Epistolarum Pauli Manutii libri 8 tribus nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur

발행: 1569년

분량: 689페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

p κ vIL r ω A n v et i iextorquere, quam ab ino nummum. aut igitur ea niihi conseruetur utilitas , quam tuo seneficio *eὐ- ueram. aut, qui nos uult perdisos, perdaturim nobiscum , O societas eommuni emicis dissoluatur .

uerum, cum in tuum ingenium, tuam auctoritatem,

O singularem in me beneuolentiam intueor; tr dues facite 'adoptima,hhemi tranquilli omina, commoda, copiosa mihi ipse polliceor . tu renitues unus assiictum rem istum postremi ordinis h minem , omnibus inquinatum uitiis , indignum prorsus non modo amicitia noIIra, sed congressu etiam,acsermone , extrudemus; ut uersetur potibae, O uiuat cum ' Di similibus, in sordida nequitie , seiunctus a xiobis,qui humanitatem colimus, ct uirtutem omni lucro anteponimus. In m lege, quam saepe iam efflagitasti partem libri nostri de quattuor Re bulpub. quam cupio a te probari . otium si habuero quale ut aliquando consequar,operam dabo n Bel Ombra tuo, si alibi non licebit,totum uolumen asset

tiam. Vale. Ex aedibus nostris. ta

Ex libro de luattuor Rebusputa

si x IIs, quae supra sunt commemorata ἰduae uidentur propositi nobis argumenti partes absolutae . patere enim satis arbitramur , non modo quibus uiti s duae maximae,ac firmissmae ciuitates primum Sparta,deinde Carthago, labefactatae cor-rmerint ι uerum etiam , quibus illa ustia remedi ines

82쪽

-ιocus.postremae rarrationi, conclum futura --

limai aliis, Venetiae nostris reseruantur, in C. D E ma , quae nullo magis uitio . nullo umquam morbo, quam imperi' magnitudia' --ueps bomines natos aut uirtutes, O ho--as actiores aliquando floruisse magis, aut a

δε ι st Nisi, cum nullidum. me uiratus creabantur , summa senatus rinm primu coepit,

tusis ristoriae declarauit. nam ,si prima repetere,

2 μμ croco sit, aceta, quae deinde se tu,

ves stetit ac debilitauismaxime, ipsius uitio sie uti maeco stitutam,facite constabit. Qui di sed usti . crearimos sit, cum plebs eum mi armis extr--e Phabeo e -- ne statis; cui pare-

83쪽

re supientis simper stabitum. Secesserat armi ita multitudo in Sacrum montem o flavabat ira, in odio in ordinem nobilium: auamam, superbiam . erudelitatem senatus accusabat se bella gerere , ur bes capere, pro eatria sanguinem essundere, mor- . tem obire Elamaat pro his meritis inopiam , O, iniurias pari senat- commodisset; senatum honoribus abundare: plebem seruire , quae, ut ceteri. liberi essent, quditidie sua corpora hostium telis ob- hceret . quem non mouerent huiusmodi querellae quem non terrerent , cum is, qui haec querebantur , ali pila, ath gladios manibus tenerent e recte fecit senatus: tribuniciam potestatem, a plebe flagit tam, conce sit, non libenter, sed, ut impetum sedaret maiorem temporis, quam suae uoluntatis, rationem duxit. haec, ut dixi, recte, nec sine summo consilior , sapiens enim cum necestate non pugnat: at illud neque recte, neque prudenter quod, ut in eam n cessitatem res deduceretur , siue negligentia, siue superbia commisit . occurri principijs oportuit, ct nascentem pestem exstingui. nam, cum omnes ciuitates, quaesuo milite bella gerunt, quotidianis prope seditionibusfluctuare necesse loquo malo uete rum memoria , ct nostra aetate florentissimas ciuitates occidisse connat summae discultatis,ae diuinae cuiusdam sapientiae uidetur esse, ita rem moderari, ut consiIIat; neque permittere , ut multitudini, quae satis ipsa per se leuis eIi, ulla paullo iunior admotum accedat occasio . Erant in plebe Romana

84쪽

amplurimi ; quibus aere alieno obstrissis , unde

soluerent , non erat. hi cum ad tribunal consulum , qui tum , nondum creatis praetoribus , de creditis. pecuni sius dicebant, a feneratoribus uocarentur; egestatem excusantes,indomesticas miserias ad eliciendam misericordiam commemorantes , tamemnon audiebantur . magistratus nectendum fenera tori debitorem tradebat , ut, quamcunque creditor

uellet ,seruitutem seruiret . iniqua, O homine prorsus indignasiue consuetudo fuit , siue lex. Tu mihi libertatem lege eripias , cum libertatis caussa leges connituantur fan ego ullam legem potiorem eat v ducam, qua Deus, ut homo liberum animal esset, ac ceteris animantibus imperaret, aeterno iure sanxit ' pecuniam aufers: non relinquis, unde uiuam , unde liberos alam : fero: relinque libertatem'; ut mercenario sitem operet e mihi , essurienti familiae uictum quaeram. Cum bis acerbe magistratus agebat; acerbius etiam feneratores is qui ciues

I 'manos, nexu uinctos , grauissimo seruili opere fatigabant, O nexorum in terga flagellis, ac uerberibus saepe saeuiebant. Hic senatus miseris ciuibus consulere, caussam libertatis suscipere O potuit, O debuit; nexos e uinculis eximere, humanitatis fuit; diem soluendi laxiorem egentibus statuere , aequitatis; usuris modum facere, iussitiae . haec Ofacienda fuerunt; O , ut ferent, cum a patribus plebs, atque a consulibus serapetsisset; ad extremum , ut homines desperatio praecipites agit, arma

85쪽

ea multitudo nisacrum montem, tria millia ab ur-

Φe pa suum, secessit. tum , ut plebeiorum animi, i

simuli, iracundiae perciti, continerentur; senatus, periculo territus, de creando. plebeio magictratu, quia res aliter conuenire non poterat, assensit. itaque tril uni pl. primum quin pue deinde decem, creattisunt. ab hac radice ortum quidquid inter ciues discordiaei, quidquid seditionis , quidquid bellorum fuit- per annos quingentos, id est, usque ad exitium ire'. tribuni pl. contra nobilium potentiam seditiosis

concionibus uociferari, plebem ad noui commodi stem,ad noua incitare consilia nun quam destiterunt.. Decie libertatem tuebantur ; re uera senatum oppu'Enabant . priso magistratus, deinde ct sacerdotia plebi communicata. ad extremum is , qui solet, exitus consecutus est. nam plebs.ubi, quod paucorum erat , adse traesulit, rursus id ipsum , quod multi tudinis en, in unum confert. facit hoc inscitia, facit inopia, facit ea, quae in magno numero semper exsi- sit, uoli latum opinionum domilitudo. ita popularis admininratio, quae maxime libertatis ima ginem praesesertinculte tamen, si spectemus exitum,

tyrannis enequoniam ex ea fere semper exoritur tyrannus. sicuti deinde ex tyranno status optimatum generatur. Huius mutationis exemplum satis illustre I 'maest . primo, regum summa potestas fuit:

deinde senatus, hoces, optimatum, maior, quam populi; tum populi major, quam senatus: postremo risus unius maxima, singularistopulus enim C. Caesarem

86쪽

hPIs T. LIB. II 1 6scaesarem extraordinari s imperijs auxit, eoq. extuli unde,cum se monarchiae proximum e se homo acutus intestigeret, priuatam condicionem despexit; altiusq. maluit, ut humani mos ingenui fert, adscendere , quam ad inferiora, quae reliquerat, descendere. ueque uero me fugit id, quod a doctissimis uiris memoriae proditum H immissimas illius resp. uires esse, O quae non facile ab externis uiribus debilitentur, cuius non plex, neque unius generis administratio est , sed ita mixta, ita temperata, ut in triplici forma unum consilium, unam quasi mentem significet. neque ego tum in ciuitate praeclare agi negauerim, cum unus, ct pauci, multi maximas res gerunt, nec tamen aut unus, aut pauci,aut

multi praecipue dominantur. uerum, ut harum triti partium in suo quaeque munere modum feruet, Oea, quam habet,poteriale numquam abutatur, ego

quidem hoc fieri posse non arbitror. sunt enim hi tres ordines admodum dismiles: oe inter dissimilia

perpetuus aequabilitati locus esse non potest. nam quemadmodum in musicis, quo plures chordae percutiuntur,eo suavior concentus e citur; quia uarius ille multarum fidium numerus, in quo summa discordia est,arte conciliatus,et ad concordiam perductus, incredibili quadam iucunditate aures , animumq. permulcet ;sed haec tamen iucunditas ideo breuis

est, quia de multis sidibus aliqua statum remittitur, ἐν discrepat o sic multorum ordinum administrationidetur illa quidem esse omnium optima; quia quo

87쪽

longius ab utrius imperio disceditur, eo propius ad libertatem acceditur; sed quia multis idem sentire deficile eu, facile dissoluitur. quid autem ex dissolutione exstruat,multarum ciuitatum miserrimus ex

tus declarat . quare, cum sit necesse, ut de tribus pote tatibus, quae pares simi, aliqua aliquando se esserat, ct reliquis duabus insultet: ante prouidendum est, ut ea unde magis hoc imminet periculi, quaeq. ad temeritatem procliuior es; inferiorem locum obtineat, o reliquas duas neque dignitate , neque ui ribus adaequet . quae uero de tribus ea si quae facilius insaniat, ct, cum in sanierit, cohiberi non posset, hic me dubio populus est . qui ut inferiorem in ciuitate condicionem aequo animo ferat, ita fiet , si cum eo semper iuste , numquam superbe , interdum etiam liberaliter senatus aget . tum populus nihil appetet, nihil molietur: nouos magistratus , nouas leges , noua imperia non desiderisit: libera seruitute

libenter seruiet: putabit enim se non hominibus seruire, sed legibus haec si mae senatus imito cauisset; quiq. fiurentis multitudinis impetus , quaeq. uis esset , mature cogitasset: non, ut cum seruis agi solet , ita cum ciuibus agi passus esset: necti liberos homines uetuisset: usuras, hoc est inopiae caussam minuisset: ipsam autem inop am publica benignitate sublevasset . quae quia non fecit,iccirco illa, quae dixi,consecuta sunt,ex desperatione secessio , ex secessione tribunatust, ex tribunatu ordinum contentio , ea contentione libertatis interitus. Primis tempo-

88쪽

ribus omnia potuit senatus ; me se multa senatur, multa populus ; exirmis omnia populus. itaqueo primis temporibus, O mediis florenti a re p.

suit, extremis facile concidit. nullum enim ius, nullam potestatem a senatu tribunorum temeritas non abItulit . Aerari' dominus per multa saecula senatus fuerat. antiqua tamen iura tribunus pl.P. Clodius neglexit, lege lata, qua Pisoni o Gabinio cos. simul cumprouincise pecuniam , quantam uoluit, de publico dedit. Senatus lege Sempronia coistares prouincias proconsulibus decernebat. decretas tamen idem Clodius abstulit, Vatinui scilicet tribuni pl. improbitatem imitatus; qui anno proximo C. Caesari Galbam Cisalpinam cum Illyrico , inuitos natu , Da lege dederat. Legati etiam ex auctoritate senatus deligebantur. Vatimus immutauit, ipse sibi Da lege legationem detulit. Ipsa comitia quodam modo senatus in potestate fuerant: quia magi stratum non gerebat is, qui Herat, nisi patres auctores essent. hoc quoque amisum, nec fieri iam solere, Cicero significat in oratione pro Plancio. Triumphum a senatu petere imperatores e proum cia redeuntes diu commerant . inuentus est, qui, cum senatus triumphum negasset, ad populum confugerit, O, populo iubente, triumpharit. Qui poterat ea re*. conmere, ad interitum non ruere ,

in qηa , quod senatus improbabat,populus iubebat; quod decernebat senatus, infirmabat populus j ius enim intercedent tribuni pl. habebant: quo iure,

89쪽

ne senatus ebnsulta erent , impediebant.at, impe dire iussa populi si senatus uellet; non erat, ut tuto posset. ilico enim, incitantibus tribunis, erumpebat seditio, ilico uis, ilico caedes. cuius periculi ine- tu saepe senatus iniquissima tulit. nam , ut omittam alia, quaesunt huius generis sexcenta, regna ipsam ne senatus consutio barbaris hominibus ex tribunorum ρL libidine esse donata, scriptum est . quae licentia cum retineri non posset, eo progressa demum est, ut omnia perdiderit. nec dissimilis erit euentus , quacumque in ciuitate pares cum senatu uires populus habebit: non quod, ubi aequalitas est, ibi recte non sit: sed quod,ubi ad aequalitatem populus peruenit, diuturnam esse non patitur. Quare , cum ex duorum ordinum aequalitate statim oriatur inaequalitas; aequalitati perniciosae tutam inaequalitatem antepono; ct eum ordinempraeesse rebus malo,qui potestate minur abutitur,quam eum, cuius potes rem summa statim licentia, summa temeritas co sequitur.

EPIsTOLA tua, mi P istoli, ut amici hominis , ac uebementer amandi, summa me uol ptate affecit, ac meam uehementer incendit cupiditatem Parmam adeundi: non quod urbs , aut urbis ornamenta, me moueant: calii hoc mirantur ,

90쪽

apud me uulgaria sunt sed aveo incredibiliter patronum ueterem meum,meum dico' immo uero litterarim acstudiosorum omnium, sumq. litteris excellentem, exandrum Farnesium Cardinalem salutare: quem cognoui semae ct colui puerum adolescens, eximia iam tum indole praeditum, O earum laudum principi s, quas deinde auctus aetate simulo iudicio perfecit magna omnium exspectatione forentem. quo quidem tempore uehementer urbs ipsa excitauit me atque acuit in Inudio liberalium disciplinarum, a pectu ipso antiquitatis, O multipliciacuaria hominum eruditorum scientia: sed, ut ii genue uereq. fatear, proprie me expolivit aula Farnesii moribus, ac litteris; cum uiuerem coniuncti me ac familiarissme cum duobus praestantissimis

uiris, Marcello Cervino, o Bernardino Mageo: quorum alterum Pontificem maximum, alterum Cardinalem, utrumque immortalitate dixi mum, aduersa bonis artibus iniqua mors eripuit. Quare , quod me Parmam vocas , O multis uerbis inuitas amantissme, non me litterae tuae sopitum excitarunt, sed currentem potius, ut aiunt, incitarunt.

quod utinam cum voluntate cetera congrueTent oiam iamq. uobiscum essem. sed uidesanni tempus et uides itinerum diocultatem : scis , quam imbecillo

sim corpore, quam tenui, O ad incommoda, i iuriasq. caeli perferendas parum apto. timeo etiam a militibus; a quibus otium non eno excurrere enumssicuntur , O praedas facere . non igitur ueniam,

SEARCH

MENU NAVIGATION