장음표시 사용
21쪽
' transeamus: videamus ut c terς Regiς virtutes, semper qui dem pietati coniunctς,& in ea fundatς, in illo enituerint. Iustitia imprimis,quam omnium virtutum Reginam merito viri Sapientes existimarunt. Agesilaus quidem Rex, cum ab eo quς- reretur, utra virtus esset prς stantiore Fortitudo an iustitia . EGrauiter respondit: Fortitudinis nullum esse usum, nisi adsit Iustitia: quod si omnes essent iusti, fortitudini locum non super. futurum. Quam late ea virtus pateat, & ad omnes publicas priuatasque actiones sese diffundat, nemini obscurum esse arbitror : hqc honores dignis; hqc prςmia meritis; hq cicoronas immortalis gloriae, largituri sortibus , hqc bella definit'; lige pacem moderatur; hqc Principem intra prς scriptos regiminis cancellos, hςe subditos in officio, socios in fide continet; hq csontes punit, innocentes absoluit, excindit latrocinia, regna conseruat, Principes & Reges c lo inserit. Romanos, olim reorum Dominos, nihil magis nobilitauit quam iustitia . , eam au tem non Ciuibus: tantum amicis & socijs, sed hostibus quoque suis semper seruandam esse censuerunt; ea domi foris'. pacis belli q. tempore, constanter eminere contenderunt. Mirari sane licet tanti virtutem in illa Vrbe ς stimatam, ut ei latere non liceret , ab aratro & ligone euocabantur viri sortes . ijs summa
imperia, ijs Dictaturς deserebantur; amplissimi & clarissimi
vitioribus, triumphi decernebantur . Veteranis & emeritis militibust, ea qui ad senectutem'cum honore traducendam nece Diaria erant, publico sumptu abunde suppeditabantur: ijs qui in acie, pro patria vitam profudissent, honores, laudes, Statuς,
monumenta aeterna deserebantur, proponebantur, consecrabantur.'Ac ut omnibus constaret, nonnisi per virtutem honores haberi posse ; honori ae viretuli templum diearunt, interiecto tantum diuisum pariete, ita ut in honoris templum , nullum esset ostium , nullus nisi per virtutis templum, in illud aditus: vitatus enim causa honoris est, honor effectus virtutis r illa meri
22쪽
dusi sine virtute nullus verus solidus ae diuturnus honos esse potest,& qui honore priuat virtutem,is homines priuat virtute,
ut Cato dicere solebat Quid ego hoe loco de SIGIS MUNDI
Regis iustissimi iustitia dicam ξ Percurram ne omnes eius Imis per ij annos,& tempora i Non me eo demittam, ut cuncta rimerct pervestigem. Vos pleriq.testes estis, illum nunquam in mandandis Magistratibus, in decernendis honoribus , ita a scopo &suae intentionis & Reipubl. dignitatis aberrasse, ut eum hunc vel illum promouisse, vix unquam poeniteret: magno & acri tu. dicio expendens & merita &:onera, non sacile explicabat, quid decreturus, quem muneri publico admoturus esset: ita pleris q. cunctantior visus, ct qui interdum desideria ambientium,longa
expectatione, suspensa torqueret. Via tamen accidit, ut praeter communem opinionem , quenquam vel dignitate ornaret, vel praemio efficeret. Sciebat enim optime, quantum publicari salutis di suae dignitatis interesset, dignos Magistratibus praficere . Est malum inquit Spiritus sanctus in quod vidi sub Soleta , qua per errorem gradiens , 4 facie Principis I positum Italium in dignitate sublimi, O diuitessedere deorsum . Antiochus Syri Rex, Medicum consilij sui praesidem secerat. Ludovicus XI. Gallorum Rex, sutori suo Fetialis ac Internuncij; Tonsori Legati; Medico Magni Cancellaris partes detulerat: ea re S ita com mouerat Galliae Nobilitatem, ut parum abfuerit, quin Rex Regno excideret. Nihil tale unquam admisit noster SIGISMVNDVS, ab omni eiusmodi sorde alienus,sauebat quidem virtuti, fauebat industriae,& ut olim Hannibali ui hostim seriet, ille mihi Carthaginensis erit: sic optimum & dignissimum Civem eum existimabat,qui & in Sago, & in Toga, utilem Patriae nauaret operam. Altera illa pars iustitiae,quae lites discernit; quae noxios punit; quae publicam quietem tuetur ; quq Cives inter se mutua connectit charitate & concordia r quae bella indicit; quae foedera sancit: maiori quidem ex parte non est, nec suit in potestate Regum nostrorum. Sic prisca instituta Maiorum, sic
23쪽
leges voluerunt, ne Rex priuato arbitrio arma sumeret: ne in. consultis ordinibus noua foedera seriret: ne in Ciuis Poloni caput, existimationem, & bona, absoluta potestate quidquam decernendi ius haberet. Quae res fortassis ad frenandam libidinem Regum facta,in SIGIS MUNDO certe locum non habuit, cuius mite Imperium ac legibus libertatibusque Regni accommodatum, extra.suspicionem suit, vel maioris authoritatis, vel liberioris potestatis usurpandae. . Ille quidem, quantum ea res ad censuram eius pertinuit,quantum conando etiacere potuit, ct in
proprijs Iudiciis, quae Regiae Iurisdictionis esse dicuntur, nunquam a tramite Iustitiae se dimoueri passus est: & ut i; qui Regio nomine Ius dicunt, quam optimi iustissimiq. ac iuris caeteris peritiores legerentur, omni studio elaborauit. Dicam id quod sentio, bona venia aliorum dictum tamen sit, intersui & praesui Iudicijs Supremis,& in Aula Regia,chm Vicecancellari munus obirem,& in iis Tribunalibus in quibus ex Equestri ordine Iecti Iudices ius dicunt: hςc quidem non possiam nisi laudare probareq.; utpote, quae veram Idaeam reprς sentant, sincerς & non colaminals libertatis,neque ampIius latus existimationis meς, quod ab inuidia temere petatur, patefaciam, nisi ut hoc fatear .
Regia Iudicia & in Comitijs Regni, & in Aulica , ut vocant Iurisdictione, quς Fisci,ac Ciuitatum Iuri Magdeburgensi subiectarum,causis continetur,casta, pura, di integra esse. Ita voluit
SIGIS MUNDUS Rex, iustitiae amantissimus di studiosissimus, ita ad recti Iudicij normam sese accommodauerunt ij, quos ille
lateri,suo assidere, quos sum ς rei prς esse, quibus existimationis sus summa in committere voluit. Sed quid ille iniustitis admitteret,qui priuatas suas actiones ad Iustitiseqquitatis q. regulam semper componebat: qui simulatione & inani ostentatione comparere, indignum sua existimatione putauit: qui semper id egit, ut qualis haberi vellet talis esset. Nescio, ι' inquit Sanctus Hieronymus quomodo turpiora sunt vitia, cum virtutum specie colorantur. Si di simulauerit, delinquit dupliciter; ait
24쪽
Spiritus sanctus . Simulata enim aequitas, teste S. Augustino, non est aequitas, sed duplex iniquitas; quia iniquitas etiam est
simulatio. Sincerae,& ad regulam virtutis Regis nostri examinatae actiones, caeterorum qui tu cum maxime fallunt, id agunt, ut viri boni esse videantur simulationes,damnant & sceleris H, pocritici conuincunt. Hic candor,& non fictae mentis sinceritas, prςclarissimas qua'. Regis nostri actiones, heroicos aediuinos pro Reipublica conatus, secundo semper euentu prosperabat et & quamuis primis eius in iiijs,parum propitium sortuna vultum ostendere solita suerit, vix tamen unquam aliquid maius aggresso, selix defuit succesIus. Admirationem flammam excitabat, in animis gentium, & magnorum Principum , constanter semper culta, a SIGIS MUNDO fides, quam non modo Ciuibus, sed hostibus suis semper religiose seruauit: pacta & promissa rescindere, fidem datam immutare ; semel alicui destina tum honorem,vel beneficium ad alterum transferre; qqtie inso litum illi suit ac iurisiurandi Sacramentum irritare. Audiebat Isocratem prudenter Regem Nicoclem admonentem: omni studio contende, ut tuis verbis maior sit fides, quam aliorum . iuramentis . Animo reuoluebat Sacram Dei ipsius vocem apud
Zachariam vatem : Unu uisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, ct iuramentum mendaciν ne di. Istatis omnia enim bacrans, qua odi, dicit Dominus . Me mi
nerat quam acerbas, iustas tamen poenas subierit Domus & Familia Regia Saulis,ob violatum au eo datum populis Gabaoni tarum, per Iosue Ducem Hebrsorum, iusiurandum ob ademiaptum agrum,occupataq. contra datam fidem Oppida,ob c dein per Saulem factam. Septem ipsius nepotes Regius sanguis, patibulo publicie affixi, pependerunt is & per summam immanium cruciatuum acerbitatem , non sua, sed Maiorum suorum culpa contractum scelus, & sacrilegium, expiarunt ' Viderint cςteri Principes,ludere iuramentis assueti, quid vel ipsis, vel eorunt
posteritati immineat,quibu3 pinai. teneantur,quibus tormentis
25쪽
aliquami stafidemifimpia expiaturi sunt sacrilegia,etiamsi nune evitare videantur in scelere ; etiamsi perfidissος palam iactent stratagemata; qtiamsi prospero successis ferantur, & per sum.
mum nefas occupem aliena Imperia, sanguinem Christianum atrociter fundant ; sacratas Deo Aras , Templa, aditus'. Sacrorum sacrilego inc stent aula, eaq. omnia impune se perpe...trare glorientur: una veniet dies, una hora, vel potius mini. mum labentis temporis momentum, cum liqcomnia inanis glo-- riolς & i inpiet iactantiς salsa ornamenta, istis Trasonibus, sanguine Christiano saginatis,triste & supremum adserent exitium. Illine qui nunquam Christiani nominis hostem in acie videt ut qui pedem domo,nisi ad infestandas Christianas Prouincias, ad
accipienda occupandaq. Regna non extulerunt e qui quotidie impias societates , impia foedera,cum Turcis, cum Barbaris seriunt , ut eorum rabiem in Christianos accendant, suam q. tam
turpi subsidio Tyrannidem stabiliantξ Illine, inquam,quidquam verς laudis , veri decoris sibi etiamsi integra laudatorii ad adu
Iationem compositorum agmina advocent, usurpabunt Sed nos nostra redeamus, atque ad Iustitia ad Clementiam transitum faciamus. De qua ut aliquid dicerem, cum multa prς cIara eius
virtutis specimina, quς in omnibus SIGIS MUNDI actionibus
enituerui, tum vel maxime una eiusdem Regis vox me impulit. Nam cum errore quorundam, Regis Imperium fastidientium , ad arma ventum esset,acies'. eunti Regi,sub nomine eorum quitum libertatis patronos se ferebant, structa & armata opponere. tur : acri, sed breui prςlio res confecta fuit, paucis c sis, reliquis aduersarijs in fugam actis. Suadebant nonnulli e fuga retrahendos eos,qui Principes eius erroris erante Sed Rex, absit' hoc inquit, nedum paucos noxios consectamur, innocentes multi pereant . Digna lane vox quam omnes Reges, Omnes Principes audirent et quq in pectoribus eorum, qui cς teris prς- sunt, figeretur. Vox pietatis, vox clementiae, vox mansuetudi nis. Nemo eorum, qui in aduersa acie steterant,erat, cui non
26쪽
hostilis esset in Regem animus, cuius non parricidii rea mens, qui non primus hastam aut gladium Regio sanguine tingere cuperet: omnes tamen Regio ore, parricidij scelere exoluti, omnes pronunciati innocentes; non quia nocere noluissent, sed quia non potuissent. Certabatur adhue, & bellum feruebat, fu
giebant hostes, mox bellum renouaturi r sed SI G I S M V N-D V S & iniurii; , & periculi immemor , memorclementiς, sisti
acies iubet, militem ne Civem seriat, ne capita aduersariorum prςcidat, seueris cohibet iussis. Commemorare possem multa alia eodem temporis momento , Regis clementiq argu menta , eos qui pessime erant de Rege locuti, qui scriptis eius nomen lacerarunt, qui ante ipsum conflictum in pectore Regiose defixuros hastas promiserant, captos,& in potestatem Regis redactos, non solum honeste habitos, verum etiam statim dimiselas; omnium quicunque in acie ceciderant humata corpora . .
his qui aut vulnera acceperant, aut vestibus spoliati erant, nihi Idesuit; nam & Medici prς sto erant, & Rege aut hore, milites passim detractis sibi vestimentis , necessitati spoliatorum subue aniebant. Dies quidem illa, qua pugna commi sta est, funesta bonis omnibus,tristis admodum ipsi etiam victori SIGISMVN-Do esse poterat : sed ad immortalitatis gloria, ad famam inauditς clementiς eidem conciliandam, maxime accommodata. Vicit SIGISMVNDVS,non armis sed clementiam; remisit in iurias,omnem animi offensam deposuit, cunctos ad gratiς suae sinum admisit, duobus non postrem et notς, qui dissensionis illius Ciuilis, veluti quidam litui erant,non solum erroris veniam dedit,verumetiam alterum ex ijs, summis excoluit honoribus, alterum si superuixisset, si non vitς summa breuis spes ipsius praecidisset, non minoribus honoribus, & dignitatibus aucturus Ornaturusque a Tanta . quidem huius virtutis Iaus est, ut Romanae Eloquentiae Parens merito dixerit: Homines ad Deos nulla alia re propius accedere , quam salutem hominibus dando. Quam multos SIGISMUNDUS Rex sua clementia flexit,
27쪽
flexit, ut cum prius Regijs actionibus & destinatis obsisterent, mox mutato animo, eidem adhaeterint, praeclaros'. ipsius pro Republ. conatus, studio operaq. sua adiuuerint. Verecundiam enim inquit Seneca facit ipsa clementia regentis . Vtq. ste uentia eorum,qui sub cura & manu Medici salutem quaerunt, unera Medico dedecori sunt: sic Principi quotidiana odia subditorum. Sacra quidem Scriptura, Regis thronum esemen. tia & misericordia roborari e verissime asserit. Et Seneca errare eum dicit,qui existimat tutum ibi esse Regem, ubi nihil a Rege tutum est: lecuritas, securitate mutua, paciscenda est. Unum, est, inquit, idemq. inexpugnabile munimentum, amor Ciuium. Quid pulchrius quam viuere optantibus cunctis, & vota non sub custode, feci palam nuncupantibus ξ Optime Agasides Lacedaemoniorum Rex , cuidam quaerenti, quomodo tuto siue lates litibus regnare posset, respondit: Si ita popularibus imperet ; ut liberis Pater. Quod si clementia Ciuibus grata est, quid si eadem conspiciatur hosti praestitia, quantam admirationem in animis hominum excitat j Sui scius qui summam rerum in Moschouia tenuit, captus, & ex dignitate personaeiuna cum fratribus honorifice habitus, cum fato diem extremum obij se set; vita iunctus non sepulchro sed Mausoleo a SIGIS MUNDO victore, victo hosti magnifice erecto, illatus, de ad perpetuam
clementiae memoriam condecoratus est. Non attingam caeteras virtutes,non quod exi stimem eas Regio decori non conuenire: sed quia ita in omnibus SIGIS MUNDI actionibus fulsere, ut vel inimicorum perstringerent oculos. In maximis quibusque periculis , in ipso vitae discrimine, nullus unquam eum vidit ita commotum, ut serenitatis vultum immutaret, ut non ab animi praestanti magnitudine consilium sumendum censeret, Monitus in praelio Guzoviensi, ut perturbata dextrae partis exercitus acie, ad leuam quae immota stabat, lagnum Regium transferret, Ducibus idem sit adentibus: constanter vultu renidens, ne ad unum quidem palmum terrae,ioco quem cepe
28쪽
tat D: mouere voluit. Ad Lincopiam in Suecia, arte caros circumuentus,& a Suecis desertus, cum paucis qui fidem ieruauerant, Regemq. & Polonos,pro Rege mori paratos,& vitae discrimen,non moltitudine hoitium, sed virtute sua me cientes, non deseruerant, urgente Carolo, pugnae copiam fecit, atque in prima acie, quae tormentorum ictibus petebatur, stetit interritus e multitudinemq. hostium & impetum .longe maioris exercituS,
virtute sua sustinuit. Nec illud silentio transmittere possumus , eum SIGIS MUNDVS sub alterum ex Suecia discessum Cal-
mari en: portum peteret, vi q. ventorum nauis, quae Regem
vehebat, in breuia adacta & inuersa fatisceret, periculum q. esset, ne compagibus solutis mergeretur; cimba una superfuit qua Rex ad littus euadere & saluti suς consulere posset et quam cum esset conscensurus, & aliquot vel timidiores vel audaciores in eandem se demitterent, unusq. ex ijs quibus Regiae salutis cura demandata fuit, striciis armis ab excensu eos arcere vellet 3 Desine, inquit Rex, & unumquemque saluti suae, quam quiuis tanti aestimat, quanti & ego & vos meam aestimatis, consulere. Quid memorem alia ξ Magni quidem momenti negotia se me Iaggressus,nunquam deseruit, metu vel terrore denunciati etiam periculi: sententiam nunquam mutauit; Obstinatior alijs visus, sed virtutes eius expendentibus, suit semper constans & inuictus . Quidni talis esset qui non solum hostium, sed quod prς-
stantius merito habetur, sui ipsius semper victor extitit. Legimus , magnos Reges, & summos Imperatores , expugnatis victi'. hostibus, per summum dedecus,libidini & intemperantiet succubuisse. David Rex, nisi adulterio domum alienam pol. luisset, sine ulla exceptione ipsius Dei ore laudari potuerat. Ad
Ticinum, ad Tharsim enum, ad Cannas, Hannibal toties Romanorum Victor ; Capuanis mollioribus hybernis, concidit. Alexandrum Magnum , post deuictum Orbem prope uniuersum ω Babylonicae illecebrae occiderunt. Eandem ob causam amissa Regna,euersa Imperia,excisas Vrbes,nulla aetas fuit quae no , vide.
29쪽
viderit; nulla natio quae tristi experimento non senserit. Sed non sensit,regnante SIGIS MUNDO, Polonia: purus castu ., ct ab omni illecebra inconcessae voluptatis alienus, etiam iuuenis vixit: iuuenis inquam aetate & sorma praestantissimus, natu longe maioribus, puritatis castitati'. exemplo, prae luit: virgineus in Regio vultu nitor, in sermone verecudia, in omni actione ingenuus pudor, Ciuibus externisq. eum admirandum & . venerandum exhibebant. Facilius crescit quam inchoatur virtus . Summum fuit in SIGIS MUNDO prima nascentis crepunis dia castitati consecrasse,eo iacto iundamento,caetera creuerunt,& felicissime adhaeserunt: casto castissima obtigerunt matrimonia : rara ea prosperitas, & raro visa . Pudet paulo ante praeteriti temporis, viderunt certe Patres nostri ab Augusta Domo, duas Reginas huc deductas infeliciter nupsisse. Vidimus nos eadem Familia ortas, Imperatorii sanguinis duas Heroides, . pias, pudicas, optimas, sanctissimas, quae non modo dum viverent, admirationem quandam in animis nostris excitarunt, sed etiam tanta relicta prole, iam vita lanctae, sua foecunditate, ne amplius dicam, ut melius sperare in posterum possimus effece runt. Optimus Maritus SIGIS MUNDUSI optimae priori Vxori,par successit seeunda: eadem viriq. virtus,eadem foecunditas; idem erga Maritum amor,eadem obseruantia: ex utraque VXOre suscepti Liberi, ita educati formatiq. , ut eodem utero editi videantur. Grandis haec se licitas, & vix aliquando audita, eduobus Matrimonijs natos ita coaluisse, & ad commune decus Promouendum conspirasse; nullum aemulationis, nullum ambi-rus, nisi qui Fratri natu maiori ad Regnum aditum patefacerer,
Vestigium. Quatuor Fratres summo & ipsi loco,digni Regis Fi- iij, in frequentissimo Ordinum consessu, in publico Electionis
Conventu, fratris causam egerunt, Orarunt, imperaruntque. Tantam concordiam , tantum q. ad commune bonum consensum , vix unquam ulla vidit qtas. Fateamur necesse est, bono Reipub. natos; nec grauem esse nobis hanc prolem, quae liceς
30쪽
numerosior videatur, quada tamen sincerae concordiae unitate ita coaluit, ut omnes quales olim Geriones in Hispania fuisse notemere antiquitas finxit, una anima vivere existimari possint. Horum virtuti quid unquam arduum aut dissicile esse poterit λHis Regna, his amplissima debentur Imperia: illorum patrocinio, illorum tutelae aliquando orbis uniuersus, partam deuictis, Barbaris salutem acceptam seret, di veluti monstrorum domitoribus, honores aeternum mansuros decernet. Sed nos paulo altius evecti vela contrahamus, & ad nostrum redeamus SIGIS MUNDUM , quem diuinitus Reipubl. nostrae datum , si quis & conditionem illorum temporum, & Interregni, quod Stephani Regis mortem subsecutum est, turbulentissimum statum , animo diligentius expenderit, lacile agnoscet. Vt caetera silentio praeteream , in ipsis Electionis noui Regis Comitijs,binae acies infestae sibi, altera viribus serocior,& existerno milite ad opprimendam patriam conducto armata ,' altera causa melior, in campo steterunt: summum periculum erat, ne orbata tutore & Rege Patria, Civilibus armis discerperetur.' aliquoties instructis exercitibus, iam iam congressuros, secreta quaedam sati vis, a mutuo exitio coercuit. Candidati Regni vacantis,ex praecipuis Orbis Christiani familijs comparebant; ctescebat in dies ambitus, ingentes commoditates & utilitates,
ijs qui Regnum sibi deferri petebant promittentibus; pIerisq. etiam, heu dedecus patriae t qua spe, qua praemijs allectis,
operam suam ad perniciem patriae externis Principibus pollicentibus . Leuiori manu SIGISMUNDI causa primo agebatur;& Legati eius, nam ita Pater mandauerat, materna potius iura repetebant, Electionis praerogatiua caeteris cedere, aut saltem non multum obniti videbantur: nullo fructu,& nulla prope spe felicioris successus, consilia tractabantur e vis & arma in Comitio valebant ; homines pacis di concordiae cupidi, prodire in publicum, vel non poterant, vel non audebant. Non deerant
