장음표시 사용
41쪽
miserit; qui hostem vincere assuetum, vinci posse tam prospero successu docuerit; qui denique tot barbarorum millibus deletis Turcatum, , victoris titulum magis vere usurpare possit. Dixi paulo ante, hoc decus SIGIS MUNDI Regis, & ne mini alteri commune esse & sore: dico iterum eandem deuicti Orientis laudis haereditatem inclyto eius sanguini 'debeti, ad cuius nomen uniuersa horret barbaries, quibusdam, ijsq. non obscuris, coniecturis sibi inde exitium imminere prospiciens Sed quid agimus ξ obliti videmur prae lentium, rimati sutura Reuocat nos ad se SIGIS MUNDUS. Rex, tristi quidem&lu. gubri funeris sui pompa, pares animorum astectus merito a
nobis exigens; caeterum morte felici, & bonis omnibus exoptando exitu mentes nostras exhilarans . Nam ut nullus unquam hostis vidit SIGIS MUNDUM, dum vixit, vel periculo pauentem, vel supplicem ; ita & ipsa supremi fati necessitas,
Promptum paratum q. eum reperit ad parendum Diuing voluntati . Iam pene corporis vires omnes conciderant, iam inualescente vi morbi hebetati sensus g te sua munia obibant :viuidς tamen mentis, vigor idem erat, sermo nullus nisi cum Deo, aut de Deo; vultus securet & innoxiς mentis testis, totius corporis honestissima compositio, nullo mortis metu eum teriareri , nullis dolorum acerbitatibus vinci & stangi, testabatur. Sic cessit e vita , ut ij qui ab exilio redeunt in Patriam, laetua hilarisque. Semper quidem, dum vixit, toto animi conatu contendit, ut in hunc supremi exitus calum paratus es et: cae terum cum eum imminere sentiret, nullos alios vel libentius ra vidit, vel facilius admisit, quam eos quibus cum vitae & salutis suae rationes conferre soleba: has quoque moriens ita a curate expendit, ut si Christianae modestiae immemor seret,
libere dicere potuisset, quod olim Titus Vespasiani filius, se
nullius sceleris conscium cedere e vita . Nos certe id de eo credere conuenit: namque Christiano ritu, ut S. Ambrosius
r Σω. scribit, decedentibus, optima voluntas & desiderium sussicit. Habet
42쪽
Habet fratiam Valentinianus,vel nos dicamus SIGISMVNDVS , quam desiderauit; habet qnod popo scit, certe quia
poposcit accepit. Nullius itaq. errati, quod non Iachrymis eluisset, cuius veniam a conditore suo non poposcisset SI-GISMVNDVS sibi conscius, cessit vita . Prosequamur illum ijsdem votis, quibus S. Ambrosius Valentinianum suum , lib. .s, quid orationes nostrae valebunt SIGIS MUNDE , nulla dies silentio te praeteribit: nulla inhonoratum te nostra transibit
oratio: nulla nox non donatum te aliqua precum nostrarum contextione transcurret: omnibus te oblationibus frequentabimus ri si non meminerimns tui, obliuioni detur dextera nostra ; adhaereat lingua faucibus nostris, si non prς posuerimus te in principio laesitiae nostrae. Hos arbitror esse omnium vestrum sensus, idem cunctos tacitis vovere suspiriis. De quid dicam ξ Angit me priuatus meus dolor: esse desijt is, quo vivente vivere caepi; quo authore , id quidquid in me dignitatis est, consecutus sum. Patere sanctitsi me R E X, ut exemplo magni Ambrosij, cum Theodosio suo iam vita suncto sermonem miscentis , ijdem verbis nobis uti liceat. Dileximus virum misericordem, humilem imperio, corde puro &r . pectore mansueto praeditum. Dileximus virum , non sibi sed Reipublicae natum Catholicae Religionis decus , Patriae nostrae ornamentum, nullo unquam periculo magnopere commotum in ipso vitae exitu mortis viborem. Dileximus virum, qui cum iam corpore solueretur, magis de statu Ecclesiarum, quam de suis periculis angeretur. Aderant pret sentes Liberi , digna tanto Rege Proles, genus alto a sanguine Caesarum ,
Regum : & quidquid in toto Christiano orbe summae dignitatis splendore fulget, quidquid illustres Familias sublimioribus titulis decorat ac nobilitat , horum inquam sanguine Vos Serenissimi PRINCIPES progeniti,adsuistis morienti Patri: omnium Vestrum lachrymis compositus est; nihil quod illi deest et, nouissima in luce desiderauere oculi eius. Semper
43쪽
quidem ille pia & paterna dabat documenta Vobis recte viis uendi: sed tam praeclaro vitae exitu, quid aliud egit, quidue
in votis habuit, nisi ut sui, virtutumq' suarum memoriam pectoribus vestris insereret , ut quibus vitae mortalis author esset, eosdem pareret Christo, immortalitati consecraret, coelo insereret . Non est quod externa exempla multum requiratis: Sacrae illet Maiestates, Parentes vestri, Vobis ad capessendam Regiarum virtutum viam, ad parandum summum decus ductores sunt, eruntq. optimi: non aberrabitis,
si eorum vestigijs insistere volueritis, & porro velle debetis.
id a vobis' SIGIS MUNDUS, ANNA,& CONSTANTIA,
REX, & R E GI N AE, iam coelo receptς mentes, & nun quam perituri Regni Reges & Hqredes, Patris deposcunt iure, quorum ipsa nomina quid aliud designant, nisi pietatem, religionem, sincerum Dei cultum , Ecclesis Catholicς & Sacerdotalis ordinis patrocinium, Sedis Apostolicς venerationem , Ciuium amorem, pauperum solatium, castitatem, pu dicitiam , temperantiam, animi magnitudinem, iustitiam, de cunctarum virtutum complementum. Quod illi fuerunt, ut vos quoque sitis, omni conatu eniti & contendere debetis, ut idem decus, eadem post sera fata vos maneat gloria. Tu
inprimis Serenissime REX VLADIS LAE, quem&statis,& dignitatis pr rogatiua , csteris altius extulit, quem Orbis Christianus Regio decoratum honore suspic it ac veneratur: non solum prompte ibis per vestigia Patris tui, verum etiam eadem tecum ortos familia, & faustis nutritos sub penetralibus , hos inquam , quos & naturit lex, & magni Patris voluntas,& Reipubl quς se suo'. tibi uni addicit, tuam reuereri& comiter colere Maiestatem suadet, exemplo tuo duces ad culmen veri decoris. Tibi uni hoc onus serendum est; in te Domus haec Regia inclinata recumbit, id & Sacrati Parentum manes, & Respublica a te flagitat , id denique fraternus poscit amor. Felix sane & beata te Rege Polonia Lituaniaque.
44쪽
Ad prima tua auspicia, ct ut primum vota omnium in Tunum flecti coeperunt, quanta rerum conuersio ξ quanta spes affulsit melioris aeui Pax publica priuataq. longo ab interual- Io reviruit; aurς pesti seret lues extincta ; prisca agrorum sertilitas redij t. Nihil dico , quanto studio ad Te REGE M dicendum omnes Ordines incubuerint, ut nemo qui non te posceret, in te spem Patriae non reponeret, fuerit: ut magni viri priuata odia , priuatas lites, n ox in perniciem multorum erupturas , tuo iudicio permittere non renuerint , & tu prudens felixq. arbiter, uno eodemq. temporis momento, multum inter se discordes & dissentientes, ita conciliabas ut deinceps stabili & sincera amicitia redintegrata , priuata odia ad amorem Reipublicς transferrent. Prgesarahqc sunt initia orientis Imperij tui, cuius nullum sortius est stabilimentum Ciuium amore: in cuius possessionem ita illaberis, ut nemo sit qui te in dies non magis diligat, & non plus se tibi, obprgitantia tua in Rempubl. merita debere libens volens'. profiteatur. Sed Tuq virtutes aliud tempus, aliam poscunt occasionem , magis diserta oratione & facundiori prςdicandς ore. Nunc ego dicendi finem facturus, non aberraturum me puto,
si verbis Diui Ambrosis SIGIS MUNDUM REGEM
Magno Theodosio , vel parem, vel certe si recta lance virtutes utriusque examinentur superiorem, terrς iam mandandum , non solum pio prosequar sermone, verum etiam religiosis desiderijs & votis, supremum sanctae illius animς ossicium impendam . Conteritur cor meum, quia ereptus est vir , qualem vix possumus inuenire et sed tamen tu solus Domine i iti inuocandus es ; tu rogandus ; ut eum in fili s repraesentes; tu Domine, custodiens etiam paruulos, in hac humilitate saluos facito sperantes in te. Da requiem persectam seruo tuo S I.
GIS MUNDO, requiem illam , quam prς parasti Sanctis
ruis: illo conuertatur anima eius unde descendit, ubi mortis aculeum lentire non possit, ubi cognoscat mortem hanc, non ' O naturq
45쪽
naturet finem esse sed culpς: quod enim mortuus est, peccato mortuus est, ut iam peccato locus esse non possit. Pro sequamur eum usque ad regionem vivorum, nec deseramus , donec fletu & precibus inducamus eum , x. λ quo sua illum vocant merita, in montem Do. mini sanctum, ubi perennis vita, ubi corruptellς nulla contagio, nullus gemitus, nullus dolor, nulla
consortia mortuorum, vera religio viventium,
ubi mortale hoc induat immortalita tem , corruptibile hoe incorruptibilitatem
46쪽
Abillustrisi. de Reuerendiss. in Christo P.
D. STANIS LAO LUBIENS ΚΙEPISCOPO PLOCENSI.
parari non temere credidit veri inisdagandi sagax antiquitas; frustra queri genus humanum , quod breuis aeui sit, magni viri magnis conuicere experimentis: celeriorem esse virtutis cursum, quam ut longo opus habeat amo, usu discimus- Nullum, cuius virtus maturuit, immatura morte extingui, vita lanctos vivere, verae selidaeq. virtuti aeternitatem deberi , animum cui illa tanquam suo prinα
47쪽
principio adfixa est, nunquam inta n re, & Catholica veritas certa fide tenet, & Diuinae humanaeq. loquuntur literae. Ecce luculentum eius rei conspicimus documentum . SIGIS-M V N D V S Poloniarum ct Suecorum , Gottorumque Rex Inuictissimus; si uitam eius ad naturae leges reuocauerimus ἐsi conditionem qua natus est expenderimus ι aestimari posset, esse quasi non esset: lex quippe aeterna iussit, orta ut intereant, nata ut moriantur. Sed Haeroicae tanti Regis virtutes, Ionge a necessitate sati, a lege mortalitatis remotae, vivunt vigentque, in memoria hominum fixae & sculptae caeloq. ipsi, ubi immortalitatis quaedam sedes est, insertae . Vixit ille vitam , qua perpetuo duratura propagatur immortalitas: aeuo breui consecit cursum , per quem aditur qternitas: e tum non vetita peti jt via, sed per arduum magnarum virtutum iter conscendit, effecitq. ne & breuis qui fuisse dici possit, &morte immortalitatem consecutus , qui nunc fato functus conspicitur, vita vivat vitali. Magna res est prisca nobilitatis splendescere gloria, Auos Alavos'. numerare Reges, &longo Imperatorum censeri sanguine, ostentare Maiorum' stemmata bellicis parta facinoribus, ijs ortum esse progenitoribus , quorum salute stetit uniuersi orbis salus, sub quorum tutela nunquam publica nutauit felicitas. Ponamus nobis ante oculos Gotticς gentis, cum qua nobis si prima domus repetatur origo, idem genus est, multis seculis res praeclare gestas , di ne plura commemorem, Romanum domitum euersum q. Imperium : hule SIGIS MUNDUS Rex Paterni Auitiq. Magnorum , Potentissimorumq. Regum , Regij Ianguinis & generis debet primordia . IRGELLONICA stirps clara, si quς alia, vel rebus gestis, vel generis ac sanguinis , per omnes orbis Christiani Regias Familias affinitatibus partiti 'nore, vel quod nunquam vitς in bellis contra barbaros gestis pepercerit, quod duos sui sanguinis Reges, Vladialaum ad Varnam, Ludovicum ad Mochacium Turca-
48쪽
rum rabiem, ab exitio Orbis Christiani arcentes saluti publicae impenderit, & nominis sui splen dore aliquot secula illustrarit: Hae CATHERINA IO AN NI Regi Sueciae nupta, S I G I S M V N DI Regis mater edita est. Clara de
conspicua semper est habita,incly tar Ssortiadum Familiae gloria , illustribus propagata a finitatibus, magnificis exornata
triumphis. Bona S fortia Alphon sii Regis Aragoniς Filia genita, Sigismundi Primi coniux, SI GISMUNDI nostri Auia .
materna,inde genus traxit. Parte alia Austriaci nominis splε- dor, cuius radii angustis Europae, Asiae, & Africae, angulis contineri cum non possent, ad ignotos usque Antipodum, &alterius orbis recessus penetrarunt, ita fulget, ut caeteras ominnes sua magnitudine obscuret familias; si Reges, Imperatoresque,ea profectos recensere liberet,nimis Ionga texenda esset narratio. Sol nusquam vel oritur, vel occidit, quin Austriacum conspiciat, di quasi secum circumserat imperium.
Albertus II. Romanorum Imperator, Sigismundi Primi maternus Auus, SIGIS MUNDI quoque nostri, cuius ille ex filia Nepos,generis est author & sanguinis. No nostra hςe esse, dicet aliquis satemur ultro: sed quotusquisque est, qui tanatis nominibus sui ortus debeat exordia; qui tot clarescat ima. ginibus , tot fulgeat stemmatibus t Illud proprium SIGIS
MUNDI, naici in Regno Haeretico, Patre haeretico: nun. quam tamen vel modica erroris Iabe infici, pietatis & religio. nis studio, caeteris exemplo esse; iuueniles lusus senili grauia late temperare; ab omni quae corporis & mentis puritatem foedaret contagione alienum gerere animum, ad praeclaros quosque ausus suscipiendos,in ipsis pueritis crepundijs aceen. di; longe lateq. magni Principis de se spargere famam, remo tos etiam populos ad amorem admirationem. sui allicereia . Horret animus, meminisse tamen iuuat, quo in statu , secundum mortem Stephani Regis; res nostrae fuerint: nihil paca-
49쪽
diebatur: vbIq. arma, ubique Martius furor inualescebat, miles in consilio, miles in Comitio; primas tenebat partes : nul luserat qui pacem suaderet, qui insensos, & in mutuam per niciem accensos, animos componere vellet; quod si quis meliora suasurus compareret, parum aberat,quin ab i js qui sitam di patriae, heu dedecus, seruitutem externis Principibus addixerant, hostis patriae iudicaretur. Pereundum nobis suit, nisi ijs, qui partes Reipublicae tutabantur, eam mentem inspirasset Deus , Regem ut SIGIS MUNDUM dicerent: ad eius adhuc absentis, sati R. adhuc inualidi nominis famam, S bonis Ciuibus creuit animus ,:& eorum, qui externa potentia freti, alio flexerant studia, spes labare coeperunt . Venit S l- . GIS MUNDUS exiguo, aut sere nullo, militum robore cinctus , sed Diuino munitus praesidio: Vrbem hanc ab hoste obis sidione cinctam, per medias & infestas inimicorum acies peti jt, Deo duce , Deo authore, elusis hostium quae iter facienti frequenter struebantur insidi js , eo quo intenderat peruenit cum paulo ante eius auspicijs Ioannes Zamoscius, quem felici quodam Reipublicae fato natum credere par est , ut extaret serae posteritati persectissimum exemplar amantis patriae Ciuis, sortissimi & felicissimi belli Ducis, prudentis Senatoris , re praeclare gesta, hostem acie victum soluere obsidionem, ac in tutiora loca se recipere coegisset. Deus immortata
Iis i qui die ille, quam laetus, quam certus suturae sponsor felicitatis i cum S I GI S M V N D I S, tam potentis hostis
victor, hanc Vrbem inueheretur, cum arcus triumphales; πeum Statuae eius nomini sacratae figerentur cum portet urbis; cum priuatae publicae q. qdes ignibus collucerent i cum miles, ciun populus concordi voce selicitatem, prosperitatem , ac ' Imperii diuturnitatem, ei comprecaretur ; cum denique Regium SIGIS MUNDI caput sacro cingeretur diademate, Summo Antistite Stanislao Karnkouio Archiepiscopo Gne Dnensi , notae sanctitatis viro, Precea & Vota concipiente ,
50쪽
eademque non irrito euentu ad sacras fundente Diuorvir aras. Ab hoc orientis Imperij exordio, tot annorum, quibus SIGIS MUNDUS summam rerum tenuit, quasi continuus quidam torrens perpetuae fluxit selicitatis. Archidux Maximilianus, cum mala quorundam ambitione ad repetendum Regnum traheretur, exactus Regni finibus, acieq. viactus, deditione in Regis venit potestatem: intra unius anni
decurium, & Respubl. domi pacata, & cum Serenissima Dcimo Austriaca transactum; pax & foedera cum externis inita Principibus. Caeteris quidem Regibus ratio regnandi etsi dissicilis, non tamen adeo ardua videri debet: nam & pacem colere suo arbitratu, & dum libet bellum ordiri in eorum potestate situm est; nobis vix unquam licet esse quietis. Nam ut alios, quibus circumambimur hostes taceam: quae fides Moscho e quae fides Tartaro quae fides Turcae esse potestὸ vix non eadem hora pacem pollicentur, amicitiam . spondent, foedera sanciunt ό mox insestis agminibus percur. sant campos , caedes & incendia spargunt, cultis regionibus vastitatem inserunt, fidem datam, non ad iurisiurandi religionem, sed ad suum commodum , occasionemque rei gerendae reserunt. Itaque Reges Polomae semper inuigilare, semper in armis esse oportet, eo felices, quod nunquam
illis desit materia bene merendi de Republica Christianata, parandae immensae gloriae, di si ea esset ambitio, iusto & legitimo bello proserendi Imper ij. Domus otio manicae Turis
carum arma iam prope quadringentis annis, ut taceam v
teres Saracenorum in Asia, Africa, di Europa ferocissimos ausus, inualuere a bina orientis Imperia, ab hae peste sub iugum missa, uniuersus Oriens turpi Mahometicae sectae dogmate foedatus, duram seruit seruitutem. Accessit Thracia, Graecia , Macedonia, Illiricus, Marsia , & magna pars aurei quondam fructus seracis Hungariae. Frustra Reges, frustra Europaei Imperatores, translata in Graeciam arma Turcica C a armis
