장음표시 사용
11쪽
i eos, quos invita ob prudentiam famentiamque amauimus, post mortem, cum coelo, tum
posteritari commendare adhuc dulce est est mihi sane longe dulci ma illustris Viri ut Lippi
datioque Sed cuius recordarer a Discipuli Amici Professoris cuius iam dudum non fuissem recordatus aut quem commendareIn, quem antiquitus non commendas em p Et dum nunc mortalitatem exueret his perf'cacissimi ingenii et iudicii sui exuuias nobis relinqueret, omnium commendationem in arita iuuentute ipse superavit et meam quale munque laudem Tolle hune librum et lege veritatem s
13쪽
pus vitani cianam conseruare, aegram vero in pristinam salubritatem estituere. Vtrumque hanc scopum adsecuturum institutiones medicas probe addiscere oportet. Hae enim sunt aggregatum omnium illarum notionum ac scientiarum, quibus medicus imbutus esse debet, ut lanitatem conseruare, morbos tollere possit. Qtusquis isthaec omnia solide scienterque nouit, theoreticus, Vis
quis haec ipso opere praestat, atque ad lectQS
14쪽
aegrorum in actum deducit, practicus adpellatur medicus. Iam vero, cum recte agere is
non possit, qui, et quid agendum sit, et quomodo, et quae per instrumenta agendum ignorat, sponte liquet, omnibus, qui aliquando praxin medicam cum laude sint exercitaturi, operam inprimis impendendam esse, ut, quidquid in institutionibus medicis docetur,
diligenter excipiant, retineantque. Tradunt autem hae non solum corporis humani viventis ac sani naturalem scientiam, sed etiam cognitionem corporis eiuSdem morbosi morborum variam indolem, differentias, causas, effecta signa cum sanitatis, tum etiam morborum leges diaetae, sanitati conseruandae idoneae, itemque remediorum, quibus morbi et tolli, et praeuerti possint, vires . praeparationem, quantitateS, exponunt. Multa adeoque sunt et diuersa medici obieeta in multas ille partes, nec adeo faciles sese vertat necesse est nec mirum, si quandoque discentibus labatur animus in tanta rerum copia et dissicultate; quae quidem inde
15쪽
magis adhuc augetur, quod ita inter se nexae sunt omnes medicinae partes, ut nulla seorsim possit subsistere, sed altera alterius, consortio dicam an auxilio egeat ineuitabili. Verum enim vero nihil tam arduum est, quod virtute superari non possit. Labor omnia vincit improbus. Multum etiam ordo potest in fa- cilitandis scientiis, quamquam dissicillimis, cxenapio matheseos. Nolim ergo, quis aut multitudine rerum aut dissicultate absterreatur;
quin planam g facilemque viam, quantum
in me erit, Vobis pandere paratus sum, modo et os meum secuti consilium, ita operam impendatis studio medico, ut seruato legitimo ordine, a simplicibus ad composita, a facilibus ad dissicilia, a solutis ad intricata, a minoribus ad maiora sensim ac sine praecipitatione transeatis. Nihil enim, credite mihi, quin potius Vobis credite nihil maiorem discentibus
confusionem adfert, quam non recte obseruata studendi methodus, peruersusque rerum ordo.
16쪽
Chii de cono iudicium laturus est, eum puncta prius lineas et circulos noscere oportet. tu ab ipsis morbis, ut multi solent, medicinam discere incipit, is quidem vehementer fallitur, propriaque culpa frustra desudat et multum studendo nihil conficit. Immergit enim sese in altiora, nondum bene versatus in infimis, rem aggreditur tractare ignoto cardine suae linearum notione iam diiudicat cubum. N lite O optimii eam studendi rationem unquam adpetere, sed in id ante omnia serio incum bite, ut primas medicinae lineas recte ac penithis intelligatis, quibus semel bene perceptis, reliqua non dissiculter patescent, leuique opera et paucorum annorum spatio omnem vastae scientiae ambitum comprehendetis. Neque meum hoc tantummodo consilium esti est etiam laudabile institutum, omnibus academiis receptum, nec citra grauissimas rationes physiologia aliis omnibus medicinae partibus et inprimis pathologiae praemitti solet, ac debet. rhysio-
17쪽
physiologia enim corpus humanum, vita ac sinitate prataitum, contemplatur et ex cognitis eius sartibus, partiumque fabrica, vitae ac sanitatis modum, omniumque, qui ex hisce oriuntur, effectuum rationes exponit; pathologia contra morbosum hominem considerat, id est, a sanitate recedentem Nunc vero clarum est, nisi statu sanitatis bene cognito, recessum a sanitate cognosci non posse,
que curari id quod aegrum est posse ab eo, qui, et quid illud ipsum sit, et ubi loci sit,
et cuius indolis sit, et quibus modis sit vitiatum, et quibus de causis vitium contraxerit, ignoret Non ignorabit autem physiologiae studio recte imbutus Quare etiam haec
medicinae pars ut fundamentum aliarum omnium haberi, ac prae omnibus excoli debet.
Sed et ipsa physiologia ex aliis disciplinis sua
mutuatur fundamenta, quae proinde iam praenoscenda sunt Supponit enim exaclam cognitionem anatomicana fabricae partium Orporis
18쪽
poris humani, quarum usum et functiones eae ipsa fabrica explicat supponit cognitas generales ac particulares corporum proprietates, leges motus, grauitatis, attractionis, elasticitatis, inertiae, electricitatis, ex physicis leges fluidorum seu stagnantium, seu per tubos fluentium, ex hydraulicis, hydrostaticis Meges reflexionis, refractionis materiae luminosae e catoptricis, dioptricis leges aeris sonori ex phonurgicis;
virium motricium diuersa momenta ex mecha nicis non pauca alia ex hemicis et geometricis His vero omnibus Vos alioquin et instituti estis dudum, et hodiedum delectamini. Quare agite O optimi tantis instrueli substadiis alacriter aggrediamur scientiam utilissimam,
qua nemo vestrum carere aut possit, aut velit. Sed usu obtinuit, nec ab re, ut prae ipsis institutionibus medicis breuis quaedam Historia medicinae tradatur, qua innotescat, quia bus ex initiis olim orta, quibus paulatim promota adminiculis increuerit sensim ita saluberrima
19쪽
rima scientia, donec eam, quam nunc internos possidet, amplitudinem ac celebritatem consecuta sit. Quae notitia cum et multo iucundissima sit, et medico quam maxime dec ra, vestram attentionem sollicitare adeo opus non est, quam quidem meam excusare breuitatem in rebus, ob maiora negotia, carptim solummodo perstringendis, ac tantum deliabandis. CON-
20쪽
origo, progressus, fata medicinae. Principia et partes medicinae pamniologia.