo qualitas non intenditur per depurationem subjecti a contraria qualitate. Praeterea plurimae sunt quais, litates quae intenduntur,& tamen non habent contrariam qualitatem, ut lux & gratia sancti. ficans. 1. Qualitas non intenditur per expulsonem qualitatis imperfectae & productionem perfectioris , quia in venerabili Eucharistiae

sacramento qualitates intenduntur , nec tamen corrumpuntur aliae qualitates , quia quoties intenderentur qualitates Eucharistiae, ibi Corpus Christi non remaneret , siquidem corruptis accidentibus Corpus Christi desinite ise praesense ergo qualitas non intcnditur per expulsionem qualitatis imperfectae & productionem perfectioris. Praeterea non esset qua

344쪽

sx Tertia pars P0'ae, litatis ejusdem intensio, sed unius destructio& alterius productio : atqui debet esse intenisso ejusdem qualitatis, alias nullum esset dis. crimen inter alterationem & intensionem: alteratio enim debet terminari ad qualitatis productionem , intensio vero debet terminari ad qualitatis productae persectionem. 3. Qua litas non intenditur per additionem qualitatis partialis , quia qualitas non habet partes, siquidem qualitas est forma simplex,&propriutantum quantitatis est habere partes;ergo qualitas non intenditur per additionem qualitatis partialis, S proinde refutatis tribus primis sententi is quarta sententia vera superest, quae docet qualitatem intendi per acquisitionem novi modi. Obj. r. ex sententia illorum qui dicunt intensionem fieri per expulsionem qualitatis imperfectae, & productionem persectioris. In omni motu perit terminus a quo , quando acquiritur terminus ad quem , quia terminus

a quo & rerminus ad quem sunt oppositi & incompossibiles, ut ait Arist. 4. Phis. textu x x. sed in intensione imperfecta qualitas est terminus a quo , & terminus ad quem est qualitas perfecta 3 ergo in intensione perit qualitas imperfecta , & producitur qualitas perfectior. Resp. i. dist. maj. perit terminus a quo iquando acquiritur terminus ad quem, si am-ho termini non possint in unum coalescere conc. si possint in unum coalescere, neg.quia Arist. non vult doeere , qu bd omnes terminia quo & ad quem ita sint semper contrarii, uter minus a quo debeat perire , quando Pro

345쪽

aee ente generabili. 3 3

ducitur terminus ad quem ; quia aliquando ambo termini possunt in unum coalescere , ut patet exemplo augmentationis; siquide terminus a quo augmetationis est minor quatitas quae non perit quando acquiritur terminus ad quem , hoc est major quantitas ; quia major illa qua iras facit unum contInuum cum quantitare praecedente ; similiter ex qualitate imperfecta quae est terminus a quo intensionis,& ex qualitate perfecta quae est terminus ad quem, fit una qualitas. Resp. a. concessa mai. neg. min. quia te minus a quo intensionis non est ipsa qualitas imperfecta secundum entitatem considerata ,

sed est modus imperfectus qualitatis ὁ & ter minus ad quem intensionis non est qualitas perfecta secundum entitarem spectata , sed est modus perfectus qualitatis ι & ita fatendum , quod semper in intensione perit terminus a quo , quando acquiritur terminus ad quem, hoc est perit modus imperfectus qualitatis, quando acquiritur modus persectus ipsius

qualitatis; & proinde potest dici, quod perit

qualitas non secundum multatem, sed se nisdum modum.

Obj. a. iuxta sententiam illorum qui vo. Iuni intensionem terminari ad qualitatem partialem , non vero ad majorem radicationem in subjecto; ex S. Tho. quando qualitas intenditur , tunc augetur Rcuadum essenιiam ratqui qualitatem augeri secundum essentiam, est qualitatem intendi per additionem novae qualitatis ρ, ergo qualitas intenditur per additionem qualitatis partialis. Resp. dist. maj. quando qualitas inrenditur,

346쪽

3 4 Tertia pars Phrfice,

augetur secundum essentiam, quatenus ensentia qualitatis est illud quod augetur & in

tenditur conc. ita ut acquiratur nova entitas

partialis quae sit terminus intensionis neg ita respondet D. Tho. Obj. 3. per intensionem producitur qualitas 3 ergo intensio terminatur ad qualitatem. Prob. an r. per intensionem producitur teris minus ipsius intensionis: sed qualitas est terminus intensionis ; eris per inten fionem producitur qualitas. Prob. min. qualitas est terminus alterationis , sed intensio est alteratio; ergo qualitas est terminus intensionis.. Resp. dist. an r. ad cujus prob. neg. min. &dist. maj. ultimi sillogysmi. Qualitas producenda est terminus alie rationis cone. qualitas perficienda tantuneg. similiter distinguenda est ultima cosequentia; ergo qualitas perfici ε-da est terminus intensionis conc. qualitas producenda neg. quia in hoc conveniunt alteraistio& intenso, quod utraque terminetur ad qualitatem ; in hoc vero differunt , quod alteratio terminetur adi productione qualitatis,intensio vero ad modii & persectione qualitatis. Inst. atqui intensio non potest terminari ad modum ; ergo debet terminari ad novam qualitatem. Prob. sube terminus intensionis debet habere partes r atqui ille modus non habet partos ; ergo ille modus non potest esse terminus intensionis. Probatur major terminus motus successivi debet habere partes Reeessive percurrendas r sed intensio est motus successivus; ergo terminus intensionis Aebct habere partes successive percurrendas.

Resp. neg. subs. ad cujus prob. dist. maj.

347쪽

. me ente generabili. - 3sterminus intensionis debet habere partes vel formales, vel virtuales conc. formales semperne g. quia sufficit, quod ille terminus habeat partes virtuales , hoe est, ut in sua virtute contineat plures gradus, S ita quando D .Tho. dicit, quod calor habet suos gradus, non est intelligenda illa auctoritas de gradibus entitativis, sed tantum de gradibus virtualibus, S ita quando dicitur , quod calor ut octo est in aliquo subjecto, non est intelligendum, quod ille calor habeat octo gradus actuales &entitative sumptos, sed sblum virtuales, quatenus ultimus gradus aequivaleti isto gradibus& qualitatibus partialibus, si per impossibile

possent dari. Obj. q. si intensio qualitatis fiat per acquisitionem novi modi , quoties intenderetur qualitas in aliquo subjecto , toties produce rentur novi modi , calor V. G. ut quatuor esset intensus per unum modum, & calor in tensus ut sex, esset etiam intensius per alium modum : atqui non possunt esse illi plures modi: ergo qualitas non intenditur per acquisitionem novi modi. Ptob. min. intensio qualitatis non potest terminari ad illos plures modos, ergo non possisne esse plures modi.

Prob. ani. intensio est totus unus & continuus: sed motus unus & continuus non potest

terminari ad plures modos : si quidem uedictum est in prima parte Physicae ) ad unitatem numericam motus requiritur unitas numerisa termini: ergo intensio non potest te minari ad plures modOS. Resp. neg. min. ad cujus prob. ne g. ant. &

min. uΙtimi sillogismi, quia illi plures modi

348쪽

se habent per modum unius termini ; & ita intensio est semper motus unus & continuus. Inst. atqui illi plures modi non possitnt se habere per modum unius termini : ergo nulla solutio. Prob. subf. vel illi modi distinguntur numero vel specie , non potest dici quod distinguantur tantum numero , quia unus est perfectior alio : si vero dicatur quod illi plures modi distinguntur specie, inde sequitur quod non poliunt se habere per modum unius termini, quia plures modi in diversa specie

constituti non possunt constituere unum teris minum.

Resp. r. neg. subc ad cujus prob. dico quod illi modi distinguntur specie modali, tum ab invicem tum a qualitate cuius sunt modi, sicut senectus & iuventus distinguntur specie modali, tum ab invicem, tum ab homine et quibus ita dictis distinguenda est ultima propositio: plures modi specie distincti & non subordinati non possunt constituere unum terminum conc. plutes modi specie distincti S subordinati non possunt constituere unum terminum neg. quia illi modi sunt subordinati , siquidem unus praesu ponit alium. Resp. Σ. quod licet illi modi in esse entis eonsiderati distinguamur specie modali, potest tamen dici, quod illi modi in esse termini considerati distinguntur tantum numero scum sint media subordinata per quae natura tendit ad majorem radicationem quam ut finem spectat. Inst. iterum contra secundam responsionem: atqui non potest dici, quod illi modi in esse termini spectati distio guatur tantum numeroἷ' o ergo

349쪽

De motibus qui tendunt , cte. ιν

ergo nulla solutio. Prob. sub L sequeretur quod plura accidentia distincta numero reeiis perentur in eodem subjecto: atqui illud est contra doctrinam Τhom. ergo non potest dici

quod illi modi in esse termini spectati distin

guantur tantum numero.

Resp. neg. sub L ad cujus prob. dist. maj. reciperentur in eodem subjecto materialiteesumpto cone. formaliter sumpto neg. quia

illud idem subjectum fit diversum subjectum

formale per respectum ad diversas temporis differentias in quibus producuntur illi modi. Obj. s. charitas major habet plus emitatis quam minor ; ergo intensio charitatis fit peradditionem gradus ad gradum. Prob. anr. si charitas major non haberet plus entitatis quam charitas minor , sequeretur quod chari ras maior R minor essent aequales in ratione. entitatis & proinde quod omnes in coelo es sent aequaliter beati, quia essentiale praemium respondet quantitati charitatis: atqui non potest dici, quod omnea sint aequaliter beati; ergo non potest dici quod charitas major αminor sint aequales in ratione entitatis. Re . neg. ant. ad cujus prob. neg. mai. quia licet omnes beati habeant idem essentia. te praemium quod consistit in visione essentiae ejusdem divinae, tamen non sunt aequaliter beati, quia beatorum unus alio perfectior est, & clarius Deum videt. Eadem essentia videtur ab omnibus quia essentiale praemium respondet charitati qui in omnibus seeundumentitatem est eadem, non tamen eandem es sentiam eodem modo vident omnes, quia non

habeat aequale lumen gloriae i & proinde iam

350쪽

3 8 Tertia pars T sicae,

qualitas visionis provenit ex inaequalitate Iuminis gloriae , & inaequalitas luminis gloriae

provenit ex inaequaΙitate charitatis intensio xis , quae cum in omnibus non sit eodem modo intensa , visio etiam elsentiae divinae non est eodem modo perfecta.

Obj. 6. Gratia augetur O intenditur per bona opera, ct per augmentum gratiae justus m gii j scatur, juxta Concilium Tridentinum

sess. s. cap. I. Can. 24. atqui gratia non potest augeri per aliquem modum ; ergo debet augeti per additionem gradus ad gradum. Prob. min. per illud gratia augetur per quod redditur homo magis Deo aeceptus: atqui

homo justus non potest justificari pet illum

modum'; ergo gyatia non augetur per illum modum. Prob. min. ille modus non est gratia , aut justitia formaliter ; ergo per illum modum homo non potest magis justificari. Resp. neg. utram q. mio. pro p. & ad prob. dist. aut. ille modus non est gratia secundum entitatem , conc. secundum perfectionem, seg. quia ille modus est perfectio gra

tiae.

- O . I. qualitas intensissima & perfecti L in a porest scparari a suo subjecto ; ergo talis interisio nota consistit in majori radicatio.

ne cum sit jecto; in ita non reqairietur novus modusi quo illla Raalitas magis radicetur in subjecto. - . Resp. I. dist. conseq. intensio non consistit in radicatione actuali, couc. radicali, neg. quia illa qualitas separata a subjecto non di- ceretur intentareatione actualis unionIS cum

subjecto. , sed.raticiae ordinis ad subjectum

SEARCH

MENU NAVIGATION