Epistolarum Pauli Manutii libri 8 tribus nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur

발행: 1569년

분량: 689페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

litterarum , a te In aetermissum, cum excusas ;D-cis,ut ossicium tuum magis desiderem.amo enim mi rabiliter ingeni' tui excellentem imaginem, egregie. in epistolis expressam . itaque, carere me hac uoluptate , non facile patior . nec tamen plus oneris tibi impono , quam pernuia tua liceat ,cum praesertim facere te in doctrina magnos processus intelligam. Uscribendum ita te hortor, ut a libris non auocem. quod si utrumque potes ; ut certe potes; novi enim industriam, facultate tuam: oblecta nos tuis inter . cum litteris:er ad illa maiora simul incumbe; ut augeas domesticam rem; O dignitatem, omni re prae- . stantiorem, consequaris. Vale us tibi salutem dicit, uehementerq. tua sui memoria delectatur .

Florentiam.

C v M a discessu tuo nihil omnino de te, neque exitiis, neque ex aliorum litteris, coopuissem; habe- re te iter in patriam, facile si icabar nunc uideo tu in Etrusca regione consedisse,amoena illa quidem, O ad uitandos calores, quos hic pertulimus grauissimos, admodum Uta: verumtamen, id si consilio fecisti ,gaudeo ; sin morbo coactus, ita dole , ut amicitia nUra, O Rudiorum tuorum iactura, ponulat . Quod ais , cogitare te domesticos lares, in ea.

452쪽

terum molaniarum ι o mi Cami , ullum ne tu locum putas esse , in quo aduersi nihil occurrati in quo ex uoluntate fluant omnia'inuidia tamen,quae tui miles, ideInpraestanti praeditos ingenio uiros, saepe uexat , ad extremum, ut scopulo fluctus, ita uirtute stangitur . qua spe te decet, ut hominem sapientem,uindicare animum ab omni curet,ut stuctum capias excectetis doctrinae tuae;qua nisi i e ipsum iuuaticum abys prodesse consueueris , ο χε is industria. micum tuum,iuuenem egregiis moribus ornatum, libenter cognoui longiorem cum eo sep monem habe

re , per negotia non licuit.Vale.Haec scripsi raptim.

m A N T v M mihi, filioq. meo, tui amantissmo, doloris, ac molestiae , discedens reliqueras ;cum tua nobis consuetudo admodum iucunda, indu-yria etiam perutilis interdum esset: tantum solatij, uoluptatis utrique nostrum attulit epistola tua: quamquam , quod tu scribis, te tuis ciuibus esse carissimum id ipsum fore putaramus. quis enim ita ex pers humanitatis , aut ita barbaris moribus esse po- . test, quem tua probitas ct uirtus, ad amorem tui non alliciat f quis autem ab iis te diligi imiretur, qui futurum intelligulit, ut maiores quotidie fructus ex ingenio , doctrina, diligentia tua, percipiant' quo tibi nolaine , mi Zerbine, uehementergratulor . nam,

453쪽

udi Optabilias nibil est,auam amari a bonis viris, praesertim patria cnihil in rebus humanis praefatius. quam de patria bene mereri, o quasi parenti optimo gratiam aliquam resierre.hanc tu nactus occasionem, contemne reliqua, O hoc unum age, in quo

summa tibi gratia, O gloria posita est. In hane sententiam plura scriberem, nisi tuos iam sensus,

praeclaram animi tui ad honesta omnia propensione, egregie cognitam haberem. Venuo ad alteram partem , quam nec omittere possim, nec sine gemitu , lacrymis, attirigere. Decessit, alieni o tempore, cum ad eum, salutaris doctrinae dogmata de loco superiore ostendentem, omnis omnium concursius feret, cum haereticae fastionis insidias patefaceret, impetum frangeret, tela retunderet , decessit, tu

quam orente adhuc aetate , nimis immatura morte, ummo ingenio uir,incredibili scientiae copia,maxima iam apud omnes bene sentientes existimatione, est auctoritate, Perpinianus noster . quamquam no-Ltra quidem haec iactura tota, nostra calamitas, esse ille caelo itur,ct caelestium animorum conspectu, circumflueetu rebus lys, quas, inclusus adhuc mortali corpore, animo tamen saepe foras emergente , contemplabatur. uerumtamen, sublato ex oculis amico, stex hac luce erepto, recenti adhuc vulnere doleamus , necesse eue ratio fortasse medebitur, aut dies: memoriam quidem tanti uiri mihi nulla dies adimet . Quod hortaris, ut edam Commentarios: eurrentem incitavised adhuc quaedam aduersantur:

454쪽

quae tamen ,spero fore, ne diutius impediunt . iam in patris Grammatica, tibi ut satisfiat, operam dabo. Vale. Aldus tibi multam salutem. Vale iterum, mi optime gerbine, o patriae, ac mulis, tranquillo otio, uiue. Romae. Ii I. non. Dec. M D L X vsis

Iam ad te Aripseram, tu ecce bellaria tua:quae mihi pergrata sunt: sed, mihi crede, amorem illum in metuum bellarus omnibus antepono . etenim icta palatum, hic animum meum non uulgariter oblectat. catechismum ad te mitto. Commentarios meos tua caussa aliquanto citius emittam.

Narniam.

ANTEA, eum tu ad me, pro nostra amicitia , de T arniensi condicione retulisses r etsi non satis constituere poteram, quid tibi agendum censerem, auisor tamen potius eram, ut urinem Ilymam ne relinqueres: non tam propter haec uestigia antiquitatis, quorum ad pectu mire fruuntur homines eruditis. quam quod esse te in oculis uidebam nobilibus uiris, quorum auctoritas , o gratia,rationibus tuis prodri esse uilementer posset . nunc autem, cum te issic admodum libenter esse, lorere ciuium optimorum be. neuolentia, excellentibus ingenio discipulis abun dare , significes; non tu quidem licis adhuc , ut, abesse te , gaudeam ; assequeris tamen illud , ut aliquanto minus doleam . quod si alteris litte',

455쪽

. ris , id quod equidem tua caussa in primis opto, eadem confirmaueris ; prorsus a dolore ad laetitiam transferar ; O , cum ex tuis commodis uoluptatem ibaximam capiam, tum istam 'valde amabo ciuitatem, quae te tam bonorifice acceperit,quae

tuam indutiriam , uirtutem, probitatem liberalissime complectatur. cuius amoris,ct oscij, certo scio, te non esse eommissurum, ut eam umquam paeniateat . non enim aut in tua disciplina mendum, aut iunita labem, aut in moribus agreste quidquam , uel inhumanum , umquam uidebit. quae quo sunt, bacaetate, in js, qui iuuentutem egregijs litteris exco-dendam , ac moderandam suscipiunt, rariora et eo plus honoris, utilitatisq. tam praeclara uirtus po-

sulat.quamqua tu quidem, si praestantiam animi tui

bene cognitam habeo,mercedem meritorum tuorum

maiorem nullam statues, quam eorum, quibus cum uiuis aeneuolentiam: illud tamen credes,eum,qtia diligatur , necesse esse, ut rebus omnibus abundet,

quae non modo ad fructum domesticum, o ad subsidia uitae necessaria, sed ad J eclam quoque, ac d

gnitatem , pertineant. Intende igitur omnes neruos, ut iis, qui te amant, amabiliorem te gnotidie prae beas; O, quam Spartam nactus es, eam non modo tueare, uerum etiam cumprimis ornes. Quod ut scriberem, amor impulit; non quia te, iampridem ad omnem laudem patris exemplo Iatque doctrina, institutum , consuetudine postea confirmatum , uel mea cohortatione , uel cuiusquam egere praece

456쪽

ARCHIEPIsCOPVM praenare Disi po dignitate, nemo nescit: bonis tamen uiris, climie,omisso Iadrensi Archiepiscopatu, scopum I teramnae esse factum, auditum esset, uisa res en inprimis gratulatione digna. nam, quod ad dignitatem attinet, Italiam cum Illyrico confierentes, nihil imminutum putabamus: quod ad commoda, additum aliquid potius, quam detractum. Iam illud , licere tibi interdum ad Urbem, nobis ad te, cum uelimus , excurrere, quanti aestimandum j nam neque te amneis tuis prorsus carere, tua suauitas patitur; neque

nobis quidquam molestius, quam a pectus O semmonis tuis sitim diutius ferre. Quocirca ego quidem

flatim, audita re,laetatus animo sum: litteris gratulari cum maxime uestem, negoti,s tamen impeditus, incium ueteri nostrae necestudini debitum praetermisi. in quo me tamen, cum meae conscius erga te perpetuae observa iae, tum tuae me'nor humania

ratis , facile culpes ero. atque etiam uide, quid mihi de tua benigni e pollicear sperare audeo futurum, ut, qui a me diliguntur, eos amicitia tua ne excludas.neque tamen hoc in multis ambitiose petrarantum'

457쪽

EPIST. LIB. VII 6 3 tantum deligam, quos tibi non tam mea commendatio, quam ipsorum optima nudia, conciliare pos

sint excessiHinprimis, iuuenis bene moratus hs perpolitus litteris,quae nos a pueritia delectaruti Iulius Iacobonius. uiuit colanctissme cum filio meo, lnt fere aetate , sudiorum similitudine , iunguno tur: me uero, quod multis in rebus intellexerim,si ut alterum parentem , obseruat, O diligit. itaque luideor illi debere omnia, quae possum: nec sane ul- llum eius uel adiuuandi, uel ornandi, locum praetermitto: sed ex omnibus vici' nullum ei uides gra tius , aut iucundius praesaria me posse, quam Nper me consequatur,ut aditum ad te habeat in te corynoscatur, numeretur in tuis se ἀοdeis, no Jubι- to , quin facile impetrem: novi enim tuam v αν: noui etiam, quo ipse loco apud tesimo tamen ita peto , quasi agatur existimatio measic enim Ra- tuo, cum te tua uirtus, nullo fortunae praesidio, in ista dignitate collocarit,ualde ad existimationem meam pertinere , hoe si percrebescat, me abs te tantum amari, quantum optaui semper, o mihi persuasi. Vale. Dinae , Idib. Dec.

ANTONIO. FURNARIO. Neapolim ei. ITA mihi, quae opto, eontingant, ut de tua ualetudine valde si sokicitus e nee leuabitur dolor . Meui ivisi, cum te non forum periculo, sed prosiis .

458쪽

UA ULI: M ANvTII omni molestiae liberatum cognovero. quod miratu breui fiat. cur autem id futurum non sperem,cum te, di dentem humanis remediys,ad pias preces uideam esse conuersum s me quidem ex aduersis rebus haec una saepe ratio, iam omni spe destitutum,eripuit. De fortunis meis detraxit aliquid superior annus,hic fortasse damnum sarciet: sin aliter eueniet, aequo tamen animo feremus, minuente sensum doloris con suetudine , ct cupiditatem aetate . Demunuscuis qui tibi uenit in mentem aegrotantis magni hoc amoris signum . itaque sic tibi ago gratias, tamquam de ire amplisma: quandoquidem nihil mihi pluris est .

quam amari a te, quem praeter ceteros amabilem uirtus facit . Stomacho certe meo, quod antea scri pseram nihil gratius hoc genere medicamentLVale. rimae, Kal. Febr. M D L X v II.

Bononiam.

A quo primum die, Palaeotte optime, mihi cog-.nitus es, duxi te semper in eorum numero, qui no-- Lira hac aetate antiquae virtutis imaginem reserunt, esse reponendum . nam ct bonos O praenantes uiaro s amas, omὴ0. studio complecteris: O ipse.quae artes amorem conciliant, iis ita excellis, ut uici te omnes ament, nec minorem ex ingenio, doctrinaq. tua, quam ex humanitate , O liberalitate fructum eviant. equidem in meis: secundis rebus id maxime e

459쪽

numero , quod olim tua mibi benignitas aditum apri ruerit ad amicitiam inam: illud dolere saepe cogor, quod ita fortuna tulerit , ut disiuncti uiueremus, ct eriperetur utrique noserum suauitas illa,quae me dubio , cum una sumus, longe maior es, quam cum an ego tuas, aut ipse meas epiriolas legis. adde quod tibi perquam raro scribetidi occasio, mihi ne facultas quidem datur. ita, qui es in litteris minus , eo e iam prope carmus. quo tament in genere tuam dii gentiam, uel humanitatem potius incredibilem agnosco : qui nullum huius ossici' loeum praetermittis: oproxime , cum de Amuli' Cardinalis incolumitate cognouisses ,fecisti peram ter, quod O mibi, qui illum uirum in oculis fero, unumq. praecipue colo aper litteras gratulatam, O significandam existimasi laetitiam tuam. Sed ego uicissm tibi, O bonis omnibus, eo conseruato , cui praeter eetera uirtus

placet, uehementer gratulor. m , si quid isti nuc his malvius accidisset;suo fortasse tempore, cum nec aetati parum, O gloriae plurimum vixerit, nostra certe et uniuersae bonorum rei alieni o decessFset. Vides profecto, nee dubito quin idem sentire ita deas excellenti uirtute, ac sapientia Cardinalem, ra. trem tuum, pares esse Amulio nostro dignitate non paucos,opibus etia,et lys rebus,quas elargiri fortuna Diet ,superiores multoseat ista si perpendimus, quac sunt animi ingen*q. bona, idest quae uere bona sunt, doctrinam Budio, prudentiam usu rerum maximarum partam, praeterea benignitatem , probitatem

460쪽

religionem;quam non multi sint, quos ei conferrepossimus, opinor intelligis. iure igitur, illo grauiter ae grotante, ita maerebamus, quasi cum illius salutealostra salus in discrimen adducta uideretur: nunc, eodem incolumi , sua quisque caussa , tum bono publico omnes laetamur. In quo non dubita-ham equidem quin tuus sensus cum meo ρnsu congrueret: verumtamen egregiae testem uoluntatis G

si lotam tuam legi perlibenter. uidi enim amorem iurae tuum , O studium simul erga Christianam remp. propesingulare . nam dei muli, morbo ita Di iaetus eras, ut eodem tempore O dolor meus, ct publica iactura tibi ante oculos esset . itaque non pu-raui committendum , ut. ipsum celarem de litteris tuis. oriendis legit iucundissimemec tacuit de tua laudeo mitiaue, ut salutem tibi eius uerbis adscriberem, ac sua twi Hudiatrosus omnia pollicerer, ita mandauit,ut uultu uerbis plane animum exprimeret .

Ego de te, quae soleo , summaυ esse tuam in illam obseruantiam: optatius tibi nihil esse , quam ut, si quid eius caussa praestare possis,utatur hera curaq.

rua. addidi quaedam de uetustate nece udinis no-srae , de tuis etiam in me inclys: ut sciret, cum tu de meis commodis maxime semper laboraveris , cupere me non mediocriter , ut, a quibus ipse diligor ,-dem te pari beneuolentia complectantur. Vale, O cardinali optimo, fratri tuo , salutem dic meo nomiMe plurimam . RFmae , x II .H.2uaria M D.L xVII .

SEARCH

MENU NAVIGATION