장음표시 사용
51쪽
annotatione erincitur qua εὶς -- sive 'πεμιωνος - δω--rmo constanter partes tenere deam contendit j. Etsi enim
praesidi isti iudicii suffragium ferre licuisse non certissimo potest negari, tamen ambiguae sententiae dijudicationem in eum cecidisse ex ipsa rei natura certissime affirmari poterit. Sed non semper uellerus quod rectum erat, monuit, neque nihil ille inepte molitus est. Quam enim ex diverbio illo Apollinis et Furiarum de Areopagitarum numero sententiam duxit eam indidem ducta Gonelli sententia incertissimam esse evincit. Ille enim quum per singula diverbii intervalla Areopagitas singulos ad urnam secerit sumagia serentes quomodo duodecim potiusquam decem serendi vices invenerit, nescio. Sed habeat sibi: concedo enim ante prima quoque 711 et post ultima chori verba 733 ad umam Areopagitas accessisse; quanta vero ineptia est, per intervalla, quae in contentione gravissima aut minima sunt aut nulla, Areopagitis itineris longissimi ex Orchestra ad aram in ipsa scena positam otium concedere Satis copiosus hae de re Hermannus fuit, quamquam vel nemine monente patet rei ineptia. ' Multo ingeniosius vero in hac re Genellium esse Versatum negare non poteris. Animadvertit acutissimi vir ingenii sexies chorum, quinquies tantum Apollinem loqui. Inter ipsa facta utrinque verba Areopagitas sumagia in urnam conjicientes eosque deorum utrinque constitutorum verbis hunc in hanc, nunc in illam partem tractos sibi finxit, ita ut quinque pro Oreste Apollo, sex contra eum suffragia Furiae extorserint p. 237. Verum quae ingenii commendatione satis insignis est pinio ea multum abest, ut pro certo possit haberi. Quis enim nisi ab inseris Aeschylum excitaverit numerum Areopagitarum ita definire audebit ut dubium nullum relinquatur. Quid enim si quis plures omnino iudices affuisse contenderit Est sano pluralis τεωκήων 742 in promptu ad quem quis provocet, videlicet quo efficiat, in aperis suisse a qua quisque parte steterit, ita ut nisi major iudicum numerus impedivisset, de iudicii eventu non potuissent adeo in ambiguo esse M. V. 744ὶ est versus M in promptu, quo doceatur, non facillime numerari potuisse sumagia Sunt haec in promptu quis neget sed possunt etiam resp uideri ad haec quae non careant veritatis specie ' in, ita ut malim equidem' Anhang g. 42. '' Per diveris intervalla singuIa in urnam conleeta esse suffragia eii in Dro Faenius indieavit in versione pag. Is I. ''' e. . de plurali τευχέων M. Bern hard in syntaxi p. s. . . uuani per se commendationem habeat numerus lue duodeuim iudicum initio la-ilm uellerus indieavit: e Lum. g. 78. q. s.
52쪽
seiungere quaestionem de certo Areopagitarum numero ab ea in qua sola versemur, utrum par ille numerus an impar fuerit. Ad hanc igitur solum redeuntes, Fritet schium recente i terea copias in aciem deduxisse videmus. Valere iubemus in tempus ipsum Aeschylum, eos consulturi, quos praeter illum i diei de Oreste instructi testes habemus. Locum quem primusne Eurip. Electi 1188' Frit et schius attulit, non attulisset eum, si satis uelleri mentem perspexisset. Nam uti iam supra monuimus, est uelleri etiam sententia quam Euripides illo loco profitetur:
Quod maxime quaeritur, utrum propterea sententiarum numerus servari accusatum quod inter eas inervae etiam calculus fuerit, an quod ad parem numerum insuper hic accesserit, significans, quamvis paribus sustragiis latis, tamen criminis absolutum esse
Orestem, hoc minime verbis isti dijudicatur. Neque plus profecit vir doctissimus alio Euris,idis loco Iph. Τau. 1361 Alloquitur in hunc modum inerva Orestem:
Unde jam tantum in hoc loco sententiae suae praesidium esse Frit et schius conclusit Scilicet ex necessitate vertendi vocabulum κριυασα in hunc sere modum: si quum dicenda sententia suffragiorum utrinque numerum aequassem. At quae tandem est illa necessitas Adesset sane, si addito inervae calculo co staret eundem in utramque partem calculorum numerum cecidisse. Quod ut constet, tantum abest, ut hoc ipsum loco nostro se probaturum esse rit et schius promiserit. Ne igitur deis cessitate dicat. Posse ita verti κρωασα non nego, optime ita verti nego atque pernego. Propriam enim verbi κρίνει vim eam osse qua dirimendi, discernendi notionem reddat, manifestum est. Ea igitur vi hic quoque posse usurpatum esse vocabulum quisque concedat necesse est, Optime vero sic accipi ex dicendi genere uripidi probat poterit quis demonstrare. Quid enim magis uripidi dicas convenire, quam eam Sententiarum oppositionem, qua sumagi paria diremta, id est quasi imparia re dita esse ponatur Hanc igitur interpretationem, nisi certissimam,
' cum oratio in etiando Euripide numeravi.
53쪽
multo tamen et simpliciorem et magis Euripideae dictioni accomodatam dicere non dubito in
Verum ne quid unquam non cautissime agere videamur,
satis iam si nihil valere locos Euripidis ad firmandam ritet schii
sententiam libenter omnes concedant, profecimus. Sunt enim dubiae interpretationis, ita quidem, ut si alterutra certior vide tur explicatio, ea sit nostra potius quam ritet schii. Superest, ut de eis locis dicamus quos certatim praeterea viri docti nobis suppeditant. Quanta vero insit ad demonstrandum vis in aliorum scriptorum locis vel ex eo elucet, quod parsero auctoritatum numerus in utramque partem abit. Igitur nobis quoqueminervae calculo, id est iudicio, pus est neque auctoritatibus sed rationibus est contendendum. Verum iudicio etiam in auctoritatum censura locus datur. Negant qui contra Μ uellerum stant, eandem esse eorum qui pro ejus sententia recte laudentur et eorum dignitatem, qui ipsis succurrant. Negant Aristidi I p. 24 Cant. et Iuliano Or. III. p. 114. D. Spanh.)ineptis quippe rhetoribus tantum tribuendum esse auctoritatis quantum Luciano Piscat. p. 21 et Harmonid. p. 3 exti e ganti ut dicunt et accurato antiquitatis investigatori. Quid vero nonne in eo ipso ineptia quaedam rhetorica cernitur, si quis universe ita et generatim declamat de ineptis rhetoribus verene est accurati antiquitatis investigatoris Lucianum, aes nunquam errasset, verissimum statim et ubique testem proclamare Quamobrem sapientius multo haud dubie egissent, si auctoritatibus istis utrinque allatis valere jussis ad sola Aeschyli verba et mentem et, si quae alia certiora habuissent testimonia, ad haec se contulissent examinanda. Ne igitur cum illis insipere videamur, non
magis nos quam Wies et erus Philostratum Vita Soph. L. II in Aristocle g. 566 A. d. or. et Dionem Cassium 15 19 moramur nec Ciceronis loco pro Nilone 3 8. tantum tribuimus quantum ies et erus p. 146. In uno tantum loco ab Her
mann laudato propterea quia rati in eo examinando plurimum valet, necesse est, ut nunc etiam aliquanto diutius versemur. stis scholiastae ad Aristid L 108, 10 p. 428 ed. mmm. Her mann i l. g. 189. Fingitur hic duodecim deorum fuisse de causa restis judicium, additurque propterea hunc vicisse, quod ipse mortalis totidem sustragia accepisset quo Eumenides, deae immortales. Quod quomodo vir doctus in suam sententiam irahere potuerit, equidem non video. Rati enim hujus narrationis
' satis in aperto est, Ioel Iph. au. 8so:
54쪽
amareatione Aeschyli toto coelo differt. Causa quippe quae exhibetur cur victor e iudicio Orestes evaserit tota pendet ex eo, quod dei fiseerint judices, numerus iudicum itidem ex solenni deorum numero pondei. - Quid igitur hoc ad Aeschylium attinet Immo quanta ineptia ista narrati premitur Hic quoque Μinerva ultima calculum
pro Oreste affert, sed vanus est ille calculus non in eo est posita Orestis salus, potuit aeque bene in alteram partem dea sapie tissima abire dummodo par ab utraque parte divinorum suma-giorum numerus exsisteret. Num eodem modo Aeschylus Μinime. Sini, uti volunt, sex utrihque apud Aeschylum calculi, sit sextus Oresti favens inervae, causa cur hic absolvatur ea semper erit, quia deam sapientissimam patronam habuit. Quid multa Τest summa apud Aeschylum vis calculi inervae, nulla apud scholiastam, intellexit ille quid sibi vellet inervae iudicium, hic tantum absilit ut intelligeret, ut causam cur Orestes liberaretur aliam
quaerere Qui igitur hic laudari poterit, ubi de Aeschyli mente
quaeritur, nisi sorte externa quis numerum inquam et nomen quam rem ipsam, sensum et consilium scriptorum spectare mavult. Sed priusquam ad consilium Aeschyli revertimur, verbo saltem argumentum extemum quoddam aliunde petitum sed et ipsum a Frit et schio allatum attingamus. Sed argumenti nomine num id dignum haberi potest, quod in re versatur et ipsa ince tissima Est enim re vera incertissimum, imparem Misse seriori tempore Areopagitarum numerum; sed, ut suerit, sequitum e dem modo rem inde a primis temporibus institutam suisse sed, ut omnia concedam fuerit inde a primis temporibus, annon Aeschylo licuit, alio consilio rem aliter instituere Scilicet nihil ille ut vit, auctoritatem ille magis quam suam mentem curavit, suit
major illi historiae quam rationis religio Vides quam sint levia ista ut sere pigeat me quod tot de iis verba fecerim.
Omnia itaque iam ut eodem redeamus, unde venimus, id est ut poetae ipsius consilium quaeramus, nos adhortantur FritEschius iterum praeit ad morem eum provocans, quo vel Post riori tempore paribus utrinque sentontiis reus criminis absolutus si Hunc enim morem quum ex ipso illo inervae iudiciora xerint, aperte ait apud Aeschylum quoque addit demum ine
vae calculo parem factum esse calculorum numerum. Res ea
graVissima est ex comparat enim more isto cum Aeschyli na ratione quae sit utriusque vis et sensus elucere poteri Statu mus primum veram esse Hermanni et Frit et schii opinionem. Statim quomodo usus, qui postea in foro valuit ex Orestis iudicio duci potuerit, em non intelligo. Absolutus est criminis qui matrem necaverat quia alborum calculorum unus inervae cal-
55쪽
eulus era Iam si illam usus Brensis emit Orestis iudieio
comparationem ratione non plane carere viainnus, necesse est,
ut absolventium iudicum unus quasi ininae locum explere credatur. Quis igitur iudicum nervam repraesentabit Annon omnes
plane eodem loco habendi sunt Sunt sane non uni alterive divina illa misericordia et divina inde auctoritas tribui poteriti Sit igitur, inquis, penesinines, stet omnino ab absolventium Pa tibus vis illa divini iudicit Itane vero iam igitur meeum secis Adest nunc dea praeter judices illos, accedit Minervae
calculus ad iudicum calculos; quorum antea auctoritas adversariorum auctoritatem aequabat, ea nunc deae calculo meta victrix
evadi Iam cum ratione omnia fiunt et prudenter si egerunt, qui a iudicio illo primo in Areopago habito lare is usus originem repetierunti Nihil pulchrius, nihil verius excogitari potuit, quam divinae misericordiae deam quae in Orestis causa sub ipsius deae et calculi ejus specie assuerit, in posterum etiam accusatis auxilio venire. Comprobant disputationem nostram Ariastidis et Iuliani testimonia. Hi enim quos supra uelleri sententiae favere vidimus, iidem etiam in explicando forensi usu ad primum illud Areopagitarum iudicium redeunt, ita ut hanc usus forensis interpretationem cum Orestis iudicii interpretatione uelleriana arctissime cohaerere appareat ). Verum quo nos ipsa disputatio tulit, ibi nunc aliquantulum etiam versemur, in explicando totius iudicii illius sensu. Ipsa res, quid Aeschylo faciendum fuerit, docea - Crimen vero restis triplici ratione iudicari potuit. Is enim qui patris ulciseendi causa matrem necaverat Eumenidibus matris partes pluris quam mariti aestimantibus maximi criminis obnoxius non potuit non videri. Ab his igitur condemnatus et erudeliter agitatus est Iam ubi ad homines iudicium venit, e videlicet tempore quo nondum deae voluntatem et leges altiores cognoverant, nec iuris civilis iudiciique forensis periti erant, aptissime facinus Orestis
eodem pacto condemnari et excusari potuit Homines enim ex sana mente et simplissima iustitiae cognitione, altera ex parte laesa videntes matris iura, strenue observatam ex altera parte erga patrem pietatem, utrum alterum punirent an alterum laudarent discernere non potuerunt Medium itaque inter Furias et
' Duodeelmum aleulum qui hiervas trivult, at et onmars albi vult et eum ratione agere, necesse est, ut e uno alculo superlorlvu eondemnantium partibus a dehiltoribus absolventium parilhua propter plenum miserteordiae 2I- eulum inerva seeundum fori lege ereptam esse vietoriam aeeipiat nee vhoe intellexit uelle rua Anhang g. 4s sed falso, ni fallor, et quam sit Fri illae M an palua intorpretatione toto solo diverna, non ridens, Frit Raetii hanc ementiam dedit.
56쪽
Minervam locum tenentes paribus utrinque sustragiis Orestis ea sana in suspens relinquunt, res ad iudicum sapientiorem dese tur Adest inerva est ea sapientior, quam quae strictam illam et nudam, ut ita dicam, iustitiam laudet, rem penitus perspicit, iura legesque mentis naturae legibus praeponit, Orestem absolvit. Se immiscens igitur civium suorum iudicio ad suam ipsius sapientiam hos revocat, altioris et divinioris iustitiae exemplum iis ostendit et semet ipsam civium suorum quasi mentem esse indicat, ad quam simul appetendam lactisque iudiciisque exprimendam eos hortatur. Nimium haec ad scholae formulas disputata tibi videntur Simpliciorem rationem tibi proponam. Fingas tibi humanos illos dices in conspectu deorum positos, Apollinis inquam et Erinyum, quos pro humana sua sapientia et pietate non possunt non utrosque in eodem honore habere. Audebuntne tantum Apollini detrahere ut Furiis vincendi copiam uiciant, an Furias de negligere, ut aperte Apollini plus concedant Annon igitur poetae erit, ut dimidiam partem Apollini faciat, dimidiam Furiis aventem Iam ego non is sum, qui auctoritatis magis in disputando quam rationis momenta quaeram. Tamen cur non latear de paribus suffragiis in tragoedia nostra quod ipse cogitarit, me valde laetatum esse Ipse autem est Hegelius in Videlicet non ita Hegelii utar auctoritate, ut mentem Aeschyli nunc detectam esse contendam. Verum gravis mihi est testis quid sit rectum, quomodo sabulae sensui, me Aeschylus satisfacere potuerit, id me non male intellexisse. Iam vero quantum tota hac de idea iudicii Areopagitici disput tione profecerimus est in aperto. Disertis enim verbis ab ea qua stione, quid res poscat, alteram eam, quomodo rei Aeschylus satis secerit, tot coel diversam esse ipsi prosessi sumus. Praeterea ex memoria nondum nobis excidit, nos e consilio dissicillimam virorum doctorum de ratione iudicii illius litem adiisse, ut inde demum quae deae esset in tragoedia nostra conditio, perspici posset. Videtur et consilium illud mutatum et opera nostra ad imritum relapsa. Verum habet excusationem ea temeritas. Ea enim quam animo deae imaginem concepimus nihil nos impediet, -- minus accurate imaginem ab Aeschylo expressam denuo investig mus, immo ut eam melius perspiciamus, comparati essiciet. Tum vero sontem etiam, ad quem summorum virorum certa illa emsuasio de iudicii Areopagitici ratione redeat, deteximus. Gam
' Verbo tantum sententiam suam indieavit Aesiliet. l. p. 60. Eandem fuisse So Iger aenientiam Olligere poteris ex loco eo qui exstat in ensura sevolarum Senie gelia nar opp. l. p. 87. 88.
57쪽
enim eos, quod ipsi senserint Aeschylo dedisse suspicari coepimus. Sed nondum res est diiudicata et ut dijudicetur ad argumenta alia detegenda ubique circumspicimus. Ubi ver si quae supe sunt, esse poterunt nisi apud Aeschylum ipsum Unum revera nunc etiam ibi latet Hermannus id uellero Objecit t. l. Ρg. 198J. neptum videlicet Hormannus iudicat esse, calculum
insuper addere, postquam quae parium sustragiorum lex esse deberet iam vertis dea professa sit. Acute fateor et ingeniose m nitum. Habet tamen Μuello rus ad haec etiam quod respondeat. Ut enim taedam quod quis merito dicere posse sibi videatur, γο- dammodo calculo isto majorem legi divinae auctoritatem et qua dam iuris speciem accedere, valebit certo ad Aeschyleae artis indolem provocatio, quippe quae in eo potissimum posita sit, ut
quam maxime ad oculorum sensum omnia remeentur, sensibusque subjiciantur quae per se sola mente contineantur. Attulit
hujus usus Schoellius plura exempla pg. 434. 435ὶ sagittis vacuam Xerxis pharetram Pers 1016-1023ὶ pallium quo implicatum Agamemnonem uxor necaverat, ab Oreste expansum Cho.
980 sq. et post alia ipsum de quo nunc sermo est,inervae calculum. Attamen latendum certo esset hoc loco minus eliciter illam symbolicam rationem ab Aeschylo esse adhibitam. Nam ipse hoc modo ansam dedisset, ut cum iudicum calculis symbolicus illeminervae calculus confunderetur. Quae quum ita sint, quantulumcunque isto Hermanni argumento efficitur, unditus id tolli non poteri Quae vis in eo insit, egregie eorum aliquis probavit, qui stant ex adversa parte Droysonium dico. Hie enim quum sensisset, non bene calculum a Minerva addi, quum calculum adjicere solius iudicis, legem iudicandi praescribere praesidis esset, vertendo in vernaculam linguam dissicultatem istam remoVere conatus est. Inno, itaque V. 735. Germanice reddidit: -Spruch , versus sequentes 736 40 interjectionis loco habuit, e sum denique 741 sic interpretatus est aes sententiae illius V. 735 expositionem contineret. Quis non videt, frustra doctissimum virum laborasse Cui enim in mentem venalae poterit, vocabulum ψ φος singulari illa potestate ibi usurpatum esse, ubi in medio iudicio versamur, ubi de serendis suffragiis ubique est sermo Quis solo versu ra hanc significationem valere sibi persuadebit, quum longe alia eaque vulgaris aperte valeat V. 741 tiro φος,
Quae quum ita sint ut summam faciamus disputationis
nostrae - ο non possumus, qui Hermanno assentiamur.
58쪽
ot reui argumento Hermanni sententiam vicisse recordemur.
Neve aegre seras, quod tamdiu in refutandis argumentis ab uir que parte prolatis versati simus. Est enim tota res ita comparata, ut, quo subtilius eam exsequare, eo difficilius, quid decemendum sit, videas. Denique si quid est in re veri, melius cum ea agi nequit quam si salsis omnibus et debilibus argumentis, quibus antea sulciebatur, detractis et explosis, in medium contra prolatis
quae ei adversantur, argumentis, ad solam suam veramque auctoritatem redigatur. Est enim satius, minus certam eam esse ceris intelligere, quam ut certa videatur incertorum argumentorum artibus emcere. rat haec antea hujus rei conditio ut illa
sit posthac, vehementer optamus.
Verum enimvero probari non potest Hermanni sententia nisi eum magno Aeschyli damno. Cedat tamen pietas illa erga veteres scriptores in qua praestanda es singium semper imitandum mihi proposui locus mihi in memoria est in Opp. VII. 170. - cedat illa veritati necesse est Libere igitur lateamur, si itarem Aeschylias instituerit, ut nunc cum Hermanno suturassnobis est visus, minus bene id eum secasse. Convenit enim deae quod paribus suffragiis in suspenso relictum erat iudicium, in Orestis favorem dirimere calculum pro eo adjicere quo par redderetur utrinque calculorum numerus, non licuit Plus hic, quam debuit, partis alterius studi indulsit, non deam tantummodo eam se praestitit, quae matrimonii equmque vere humanarum curam susciperet, sed de suo arbitrio, suaque auctoritate Orestem tuita est. Id nos non temere nobis sumere, sunt ipsa inervae verba documento, quae iam supra respeximus. Sunt haec illa verba quibus non summa sibi iura, Furiarum iuribus revera superiora tuenda profitetur, sed - quo sane levius nihil cogitari potest quibus ad extemam suam naturam et indolem provocat V. 736 sq. . Hae sane si sola habuisset eur resti salutem pararet, contrarias hunc periculum nugisse diceremus. Et si verba tantum spectamus, causam aliam non invenimus. Nihilominus iuste deam egisse
Tragoediae Eumenidum non dissimile argumentum in Danaidibus poetam tractasse est Droysen ii eonjectura. Quo paeto Iuno ibi et Venus possint cum specie aliqua veritatis tragoediae temtis Oustrictae haberi si tanti est ex Dror senii expositione pg. 329 sq. concludas. Nos ne Droysenii magis quam Aeschyli mentem explicare videamur ad Promethei potius trilogiam nos convertimus. Ut vero intelligamus quae sit in ea deorum conditio certissimam nunc quoque eam habemus viam, ut ex variatis virorum doctorum sententiis rectum quasi per se mei videamus. Iam-
59쪽
iam obticiamin Galli qm sibi solis ingenimn silis ore eorundo loqui Musam dedisse in a. No. --- -- La uar- pium et si quis alius litate ass-tium contendentem Musa, omninone tragoediae quidem nomine dignam e ei metheam, se si . Sapientius muno Sehlege litis noster qu- reliqua illa tragicoriun camina singviariam tragoediarum onditionem haheant, hane ait quasi ipsam immediam esse his dam Sod quod i geniose dixit, neque ab ipso neque ah aliis statim intellectum es inplicatum es Erant primum lue quoque, qui istius miseoonsilium se perspexisse puta-nt, si politi in ei rationem in eas ostenderenti Contra tyrannos sinulam esse seriptam erat Brum oei' et Schuetrii sententia Adde Passovium ad P riclem omnia spectare contendentem v . Sed etiamsi vere itarem se habere demons re potuissent, quod tamen longe se sest et non verum s alae consilium sensumque intinorem sed extemam eius eo itionem indie senti in vero fieri solet, ut ex altera rei parte extren ad ineram ex adverso ei oppositam homines subito transsiliant, sis hic quoque rei in illa uagoediae explicatione quae mam magis e tomam quam sensum spectat ad sensum in intima re laimatem severterunt detegendum. Est ejusmodi interpretatis symboliea, quae ex adytis scriptoris mentis sensum eruere e matur. Sohlegetium iam antea symbolicae interpretationis auctorem habuimus. Est ei Prometheus ille totius generis immani imago pio et ipsum sola voluntate bellum contra naturae vires gravissimum illud et inevitabile sustinere possit py 164ὶ Mutavit paullulum Sohle gelii sententiam eleverus. Hominis hic quoque imaginem Promethei persona vult ab Ae hylo esse expressam, hominis
quippe qui mentis praestantia fretu. ne rerum naturae nee -- cessitatis leges timeati Humanae mentis sapiontiaeque egregium
contra naturam bellum, quid perficiat illa, quid patiatur, ab Aeschris inlogia ista ostensum esse contendit Simul apte tria huius belli momenta ibus trilogiae partibus docet esse exhibita.
Hominem enim qui primum vi summa mentis elatus audacter naturae legibus se opponat, mox ita eis succumbere monet, ut impavidum eum fracti orbis ruinae seriant sedis hunc quidem belli esse finem, sapientiam summam in eo potius versari, ut quas aut invitus antea passus sit, aut pati recusaverit, eas tum ipse
60쪽
- 42 sibi homo leges imponat. Longum est et inutile, singula omnia persequi, quae diserte ingeniosus vir ipse exposuit pg. 68 sq. et py 83sq.). Similia apud Droysenium invenies, sed quae magis etiam philosophum prodant pg. 460 sq.).
Nos vero iam antea quo vitio interpretatio symbolica laboret exposuimus. Est enim in eo posita summa artis perlaetio ut nihil habeat secreti, nihil reconditi, sed aperta omnia et quae vel ultro oculis occurrant. Hoc ver symbolicae interpretandi rati ni vitium necesse est ut semet ipsum prodat et ipsum quam sit vana ratio illa vincat Videlicet quum quae in aperto simi, negligant isti interpretes, manent ea non explicata et suam praeterea explicationem desiderant. Sensus vero interior intus, ut
illi quidem sibi persuadent, iam est erutus et quasi exhaustus, ita ut nulla nisi hi da et levis interpretatio illis possit contingere. Id ipsi Wolcher accidit. Habuit enim Iovem illum, cuius
antea immanitatem ad naturam rerum retulerat, ita praeterea ab Aeschylo descriptum et Gomatum, ut multa ad deum tantum, non itidem ad naturam quadrarent. Huic igitur pariter ac Pr metheo per se quandam dignitatem adscribendam esse vidit Sed quum tantum iam in exponendo interiore sensu rationis consumpsisset, non potuit non male cum deo agere Impotens inde
Jupiter optimus Maximus evadit, totam sabulam illudendi Iovis
eausa compositam esse docemur. Ne primus Welchorus talia ausus es Affert ipso Io. uellerum inter alia haec disputantem: , Nec sane haec tragoedia pietatem spirat adeo ut auctor, indigna passus, sessus labore vitae ex Promethei persona deos
ipse accusare videri possit' ' Differt ab hoc ita tantum, elekerus ut non summo illi Iovi sed Hesiodeo, post alios demum mundi gubernatori, post bella et sata ad regis dignitatem provecto ab
Quam vero sit loris haec sententia vel ex eo intelligi potest, quod theogoniam illam et deorum in regnando mundi successi nem non soluta nunquam Aeschylus resutat sed disertis verbis etiam alibi profitetur Agam. 168 sq.). Sufficiat interim, minus idoneam esse fabulae interpretationem symbolicam e demo strasse quod aliam insuper desideret, ut plane intelligatur, illam per se tragoediae vi et sensu non satisfacere. Proximi inde sunt ei interpretes qui contemta symbolica ratione unum eumque satis apertum tragoediae sensum esse existimant. Sed falluntur hi quoque quum generatim primum et universe tantum de sensu isto loquantur, ita ut hic minus etiam