장음표시 사용
61쪽
vi et gravitati, magnitudini et argumento tragoediae late Menii revondere videatur Philosophicae huius interpretandi rationis Sol gerum affero testem. Deos hic dixit quibus maxime volu tatis libertatisque vis contineatur a poeta in tragoedia nostra isti vinculis inevitabilibus constrictos ostendi. Recte dixit, sed nimium argumentum sabulae amplum et omnibus partibus diastinetum contraxit et ad sormulam revocavit, quae totum non capit Aeschyli consilium. Scripsit ver ad et cherum amicus quidam litteras, quibus eam proposuit sententiam, quam nos proxime ad veritatem accedere contendimus ' Versatur is totus in describenda Iovis natura. Nostrum erit ut Promethei mentionem addamus. Eam enim ex resutatis hucusque aut ex parte tantum probatis virorum d torum Sententiis veram esse interpretationem elucet, quae in ipsis tragoediae personis, in rebus ipsis ab eis gestis ideam poetae et mentem inveniati inque neque aliter de naturae legibus
libertati infestis Aeschylus cogitavit, nisi quoad Iupiter eas sua indole suis moribus suis denique lactis reddit, neque aliter delibertate aut do vi humanae mentis nisi quoad in Prometheo ea cernuntur. Sed nec tota Iovis nec tota Promethei indoles in illa naturae aut in hac humanae mentis vi est posita; sed deus est Iupiter, deus Prometheus, nec libertas, voluntas, sapientia cum vi illa naturae rudi et inculta, sed deus sapiens, immo ipse ille Prometheus cum deo potente, crudeli, cum ipso illo Iove pugnat. Non naturae sed Iovis vim Prometheus patitur, cum Jοye in amicitiam in fine Prometheus redit. Est ita ut scripsit Wel chori amicus in describendis Iovis satis per quae ab inculta ingenii conditione ad veram divinitatem provectus est, tota tri-logia versatur. Quam nos diximus supremam esse formae trilogicae de religione victoriam eam hic ante oculos habes Iovem imperseetum primum, sapientia carentem, imporium sola vi tenentem, trilogia tibi ostendit. Inde bellum exoritur. Est enim, ut obiter et nondum habita deorum ratione iam supra exposuimus 3 2δ est ex altera parte sapientia constituta cum seminitate conjuncta, habet enim Iupiter Prometheum adversarium. Vincere videtur Iupiter ea qua est potentia, succumbere Prometheus ea qua est cum illo comparatus externae couditionis insiminitate. Sed quo iure Iupiter vicit, quippe quum vi praestantior
esset, quo contra ea Prometheus iure est victus eodem iure sapientia et patientia Promethei ad irritum tum redigit illam victoriam, immo certum Iovi interitum minatur. Ex qua mutua deorum conditione ut bellum deponant et pacem ineant sequitur simili
62쪽
igitur ratione in tertin tragoedia Iovi Prometheus, Pr metheo I
piter cedi Nam qua re alter antea alter inferior fuit, ea se subjici patitur, qua alter altero superior, eam cum altero tum communiea Ex duobus igitur unus antum fiat neeesse est. Honor omnis in Iovem consertur, ita vero ut ille lupiter pristini illius sit dissimillimus, quippe qui sua natura posthac ius iam sibi antea Promethei naturam continea Bic vero non tollitur, Sed quod lege summa, eademque etiam forma uilogicae leges'mper essicitur, omnem suam ita retinet dignitatem ut eam sciat in Jovem transiisse et hoc modo verissime esse consereatam. De singulis hac in expositione tanquam do rebus haud satis
certis nunc non magis quam antea curavimus nec curare Visum rat operae pretium esse quum nostrum sic etiam consilium e
sequi potuerimus. Tamen tertia tragoediae argumentum possit quis nobis objicere minus quam opus fuerit nos respexisse Liberari enim in ea Prometheum, sed ita, ut non totum se Iovidet quum nos contra nullius post initam pacem momenti Pr metheum seuerimus. Sed neque sustulimus eum istum et Iibe ter concedimus philosophicis legibus ortasse in fine minua exitum satisfecisse, quippe quum aliquantulum personarum ratio obstet, quominus deis idem contingat quod notionibus contingere potest. ceterum quo diutius illam tragoediarum tragoediam speet mus, eo minus de sententiae nostrae veritate dubitamus, e reetius in ea potissimum artis trilogicae de deis triumphum celebrari contendisso nobis videmur. Utinam igitur amicum Wel ex erus audivisset et illius quam suo ingenio plus tribuisseticu vero non audivit, cur in alia omnia abiit Sunt argumenta ejus profecto levissima. Primum enim amici sententiae contemnendum ait Obstare Jovis animum, qui sit ridiculi cuiusdam et inepti tyranni. Sed sine vilis animi et sontemti, quod eum P nit, qui tanta contra ipsum molitus est, quod ei non parcit, qui adeo pertinaciter ipsi est adversatus Est prolaeto tyranni sed cuius mireris potius quam rideas crudelitatem, tyrinini inquam, qui ad verba illa est fictus, quibus alio loe Coelum poeta de- Seripsit: παμ κ ασει βροι, Agam. 69ὶ Tum vero, quod iam supra attigimus, negat et cherus de Titanum pugnis intoque deorum regno idem cum vulgo poetam sensisse. Quo iure neget, supra diximus. Prorsus eadem vero, quae in Pr methe exhibetur de natura et divinitate Jovis sententia si poscit ut alibi etiam in Aeschyli carminibus ostendatur, poscit quidem quod fieri nequit, sed propterea eam ne hic quidem inesse posse frustra stirmat. Crederet tamen inesse, ut ex verbis eius conjicio, si omnino theogoniae totique de deorum pugnis vicibusque
63쪽
dolatrinae sensum philosophi - subesse sibi persuadere posset. Sed longe secus id esse quum eo deui strare conatus sit, quod deos deorumque labulas arbitrario a veteribus confusas et mixtas esse oontendit, non vidit his etiam concessis sensum sabularum altiorem minime tolli. Quis enim historiae tam imperitus, quis philosophiae in temere amans, ut fabularum illarum originem magna ex parte ex eo veterin more, quo deos aliunde ad ipsos traductos aut renationis aut mutati imperii ratione eum pristinis conjunxerunt, petendam esse infitietur Quis int- tam male de historia sentit, quis tam voti ens philosophiae contemtor est, ut Graecos, populum ninium longe sapientissimum ea putet fi xisse et excogitasse quae ratione areant Est enim ita ratione
imbutus hominum et cuiusvis etiam populi animus ut vel ipsis nesciis in mythis praecipue sabulisque ad religionem pertinentibus ratio et altior quaedam veritas ae paene philosophia dicam, vim suam exserat. Clam hoc modo ubique ibi etiam ubi maxime consilium in fingendo abstiisse credas, idea veri per omnia se expandit, omnia sibi subjicit, et in mythis inelusa quasi dormit Tum vero homines exsistunt, qui dormientem illam veritatem de somno quasi excitent, mystorum sensum percipiant et mentis popularis, quae in illis inest quasi interpretes fiant. Ex horum ver numero si quis alius, imprimis Aesehylus sui et eum se esse quem dubites philosophum an poetam dicas Promethei trialogia maxime probavit. Haec contra Wel cherum disputasse satis eriti Os iam relicto toto hoc loco ad tertiam quaestionis partem transimus. I. 12. III. Ea nunc superest religionis ex poesi pendentis Onditio, qua formam ab illa suppeditatam haec ita mutat ut arbitrariam
eam esse nec dignam quae retineatur non alio modo demonstret nisi ita ut arbitrariam et ipsa aliam substituati Produnt vero cogitandi et fingendi licentiam ea imprimis quas ad numerum spectant. Quae sit in familiis istis deorum inseriorum, in Nereidibus Oceanitidibus, aliis numeri vis iam antea exposuimus. Eo igitur in numero, quum nihil is habeat, quo poesis impetu possit resistere, late denuo poesis imperium p tet. Iam tragicae poesi lex quaedam extem imposita est, quae rum ex certo personarum numero ompositum aeeipit. Sed et hunc quem usus scenteus concessit personarum et illum quem
religio constituit deorum numerum nihili aestimati Potuit igitur Aeschylus ad choreularum numerum Nereidum, lotuit Oeea nitidum' clamilias revocare Nihil enim
' Ex duodeeis oceantuathus horum in Promethei prima et a tera pari conaivisae a WeIulceri oriectura Baud satia probavilia m. s. .
64쪽
-- 46 euravit Homerum religionis gravissimum auctorem qui triginta tribus Nereidibus nominatis verba etiam addit:
Ιl. 18, 9 sq. 49. , nihil etiam Hesiodi 41 Nereidum indicem Theog. 24 seq.) Ne ingentem quidem Oceanitidum numemum diminuere dubitavit, quem Hesiodus hoc versu indicat:
τρὶς γα χλιαι io metri; myo meminωαι Theog. 364. Verum dicat quis, ne voluisse quidem omnes Nereides omnesque semitides poetam inducere. Poterit profecto ita hoc contendere ut consentire debeam. At loco certe omnium eas adesse, totam et Nereidum et Oceanitidum naturam quindecim chori personis exprimi, rationem denique reliquarum nullam habe- ri, hoc mihi ille concede Hoc ero quid aliud est nisi ad pod- sis usum diminuere deorum numerum Sed si quis minus poetae tantum concedere audeat, quanta sint possis iura ex umenidibus discat. Nam cum ea pinu nequam lom sieldus olim Iosessus est, e tribus tantum Furiis hujus tragoediae chorum constitisse, ut quae omnium virorum doctorum consensu ad insem sit relegata, nobis hodie amplius res non erit. 'o Attamen quae res ad illam sententiam lom siel dum perduxerat, eam Hermannus quoque adeo Athenienses tandisse existimavit, ut Apsinis locum aliosque supra allvis de Aeschylo magni et aperti criminis accusato eo referre minime dubitare Tres enim Athenis Eumenides esse cultas Polem a schol ad Soph. O. C. 39, laudatus testatur. Verba schol.
Phylarinus dicit duas tantum ibi fuisse satis id loco Clam M. prouem pyra lin. 15 sq. d. POtt ad duo tantummodo a ovas in Eumenidum simulacra respicere verisimile reddatur, quibus tertium a Cala additum esse eundem Polemonem Clemenso stem a ri. Gravissimus praeterea de trium Eumenidum cultu est scholiastae locus ad Eum 585 Dind.): πολλαι μάν σ3 H
Tres Furias Orestes etiam sibi apparuisse apud Euripidem Or.391), coram tribus causam eum dixisse ibidem 1608 Apollo assi
minoros itidem in Troad 446 commemorantur. Verum siquis solennem omnino de numero Furiarum opinionem ab A schylo nefario laesam et propterea cives ejus offensos esse O tenderat potuit eum uellerus refutare quum vel sol Euripi
65쪽
dis exemplo incertum Furiarum numerum in eadem re quaues antea commemoraverat in Iph. Tau. 897 seq. statuentis, quam parum sibi constiterint hac de re veteres, quantaque s
erint iura proetarum probaret. Sed gravius potuit id in Aeschylum crimen cadere, quod Atheniensibus pro tribus apud ipsos sacro in loco habitantibus Eumenidibus quindecim ' dede Facile enim praeter tres istas, alias quoque alibi Furias exstare opinatos esse Athenienses aliquis sibi persuaserit, haud ita laciloaequo animo si quis plures Athenis habitare secisset, hoc eos tulisse crediderit. Sunt itaque qui ne religionem Aesesetius
violasse videatur omni opera efficere conentur. Non eodem loco Aeschylum omnes Furias, sed tres tantum proprias reliquas harum administras habuisse contendunt. Satis etiam aut hoc ipsum aut ternarii numeri sanctitatem indicasse oriam ritet schius
dicit. '' Sed Frit et schio tantum hujusmodi aliquid potuit i
dicasse videri num Atheniensibus quoque, dubito. a saltem quae Fritet schius affert nullius momenti sunt.-Verbis enim V. 140: ἔγειρ ' Mys καὶ in τευ is δὲ or ad tres tantum illas Atheniensium Furias spectare, quippe quae ante reliquas expergesaetae sint, id sibi sumpsisse magis quam demonstrasse videtur. Est enim in verbis istis simplicissima veri imitatio, ut bene m ne scholiasta, qua altera alteram ex somno evocasse fingitur. Habeant igitur ea conjecturae dignitatem. Ineptum vero est quod secundo loco argumentum Fritgschius proserti Quod enim eum
Gorgonibus et Harpyiis Furiae comparentur inu. 48 sq. id quum
ternarii numeri indicium continere enseat, non videt omnem ad formae laeditatem comparationem redire. Sed - inquis, hoc ille non negat sed non potuisse non subire simul cum so mae, numeri quoque rationem anditoris animum hoc solum contendit. - Num revera de temario numero is cogitare potuit, qui proximis versibus adesse λοκου -- audiverat Prosecto non potui Superest igitur provocati ad scholiastae annotationem ad vers. 585 iam supra allatam. Est revera, si rem ad vivum resecare velis recta Fritas chii interpretatio, qua verba κολλώμά ἐσ/um non ad tres illas Atheniensium deas redire propterea a scholiasta observatum esse contendit, quia alios tragoediae lo-
eos hic eo retulerit. Sed si retulit scholiasta, quid hoc ad nos
' sed merito ellam ad eam leendi rationem provoeavit Qua exempla
tiam firmandam lom siel dua . l. adhibuit Hermannuarii l. resutavit.
66쪽
pertinet Cave igitur, ne scholiastae auctoritatem pro argumento
Est igitur et quia ingenii speciosi commendationem prae se fert et quia magis id esticit in quo essiciendo maxime laboratur,
est longe praestantior achmanni sententia j. Is enim post canticum 870-880 duodecim Furias abiisse, tres tantum mansisse easque postea sub terram esse deductas ex verbis versus 887:m 6 od μιε-- - conjeci Id si e fine excogitavit ut neu uellero tertium comitum chorum concederet, sed haberet, quibus comitum carmina post cenam eanenda assignaret, operam profecto perdidit et temerius conjecturae periculum subiit. Nam etiamsi in scena constituimus, quod sane magis decorum est, comitum chorum, tribus tamen chorismuelleri non pus esti
Sed fuit Lachmanni quoque consilium in eo potissimum positum, ut magis indulsisse saceret religioni poetam, magisque id
eum egisse: populo in placerent, quas fecisset fabulas. Verum non tam ex consilio, unde orta est, quam ex argumentis
quibus nititur, opini quaevis est iudicanda Lachmanni vero praeter verba illa 887 ad sequentium chori versuum carminumque numerum provocat Verbis primum ori δ' taυ -οις αυquum apodosin contineant, ita ut da illud non vocabulum ori cum vi quadam et ratione habita abeuntium aliarum Furiarum exhibeat, sed sit merum apodosis indicium, id quod Lachmannus vult minime essicitur. Frustra etiam ex vocabulo μό-- hane verbis vim vindicare conabitur. Nam non ita id dictum est, ut absuntibus Furiis, sed ut earundem Furiarum, quae, ut m neant primum rogantur, abeundi consili opponatur Pergit poeta: εὶ ὁ μὴ γόλεις μάνειν, est. Alterum ver argumentum, ductum ex dicendi vicibus choro attributis canticisque chori quae sequa tu sex, ita comparatum est, ut rei aliunde admodum certae possit quidem nonnihil addere verisimilitudinis, sed minime per se ad probandam rem incertam valeat. Neque alio consilio a Lachmann allatum est. Numeri enim leges eae sunt, in quibus servandis aut negligendis maximam postae libertatem libenter
concedas, neque id nobis sumere possumus, ut ubique habueritne earum rationem poeta necne et quam quoque loco habuerit, e tis rationibus ostendamus. Quis enim est, qui sex cantica illa a quindecim Furiis cani potuisse neget Equidem a me eam a daciam abesse volo.
D Verbo iantum indieavit aenientiam suam in Annalinus p tuo . a anno, Seu hodio, Ioigio oditis S4 VsI. I. g. 4ο8; sed ipsum Laelim annuin plura pro ea dieeniem audivi.
67쪽
Sed sunt alia etiam, quae contra Lachmannum Proseram. Videlicet si abierunt Furiae duodecim, cur non disertis verbis id indicatum est, cur non pluribus de illarum absentia agitur, cur non mites manentium animi cum implacabilibus reliquarum animis comparantur Nihil hujusmodi invenies. Taceo quod quis merito addere possit, vocabulum omλια 1630 de quindecim melius quam de tribus adhiberi Poterit enim versum laudare 11, ubi de se loquentes eadem voce Furiae quindecim tantur. Verrum ne cui iniquius agere videar, habeat iam consilium illud, unde totam hanc opinionem Lachmanno venisse dixi, habeat iam argumenti vim, sitque magni momenti violata per Aeschylum sanctissima civium religio Annon magis etiam violatae rationis, ne dicam poesis leges poetae et quidem Aeschylo religioni esse debuerunt Annon has leges violasset, si iratam abire sivisset maximam Furiarum partem Annon misere tum lapsum esset divinum divini poetae consilium quo deos omnino recentiores cum antiquioribus conciliare voluit anno quantum tres illae civitati commodi tantum reliquae damni asserrent necesse fuit Annon Aeschylo, quod raro accidit, multo prudentius Euripides rem instituisset, quum parte tantum Furiarum mitigata reliquas Oresti insestas manere fingeret Iph. au. 897 sq.)ΤQui igitur fieri potest, ut reiecta Lachmanni sententia bono
animo nostram retinere possimus Concedamus necesse est, licuisse Oetae, quid pulchrum magis, quam quid lege esset et religione sancitum quaerere, dearum numerum, quippe qui nihil ad rem saceret, pro nihilo habere. Estne grave, ingenio tantum concedere 'in At ipsi Athenienses fortasse non aeque tulerunt, fortasse nam quamvis incertissimum sit, minime tamen plane resutatum est causam ei propterea dixerunt Recordemur igitur verborum illoriim quae egregie ab Aeschylo dicta seruntur: tempori se tragoedias suas conservare, saciamusque ne spes eum sesellisse videatur lare ut tempus debitum ipsi honorem concedat Athenaeus 8 347. F. )Titanum quot suerint in Promotheo soluto vix dixerim. Facile vulgarem opinionem ad solennem choreularum numerum
' Gravo non est visum Ohee Rio viro Iarissimo, sine dubio, inquit, liberum fuit, quot quia vellet Graitas, Horas, usas introducere; quamquam ternarium numerum poetae et fletores tenuerunt, ut colloquio struendo et rebus agendis aptissimum Aglaopham. g. l. '' sed audaciam nemini persuadere possumus modo ne quis eum Reh- manno simul madoris audaeiae speciem prae se ferai. Nam si redietenda no-aira sententia auiis quis videri velit, quomodo Aesehylus offensae religionis erimen evilaverit, se ne se ire fateatur neeesse est.
68쪽
lectum tantum eorum in dramatum satyricorum choris induxisse poetam mihi persuaserit. Est enim ne a religione quidem S tyrorum numerus desinitus, sun ubique Satyri et per se innumerabiles. Haec habui quae do religionis infima apud Aeschylum conditione, qua ista ex powsi penderet, in medium proferrem. Scio me magni laboris minimam adhuc partem peregisse. Superest enim ut secundo et tertio capite de religione quasi vires resu- monte et tandem ab artis vinculis liberata dicatur. Sed finienda iam mihi est haec dissertatio, quae si novam scribendi de theologia Aeschyli rationem viris doctis probavorit, ad finem ducendi operis inchoati ossicium mihi imponet.
69쪽
I Hegellana rapientia a Fe uerba chio nec resulata
2 Falsa ostin egelii de nolione pulchri sententia. 3 Philosophia, licet ad universa polius quam ad singula speclet, nihil lumen habet, quo ad agendum lardiores homines efficiat. 4 Pueris sunt Graecae prius quam Romanae litterae discendae.
5 Ieremias c. 49 Obad-Jam, non hic est illum
6 Verba Mich. 5, I hoc modo in Latinum sermonem converto 1 Et tu Bethlehem Ephratha, urbs parva: qui sit in civitatibus Iudae dominal0r, ex te is mihi prodibit, Mi sit, inquam, in Israel dominator. ατ Loci v. o. 2, 44 sensum hac paraphrasi explico 3 Iesu contra ea publice semper et libere haec professus erat A et quae Sequuntur.
S Noc tumere Panaelium Cicero reprehendit de oss. I, 2 ext.), neque omisit, quid sit ossicium, desinire. 9 In Versu epistulae orali unu ad Pisonos 197 cum Benil ejo: pacare tumentis scribendum
l0 Vocabulum ιειοίκ 0ν osch. g. V. 5 de Vibus intelligo, tanquam deorum in aethere Vicinis.