Canonici Juris Institutionum libri tres

발행: 1681년

분량: 500페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

6 Juris Canonici& in quibus dispensare possunt, & in

quibus non possunt , accurate colligit Durandus, seu Speculator intit. de disepensatione Episcoporum. Adde Concilium Tridentinum in variis locis , ac potissimum in Sess. 1 . de Reform. Matrimonii , Can. s. st 6. Abbates etiam regulares dispensare possunt , in iis videlicet quae sunt de rebus Monasticis. Et rectissime S. Bernardus de praecepto, ct dispensat. cap. . ait Abbatem dispensare non poste de iis , quae in regula de spiritualibus tradita sunt, quia non

est supra regulam , sed aliquando de iis dispensare posse , quae in corporalibus

constant observantiis.

Sapienter Symmachus Pontifex in Epist. ad AOitum Viennens .apud Dacherium to. s. Spicit. ait quod fit praeter regulam . modo sit ex justa causa, regulam non infringe te t& hoc nihil aliud est, quam dispensationem non esse concedendam absque justa causa Nihil frequentius in libris Iuris Canonici. Quaenam ea sit justa causa, docet potissimiim illud S. Bernardi lib. de Considerat. Deinde quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur: ubi necessitas urget, excusabilis est dispensatio : ubi utilitas provocat, dispentatio

482쪽

Institutio m Liber III. 46s

laudabilis cst, utilitas, dico, communis, non propria. Nam cum nihil horum est,

non plane fidelis est dispensatio, sed

crudelis dissipatio. Ivo Carnot. in ea . praefur. ait, si honesta vel utilis sequatur compensatio, potest praecedere authoritate praesidentium diligenter deliberata dispensatio. Quidam alias causas afferunt, sed quae ad duas illas referantur. Vide Gratianum passim, ac potissimum ad quosdam Canones cause prima, quaest. T.

Omnes quidem agnoscunt illlicitam esse illam dispensatio nem , quae sit abiaque justa causa : sed & sorte verius in

eam quoque invalidam esse. S, Bernas-dus laudato loco ait cam non esse fidelem dispensationem. Ga fridus Vindo- cin. in Opusc. cap. s. ait eam rationi sumul & veritati contradi Cac. Addendum est eam esse contra sacros Cariones,

ac proinde ipso jure nullam, eorum inutar quae fiunt contra leges l. s. Cod. de legib. quidam volunt eam ipso jure valere propter authoritatem dispensantis, ut quam velit legem ferre, & ad libitum tollere, aut temperare possit : sed cum ejus authoritas illa sit a Deo, si quidem dispensatio injusta sit, dici num V v

483쪽

FG Dris Canonici quam potest eam a divina authoritate descendere. In dispensationibus concedendis regulae illae obtineant necesse est. Primo cum dicitur Canonicam illam esse dis. pensationem , quae fiat necessitate vel utilitate suggerente, observandum est illud S. Bernardi, utilita3 dico, non propria sed communis r Qui dispensationem indulget, quaerere non debet quae sua sunt; sed quae sunt Dei, videlicet ad

communem & publicam salutem : Inclinare non debet humanis favoribus, humanum favorem auspicari non debet, ait Amulphus Lexoviensis in Epist. 26. Utique antiqui Canones nullam fere privatorii rationem habent in dispensationibus indulgendis, sed praecipue publiacam utilitatem inspiciunt. Sequiori aevo, nempe a daodecimo saeculo, jam Romani Pontifices nobilitatem petentis , meritorum praerogativam , morum honestatem, bonam famam inspicere ceperunt quasi justas dispensationum causas, ut passim occurrit in libris decret

liam.

Sanctissima etiam est ea regula, quam Gaufridus Vindoc. affert laudato loco,

dispensationes aliquando in Ecclesi1 f

484쪽

Institutionum Liber III. 46

eiendae sunt, non quidem, amore pecu cuniae vel quolibet humano favore, sed pia & misericordi intentione. Unde Innocentius I. dispensationem vocat misericordiam.

Vulgo dici solet vix olim concessam fuisse dispensationem infringendi Canonis, seu datam fui ste vςlut in ante cessiim ad infringendum aut violandum Canonem, sed tantum infracti aut violati . ut illud toleraretur bono publico, & severa ejus poena utcunque temperaretur. Hoc quidem ita obtinebates κλ ω ut plurimum : sed ramen multa ejus dispensationis exempla o currunt in antiquis Canonibus & historiis Ecclesiasticis, quae data est ad infringendum Canonem, pura ad postulationem , ad transsationem, ad Ordinationem , atque etiam ad Matrimonium. Regulariter quidem Ecclesia Romana solet dispensatorie multa infirma tolerare. postquam patrata sunt, ait Ivo Carnor. in Epist. 26 o. vix permittit ut fiant. Nec Summus Pontifex permittere potest, quod puta malum est , ait S. Bernardus in Epist. 7. regulariter indulgentia seu dispensatio culpam prae

venire non debet, ne securitas alat audaciam, de ad delinquendum fiducia re-

485쪽

68 seris Canonici

missionis invitet, ait Arnulphus Lexov. in ead. Epist. 26. sed tamen constat nec incognitas nec infrequentes olim fuisse dispensationes infringendi Canonis. Et forte dici potest frequentius usurpatas illas fuisse ab undecimvo saeculo , doniam ex vitio Pontificum , quam temporum , quibus ea erat fidelium contumacia , contemptus ille Canonum , ut vix

aliquid facere vellent ex statutis Ecclesiasticis, ideoque saepissime opus erat relaxatione seu dispensatione . ait S. Anselmus lib. 3. Epist. i. quam ipsam quasi nondum editam exscribit Iaret ad Epist. 2I . Ivonis Carnot. Denique videndum superest in quibus rebus , dandae sint dispensationes. Hoc diligentius exequitur Ιvo in ead.

praefat. cum ait praeceptiones aut pro

hibitiones vel esse immobiles , vel esse mobiles. Eas vocat immobiles quas lex divina sanxit: mobiles, quas lex aeterna non sanxit; sed posteriorum diligentia ratione utilitatis invenit , non ad salutem principaliter obtinendam . sed ad eam tutius muniendam. Et statim subjicit. In his, quibus observatis salus acquiruetur , vel in quibus neglectis mors indubitata consequitur . nulla est adhibenda

dispensatio : Sed ita sunt omnia man-

486쪽

stitutionum Liber III. 69

data vel interdicta servand a, sicut sunt aeterna lege sancita : In his vero quae propter ragorem disciplinae vel muniendam salutem , posteriorum sanxit diligentia , si honesta sit de utilis compensatio, potest praecedere authoritate praesidentium diligenter delibetrata dii pensatio.

Ex primo eorum capite dispensatio iuris divini non datur. S. Cyprianus ina ibi. 68. in princi aliquid cuiquam largiri non potest humana indulgentia, ubi intercedit S legem tribuit divina

praescriptio. Gaufridus Vindoc. in tractatu de ordinat. Episcop. Romana,

inquit. Ecclesia divinarum scripturarum legem solvere non debet, seὸ conservare. Summus Pontifex jura divina& naturalia interpretari potest , non etiam de iis dispensare. Differentiam .hanc rectissime facit Grotius inter dispensationem 3c interpretationcm lib. 2.

. de jure pac. ct belli cap. 1 o. De prima illa dispensatione juris divini &. natu- alis vide Gratianum in dist. i 3. ct i . sed nihil frequentius, quam ut ex jusseta causa dispensari possit contra Canonicas institutiones, ut loquitur Ivo, seu adversus decreta Canonum.

487쪽

De Officio Ddicis. I Dest de eo quod facere debet judex,

ait M. Tullius. Primo, ke Invent. atque etiam officium significat potest tem : Unde in Glossis nomicis ε'ξουμοι , sicque in hoc tit. agitur de iis quae judox facere debet & potest. Iuutinianus in eod. tit. de eo tantum judice agit, qui addictus sit certae cuidam actioni 1, & rectissime quibusdam propositis exemplis docet, quid facere debeat : Nam ejus actionis natura judici pleraque indulgere dicitur in l. ct siquis. I . f. idem Labeo. I 3. d. de relig. sint p. fun. sed cum in jure Canonico actionum subtilitas exoleverit, ut olim diximus, alia est ejus tituli methodus. Nec tamen in eo jure judex contemnere debet variam hanc eorum naturam,

ςx qua passim ei pleraque facienda i cumbunt , quamque ideo addiscere debet ex libris juris civilis. De officio judicis, videlicet Ecclesiasitici , vel autem est ordinarius vel d legatus. Prior ille dicitur, qui ordinario jure provinciam aut Dioecesim regi .

488쪽

dam ordinarii negligentiam. Delegatus ille est , qui extra ordinem datus est ad certam aliquam litem. O lim quidem

illi ipsi Episcopi qui sunt veluti Ordinarii judices in summa sua

dente charitate, se litibus judicandis assidue incumbebant, atque ita ut con querantur S. Ambrosius & S. Augustinus , quod ita juri dicundo praeesse teneantur in dies, ut aliis Dioecesanorum sirorum morbis consulere non possint. Sed sensim omnes illud deposuerunt rejecerunt in suos Vicarios , qui postmodum appellati sunt ossiciales. Eoque res illa fluxit, ut non amplius illi ipsi sitam jurisdictionem exerceant, sed corum nomine illi tantum ossiciales , ut jam olim diximus , qui tam sua potestate abutebantur, sub Alexandro tertio,

eorumque varios excessis enumerat

ejus aequalis Petrus Blesensis in Ad cujustibet judicis ossicium pertinet generalis ea regula, ut non aliter

judicet quam sacris Canonibus aliisve Constitutionibus Ecclesiasticis prodi-

489쪽

47r. Iuris Canonicitum est , se8 & omnino addendum, Ut judicet secundum lcges regias e receptos mores, alioquin vel iplo jure nulla erit ejus lententia cap. I. ex. de sint. Ointeri. Vel locus erit appellationi tanquam ab abusu, quod sua potestate abutatur. Ea est concordia Sacerdotii &Imperii, ut semper judex Ecclesiasticus Principum Constitutiones sequatur &observet: atque ita ut si legi divinae vel Canonicae n on repugnent, eas sequi teneatur, vel etiam jure poli, ait Glossa. prima ad cap. 7. ex. de Constit. ex ea Gregorius Tholos. ad rit. de θοn. st matr. Nec quid frequentius in libris

nostris. Unde in matrimoniis filiorum-farn. sine consensu parentum ex regiis Constitutionibus ea tenentur lubere dc declarare tanquam non valide contracta : ex iis decimarum praestationem definire juxta receptam regni Consueta tudinem : ea omnia iligenter observare quae pro beneficiis, eorum collatione, resignatione , reservatione , pensione Ordinata sunt, Eu alia id genus.

Debct etiam observare bonam terrae consuetudinem cap. 3 . ex. de eo qui mittis

in pos. sicut & imam judiciorum seu

. receptum judiciorum ordinem cap. 22. . de accusat. Quod est Innocentii III.

490쪽

Institutionum Liber III. 373

ex ejus lib. I. reg. Epig. r. Nec illud tantum de ea forma intelligendum, quam regiae Constitutiones conceptissimis verbis praescripserint, sed etiam quae in quolibet senatu obtinet ex ejus Decretis, It doti garrir les Reglemens de fon Parismeni : Sic enim Graeci Cano-nistae Harmenopatus . Balsamon, Photius sequuntur , & probant ε'

seu generalia edicti sublimissimae sedis praetorianae , de quibus in l. pen. Cod. de

Solemnis ejus formae judiciariae non contemnenda est ea regula dc praecipue in nostro jure Pontificio , ut judex caute videat, an imploretur ejus officium per modum actionis, seu an illud pro actione proponatur, an vero illud imploretur in exercitione alicujus litis inntitutae. Primo casu puta si quis magistratum adeat & ab eo postulet de damno infecto, ea postulatio est pro actione. Unde ille dicitur experiri in I. cum

postulassem . f. de dam. inf. Dicitur

etiam agere apud Plinium lib. 36. natur. hi t. cap. 1. Iis verbis satis dari sibi damni infuisti egit. Vel etiam si quis a judice

petat restitutionem in integrum . judicis officium implorat in modum actionis, quae proprie deficit, Cap. 2. ex .hoc tit.ac

SEARCH

MENU NAVIGATION