Studia Theocritea...

발행: 1886년

분량: 68페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Sed videor mihi probavisse carmen XV scriptum esse ante d. XVII ). Quae igitur in carmine illo dicit: δίζημαι δ' ει, θυα vκεχαρισμεvo Dθω συ Μοισαι 68 sq. , ab Hierone frustra petivit, impetravit a tolemaeo ). Itaque cum carmen XV compositum sit inter 274 et 270, non ultra a. 270 licebit ponere terminum, post quem scriptum sit c. XVII nam etiamsi a. 274aheocritus carmen XVI composuerit, non verisimile est eum spe sua in Sicilia deiectum Ptolemaeum

statim encomi adiisse potius paucos annos carmen inter decimum sextum et septimum intercessisse facile putabimus. Videmus nunc, sive a. 276 nuptiae Arsinoas fuerunt, sive postsa, cum post a. 270 eas non fuisse satis constet, ab illarum aetate non omnia pendere ad carminis XVII tempus indagandum. Quodsi postea fortasse eramus carmen XVI propius accedere ad a. 270 et si verum sit nuptias fuisse a. 27 vel 270, inde sane efficeretur, ut carmen statim post illas fieret: at efficeretur id causis aliis, non eis, quas supra refutari inanes. Carmen XVII compositum est post a. 70. Altera quaestio

est, quo anno Vel si minus hoc scire possumus, ante quem annum

scriptum sit. E versibus enim 3 sqq. in quibus de Philadelpho in lucem edito agitur et imprimis de Co insula, in qua ille natus

est, nonnulli viri docti velut Mechelerus concluserant . XVII non posse compositum esse post pugnam illam Coam, qua classi Ptolemaei ab Antigono Gonata cladem non parvam inlatam esse constat Droysen. p. 24 sq. 27 sqq. . Et sunt meo sensu non prorsus falsi, qui ita iudicant. Dicit enim s. 58 sq. και σε Κόως ἀ-αλλε ρεφος εοIιλλο, ό,τα δεξαμεvα παρα ματρός, τε πρωτα ἴδες ἀω; et 64 sq. Κόως δ' ὀλόλυξε ἰδοισα, ρα δὲ καθαπτομεvα βρεφεος χείρεσσι φιλησι, iam sequuntur vota pro Philadelpho facta: ολβιε κουρε

'Aπόλλω, Certe vix credibile est paulo post cladem acceptam haec poetam locutum esse in carmine, in quo omnia inserviant 3 Recte de ordine amborum carminum iudicant Susemihi. p. XVII

I et V len. p. 842 aeque iudicat O. Ribbeckius, vir doctissimus: Ρreuss. Jahrb. 32, 1873, p. 81 sqq. -

22쪽

Ptolemae laudando, caute omnia mittantur, quae vel aliquid laedere possint regis animum. Nam utut de hac pugna iudicatur, de qua perpauca comperta habemus, etiamsi eam non multum valuisse ad Philadelphi imperium concedamus, tamen, si statim post carmen composuisset, Vix tot verbis insulae mentionem fecisset, praesertim cum ne opus quidem ei esset atque facile res aliter posset institui. Quam sententiam confirmant maxime Verbaettot δέ νυ τόσσο πιλ. in quibus putaverim aliquid inesse audaciae si tantum honorem ea insula petat cuius nomen si non insestum auribus Ptolemaei fuit, at aliquamdiu certe ingratum. Idem cadit in s. 7 et 72 ac ἄρα ἄσος Ιεntav. ὁ δ' ὁ νόθε ἔκλα ρε iovj ἐς martis εφεω νι α αἰετος uno δρviet. Hoc igitur scite non institutum erat a Theocrito statim post Coa pugnam; quamquam aliquotannis post memoria cladis paulatim obliterata non nego fieri potuisse, ut de insula res ita narraret, ut narravit. Quo Vero anno pugna commissa sit, res est adhuc obscura et addubitata. Droysenus quidem, quocum plerique aciunt, annum

ponit 266 p. 244 adn. M; neque caret id argumentis Hempelius

p. 75 putat fuisse eam aestate anni 263, etsi eius argumenta non certiora sunt quam Droyseni. Ab hoc tamen temporis discrimine

in nostra causa non multum pendere postea apparebit.

Incidit antem pugna illa in bellum Chremonideum, cuius cum tempore Droysenus coniunxit primum bellum Syrium p. 276), quod statuit gestum esse inter a. 26 et 263. Quodsi hoc bellum decem annis ante fuisse Koeppius e tempore carminis heocritet concludit p. 21 sq. , in errore versatur. Nam quod dicit versum 10 sq. pertinere ad eum, de gum erate mlo a SchWertiaehi, um Eu e in , da e vitat in das errebis Resta gustalligen etsi, sondem da e es auta vis roberer u mehren Vermag , eo ipso tempore, quo carmen compositum est, primum regem in bellum proficisci ne ex uno quidem verbo concludi potest.

De illis enim versibus aliter supra iudicavi p. 9 . Et quod

summum est, iam refutavi Koeppium carmen anno 276 tribuentem. Omnino cavendum est, ne tempora rerum gestarum obscura definiantur carmine, cuius tempus ipsum quoque coniecturis demum

sintni potest. Potius ratio contraria instituenda est. Idem vir doctus cum desnde Etatuit bellum cum Haga, rege Cyrenensium,

23쪽

quod Droysen auctore p. 27 adn. 2 inter a. 27 et 266 intemcidit, iam a. a. 275 a Ptolemaeo gestum esse, ne i qmdem pro certo affirmare potest, quamquam non certius medemamus p.

390 sqq. suspicatur brevi ante a. 265 illa bellam fuisse. Sed

etiamsi Koeppius de hac re recte iudicaverit, neque enim nego uagae seditionem potuisse a. a. 275 eri - non sequitur, ut statim secutum sit bellum Syrium, nisi forte Pausaniae narratio de his rebus brevissima I, 7, 2 3 nimis premitur. - Videtur igitur carmen adhuc compositum esse ante a. 266 vel 263, certe non statim post. At fortasse, id quod iam tetigimus, pluribus annis post cladem Coam scriptum est. Sic enim posuerunt Droysenus. Hauleras, alii. Atque Droysenus profectus est a versibus 86 sqq. oeta postquam ingentem oppidorum numerum mira ratione computavit, pergit

Ex hic igitur Droysenus concludit carmen claudibus molemaei dicatum esse bello Syrio secundo, quod ponit inter a. 258 et 248, atque eo huius belli momento, da desse glangendgle Erlalge schongeWomen si aren' p. 3189 Sed de hoc bello magnae moventur dubitationes, nam ipse Droysenus profitetur grtindlicte Forscher haben Hauben homen, de Κriegaei chimarista ics etiam Haeberlin. p. 56 adn. 11). Deinde quod adnotat odiese Angabe sci carminis compositi beris daraus, da nurcim an dieses Eb leges tolematos die Landschanen es , elcho Theolirit aes,ahit is Friedentrat e metaere hoc verum esse a nullo adhuc demonstratum est; immo verba collaudantis poetae premuntur, quasi scriptor esset rerum gestarum. Vocem enim ἀποτέν εται 86 non de expugnando

intellegendam esse Hempelius recte statuit p. 78 sq.h et plenius

24쪽

- 16 id docuit silenus in scholis. Qui enim probabile est primum uno eodemque tempore regem dicionis suae sacere partes Phoenices et Arabiae et Syriae et Libyae et Aethiopiae, deinde his terris expugnandis adimo mera particula τε illos fines, qui iam antea sub eius imperio erant Vocabulum igitur ἀποτενιυεται non positum est ut . . Docr. 3, 34 5, 122. Moll. Rhod. 2, 796, sed significat hoc loco: possidet partes er schneide sita esse ab h. e. semper)0. Huic antem opponitur illud etiam 88): Phoenices, Arabiae, Syriae, Libyae, Aethiopiae partes possidet, at amphyliam totam regit etc. Itaque quo tempore carmen scriptum est, omnium illarum provinciam aliae totae, aliae in parte sub imperi Philadelphi

erant.

Omnino mihi quidem videtur carmen non posse compositum esse per bellum aliquod quae enim dicit: πολλοὶ δ' trimiες, πολλοὶ

in illampum enumeratione non interpretanda sunt de copiis in ipso bello iam regem stipantibus. - Potius totum carmen beatas pacis condiciones spirat adeo, ut non satis possim mirari, quod viri docti et imprimis Droysenus, vir tam ingeniosus et ipse vena poetica praeditus larga carmen ad belli aetatem transtulerint. Quis enim putat de rege bellandi curis occupato dixisse Theocritum hos Versus:

θοας ἐξαλατο αδ θωρηχθεὶς ἐπὶ βουσὶ, Μαρσιος At πτίησι τοιος ἀvh πλατεεσσι lvίδρυται πεδίοισι 97 sqq. 2 Et quod gravissimum puto, si in ipsis belli periculis vel rex ipse versaretur vel eius exercitus, certe hoc Theocritus votis prosecutus esset precatus, ut deorum auxilio ex hoc quoque discrimine prospere Philadelatius evaderet, velut similiter preces facit 16, 2 sqq. At talia ne verbo quidem tangit neque in totius carminis exitu regem iubet χαιρειvbellantem. Iam a. 1878 Couatus recte verterat: il possede ne partie dela hisicis etc. cf. eius libram: a polsie alexandrine p. 211. Wuestemann. p. 270 ad va. 86 Havier. p. 19 Haeberlin. p. 56 adn. 11.Ρlane errat Brinher. p. 6. - Formae is edaciet et ἐξάλατο aoristi sunt qui nominantur gnomici. -

25쪽

Quae cum ita sint, non errabimus, si negamus belli temporibus carmen deberi. Provinciae autem, quae inde a s 86 enumerantur, quo quaeque tempore sub imperium Ρtolemaei venerint, non constat. Nec tamen videtur falsum esse, quod Hempelius p. 78 sqq. demonstrare conatur circiter a. 26 omnes eas regis fuisse. Atque adeo quominus iam ante a. 26 eius fuerint, quid impediat in hac omnium eram temporemque obscuritate non video. Neque quidquam inde concludendum est, quod poeta Cyrenas, quippe quas fortasse nomine Λιβυας 87 amplexus sit, noluerit nominatim

enumerare. Ceteram non cogimur arbitrari omnium provinciarum illarum regem partes tenuisse magnas, quia Theocritum nimio studio laudandi ductum res amplificasse evincere possumus his: θάλασσα δὲ πασα καὶ H καὶ ποταμοι κελαδουτες δυασσovτα Πτολεμαι ρ 9 sq. in quibus verbis vocabulum πασα propter sermonis usum refertur etiam ad Hα. Quare cum et statuerimus pacis tempore carmen scriptum esse et ignoremus, a quo anno omnes provinciae illae tolemaei fuerint,

inde nihil proficimus ad carminis tempus accuratius determinandum, nisi id quod iam intellegitur, sive proelium Coum commissum esta. 266 sive 263, carmen propter bellum Syrium 266-63 compositum esse aut inter a. 270 et 266 aut longioris temporis spatio post Coam cladem Sub finem vero vitae Philadelphi encomtum

scriptum non est, cum ob alia tum propterea quod non omnes pro-Vincias easdem Euergeten a patre accepisse titulus Adulitanus Vs 5 sqq. testatur: παραλαβω παρα του πατρος τ' 'ασιλειαvAΠυπτου καὶ Λιβυης καὶ Συρίας καὶ Φοιvtκης καὶ Κυπρου καὶ Λυκιας καὶ Καριας καὶ etsi, Κυκλαδω Μησ ov. Jam cum ex ipsis carminis verbis non possimus rorsus certo emere, utram ante a. 266 scriptum sit an multo post, silentio

aliquo uti fortasse nobis licet. Buecholeras enim censet p. 55 573 scripti huius carminis tempore tolemaeum non adoptari a sorore iussisse uxoris prioris liberos, propterea quod versus 43 sq. ἀστόρ ου δὲ υvαικος et ἀλλοτρuρ εος αἰει, νηιδtot δὲ ovcit, ex αδ ου ποτεοικοτα πατρί ad Arsinoen, priorem regis m0rem, spectent, ut muleres quoque p. 24 suspicatus erat. Quum secutus use- C. Ι Gr. III p. 508 sqq. -

26쪽

miulius p. IV , cum Wiedemanni rationibus usus Euergeten putet adoptatum esse a. 27 6 270 priusquam sermo esset de hac adoptione, i. e. inter a. 72 et 270 p. XVIII carmen conditum esse ponit. Sed utraque causa, qua nititur, multum abest, ut valeat ad sententiam illam probandam. Primum enim quid de lede- manni ratiocinatione e Suidae testimonio ducta iudicandum ait, supra docere conatus sum. Deinde qui tandem varisimile est in

hoc encomio heocritum ausum esse regem monere prioris matrimonii ingrati, e quo tum liberi supererant Quare licet aliam voluerit perstringi volni Apamam, agae Viduam, Droysenus p. 346 adn. 2 et Hillorus ad s. 44 , Eurydicen, Soteris uxorem priorem, Hempelius p. 95 sqq. et oeppius p. 209 intellexerunt, quamquam equidem dubito, an re vera quidquam ludibrii insit in his versibus, certe omnium inficetissime de Arsinoe cogitari iussisset

ut omittam, quam incerta ea sint, quae nos scire non possumus. Tamen etsi argumentationem ipsam non probo, uecheleri opinionem a Vero non prorsus aberrasse putaverim Cum enim in

inscriptionibus publicis a. 26 et 264 factis Euergeten dilucide regni socium nominari medemannus doceat p. 386 sqq. neque eius in c. XVII ulla mentio fiat, verisimile est eo tempore id

scriptum esse quo Euergetes ad regnandum aut paulo ante aut omnino non ascitus erat. Namque Theocritus cum omnia congerat, quibus hiladelphi laudes cumulare sibi videtur, cumque et genus regis memoret et matrimonium, si Euergetes partes regnandi iam habuisset, fortasse id non omisisset, sed praedicasset vel tali modo: Philadelphum optime omnia administrare, quin etiam stirpi propagandae atque aptissimo successori prospexisse, ne quando regnum orbum esset patre et tutore. Quibus de causis cum statuo carmen XVII non compositum esse multo demum post a. 266, sed potius inter a. 270 et 266, videor mihi id statuere, quod si non certum a verisimile sit. Cui sententiae quod repugnet nihil aut in ipso carmine inest aut inmemoria rerum illis temporibus gestarum. Et cum vita poetae Omnia conveniunt optime. Neque enim probabile est heocritum, postquam a. a. 270 Syracusis relictis Alexandriam se contulit, qua erat iam tum aetate et fama, multos annos consumpsisse ad Ptolemaei gratiam et amicitiam quaerendam. Denique recte aliquo

27쪽

modo ex ipso carmine pergentiscere me ut non ea tempora regni

Philadsiphi notari, quibus imperio inito discordiis intestinis bellisque

occupatus erat, neque ea, quibus diversis curis et senectutis morbique doloribus erat vexatus, sed ea, quibus omni rerum statu florente in potentiae quasi fastigio Versabatur, in quibus numerandum est spatium inter a. 270 et 266. Praeter encomtum XVII laudes hiladelphi canunt duo carmina. XIV et XV. Quae quando scripta sint, Vix umquam accurate investigabitur Carmen XIV enim Haulerus p. 30' dixerat post Theocriti ex Aegypto reditum paulo ante a. 248 in Sicilia

compositum esse rissoW. I. l. p. 133 . Sed primum unde scimus umquam poetam Alexandria relicta in patriam revertisse Mihi quidem longe hoc abesse videtur a Veri similitudinis specie, quia quam turbidae quamque perturbatae illis temporibus omnes Siciliaε res propter bellum unicum fuerint facile perspicitur. Gratiis' suis nihil heocritus profecerat, nihil fere earum rerum accidere cognoVerat, quas speraverat mente tam fervida. Et rediisse eum putabimus in insulam illam idque per inquieta belli tempora, quas poetis locum vix dare poterant Quar etsi non plane negaverim potuisse fieri, ut Theocritus ex urbe Ptolemaeorum rediret, tamen cum de ea re traditum nihil habeamus, verisimile est eum moratum esse Alexandriae, qua urbe nulla tum poetis aptior erat. Deinde in Sicilia carmen XIV conditum esse neque ullo eius loco firmatur, et ne tum quidem opus esset hoc ponere, si recte scholiastes in argumento dixisset: τοι προta ματα lv Σικελι . Quam opinationem nihil in carmine ipso probat neque enim solis Siculis licebat dicere: πλευσουμ.αt has . διαποvetto 55 . Denique cur paulo ante ipsum annum 248 scripserit hoc carmen, lateor me non intellegere, nisi sorte e s. 69 sqq. conclusit poetam senem fuisse; at nimis incerte statuit sub nomine Thyonichi, cuius versus illi sunt, latere ipsum heocritum, ut Brinyerus quoque p. 14 opinatur. Contra Spohnius p. 5 sqq. et uestemannus p. 200 sq. indicaverunt carmen IV Theocritum Alexandriae scripsisse, priusquam in Siciliam rediret, i. e. anto c. XVI. Sed ut de reditu iam non verba faciam, si Vere supra demonstravi querellas carminis XV non ad Ptolemaeum pertinere, verisimile est carmen IV quoque aetate inferius esse quam XVI. mam mira esset incon-

28쪽

stantia poetae, si, postquam in carmine IV Philadelphum landavit 59 sqq. eiusque liberalitatem praedicavit 63: πολλοῖς πολλαδεδους , deinde in c. XVI avaritiam conquestus l7 ουδε ε ἰδυἀποτρt νας tu δotri quaesivisset, cui mortalium Veniret κεχαρυτνιεvoc 68), postea vero eundem regem in c. XVII iterum summis laudibus extulisset' . Nam ne quis opponat poetam, cum scriberetc. XIV, regem non penitus cognitum habuisse non blandiendi causa neque universe tantum, ut fit in laudando, praedicatur versibus 6 sqq. ire enim PasgoMus l. l. iudicabat Verbis αει δεδει οὐκ ἐπὶ παvet sus. 64 perstringi regis ingenium parcum potius aut cum Fr. Jacobgio apud uestem. p. l ad s. 64 pro admonitione accipienda sunt, ne quis munificentia eius abutatur, aut testantur nobis interiorem animi cognitionem. Quare nisi impeditiora praeferuntur simplicissimum est ponere carmen XIV et ipsum post a. 270 Alexandriae, postquam poeta in Philadelphi gratiam venit, scriptum esse idque fortasse paulo ante e XVΠ, quia in hoc landes tolemaei multo amplificatae

sunt.

Neque plura sunt quae de carmine XV proferre licet. oe ex ingenio procreatum Vere poetico cum arte subtili laudes praedicet et Philadelphi et maxime Arsinoae uxoris et sororis I 10 sq. , post nuptias et post c. XVI, i. e. post a. 270 ipsum quoque scriptum est. Neque causam habeo, cur longe a tempore carminis XVI id distare putem immo fortasse non multo post compositum est. Ut enim in c. XVII laudes solius fere Philadelphi insunt, ita in c. XV,

etsi non tacetur de rege cf. s. 22 46 sqq.), tamen reginae partes potiores tribuuntur, certe potiores quam in c. XVII nam ab ea festum Adonidis celebrari narratur A. 23 sq. ἀκουον χρημα καλόvet κοσνιεῖ τὰ βασιλισσαv et cf. s. 109 sqq. Quapropter Videor mihi non nimis audacter statuere heocritum post regem in c. XVII collaudatum occasionem arripuisse reginae quoque laudationem dicandi schol in argum. χαριζόμεvος τῆ βασιλιο0.

Spohnius autem p. 3 sqq. et uestemannus p. 2l5 carmen in Sicilia statim post a. 275, i. e. statim post poetae reditum scriptum esse existimabant secuti assoWium l. l. qui negabat

3 Idem cadit in c. XV. -

29쪽

poetam in ipsa Aegypto Versus 7 sqq. fecisse. Sed ut taceam de reditu deque eius tempore, argumento illo nihil probatur; praeterquam enim quod Verba laci de rerum statu non tam praesenti quam praeterito οια πρὶ 49 eumque in meliorem tum mutatum esse regi summae laudi Vertit 46 πολ λά τοι, a Πτολεμαῖε, πεποιητα καλα ρIα), non Aegyptiis sed Graecismacedonibusque carmina sua heocritus scripsit. Statuere igitur conatus sum carmen XVI compositum esse a. 274-270 c. XVII post a. 70, ante a. 266 paulo ante hoc

scriptum esse . XIV, paulo postea c. XV.

Theocritus num CalIImachum mitatus si

Theocritum poeseos bucolicae primum exstitisse auctorem eamque admirabili arte coluisse notum est. In hoc genere ingenii eius vis propria et natis innotuit, inde ut emeret, quidquid laudis poeticae contraxit. Eundem tamen obtemperantem mori Veterum prope communi non puduit nonnulla debere aliis poetis vetustioribus velut ipse quoque vestigiis carminum homericorum ingressus est, quibus nullius Graecorum poetae animus intactus esse poterat' . Atque multorum libris lectitatis et penitus cognitis quod doctrina aliqua fortasse non exigua instructus in memoria asservabat, quae deinde suis verbis similibus nonnumquam exprimebat invitus neque imitationis consesentia ductus, nos neque mirabimur neque iusto acrius reprehendemus, praesertim cum Theocritus quoque, quamvis magna inter aequiae praestantia fuerit, tamen in Alexandrinis qui vocantur poetis recte numeretur, ita ut ne bucolica quidem eius poesis popularis sit, sed arte demum et Cf. tangor. : Homercim Theocrit', illit. f. d. bayer. Gmnasialschul esen III, 867, p. 20 sqq. Futh.: de Th. studiis Hom.',

30쪽

cogitatione inventa, ut Μ. Hauptius3 , Vir admirandus, vere iudicavit, quamquam id non semper a viris doctis videtur mihi observatum esse. Quare mirum non est, quod, ut omnes Alexandrinae aetatis poetae magis in imitandis et servandis vetustiorum exemplis versabantur quam in novis poeseos generibus creandis, ita ille quoque aliorum vestigia quamvis scite et artificiose secutus est. Cuius rei etiam nunc testimonia nobis praesto sunt, velut auctor carminis II argumenti narrat iudicans fortasse nimis acerbe et hv δὲ Θεστυλ δα Θεόκριτος ἀπειροκαλως ἐκ τω Σω*ρο,ος αετηv κε μιν ω, et in argumento idyllii XV legimus: παρεπλασε δὲ ὁ ποιηματιο ἐκ τωvπαροι Σώφρου θεωμεvo v 9 α Ισθμιια. Quae num vera sint quamquam

diiudicare nobis non iam licet, tamen late imitationem vagatam esse nemo putabit, qui haec carmina II XV semel perlegerit: intelleget potius ea neque ullum imitationis vestigium prae se ferre et indolem praeclaram arguere non imitatoris, sed Veri poetae Μusis amati. Itaque iudicabimus Theocritum nonnumquam exempla poetarum aetate maiorum praeclara ante oculos habuisse, inde bonas fruges cepisse didicisse quae digna erant, at in carminibus condendis suo ipsius ingenio paruisse tam probe et scite, ut exprimeret non imitationes, sed carmina noVa. Quam caute vero testimonia ad imitationes spectantia accipienda sint, scriptor argumenti carminis XVI demonstrat, cum dicit: 'Αρατεια δὲ κεχρηται εἰσφολῆ. Nam eius opinione decepti plerique statuerunt Versus primi verba ἐκ Διος ἀρχωνιεσθα Theocritum sumpsisse ex Arati maenomenis, quorum testium fit eisdem verbis, donec Ηempelius p. 9 sqq. sententia contraria prolata iudicavit imitatorem esse Aratum. Qua de re ne multa verba perderem, effecit Vsilenus ), qui quam falso imitatio statueretur eorum Verborum, quorum sensus utroque loco diversus sit, luculenter demonstravit persuasitque Hillero ), viro doctissimo. omnino cur haec tria verba Opp. I 25 sq. apud Belger. p. 230. - Nonnulla, quae ad

SEARCH

MENU NAVIGATION