Canonici Juris Institutionum libri tres

발행: 1681년

분량: 500페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

3 Juris Canonici absolutus est, quod Theodoretus lib. i. hist. Eccles ait esse contra Apostolicum Canonem , videlicet XII. ad quem respicit dictus Canon ; Et 'hoc summa ratione placuit, ut solvat qui ligavit ; ut

qui peccatum optime omnium novit, ei congruam poenitentiam imponat ', nec quis falcem mittat in alienam mes.sem. Addidit Can. 6. Antiochenae S=xο i , ut si quis Episcopus ab alio e sommunicatum recipiat, & ipse recupiens dc receptus excommunicetur. II de dicendum absolutionem illam ipso jure nullam esse propter desectum potestatis. Ac ne deciperentur Episcopi, aut per obreptionem excommunicati ab iis acciperent absolutionem , invaluit ut qui alioquem excommunicant, ejus nomen Dioeces nis Parochis & via cinis Episcopis denuntiet, quod ab iis publicetur ad januas Ecclesiae Can. C G. M. q. 3. Cujus rei exemplum extat apud Synesium in D. 38. Quidam volunt Summum Pont. absolvere posse quemlibet excommunicatum ρx can. 3. 2 4. Sard. Concialii. Et forte Ivo Carnot. bene semper in eum animatus illud probat in Ep. 78. Sed Ecclesiae Africanae Patres nunquam illud pari voluisse constat ex Can.

452쪽

Institutionum Liber III. 33I38. in Cod. can. ejus Ecclesiae; Sicut nec veteres Ecclesiae Gall. Patres eae Epistola Benedicti. apud Baronium adao Quia vero injusta esse poterat excommunicatio , vel citam recusatio absolutionis, ex eodem Can. y bis in anno habenda est Synodus provincialis, quae causa cognita vel eam excommun cationem solvat, si quidem injusta isit, Lerectistiine addit Graecus Scholiastes ad Can. 32. Apostol. in Epitome Can xum Harmenopuli ; vel excommunicatum rejiciat ad proprium Episcopum, .ut ab eo absolvatur. Postea invaluit, ut appellatione interposita, idem Metropolitanus faciat s sed ea pendente reus

remanet excommunicatus, quia excommunicationis sententia secum executionem trahit, Cap. 3 3. t. de appest. idest statim atque lata est, reum ligat & afficit , nez per appellationem suspenditur, quia non homo, sed Deus ligat, cujus judicium suspendi non potest Can. nc-

Qubd si Episcopus qui excommunicavit, decedat antequam absolveret , Canon 31. Apostolorum non aperit quis absolvere debeat a sed addit Balsamon vel ejus successorem absolvere posse, vel

453쪽

36 Juris Canonici

ejus saperiorem. Ita & si excommunucatus in periculo mortis absolutionem petat, quilibet Presbyter eum absolvere potest,uci etiam a casibus sancto Pomtifici reservatis Cap. s. dc 26. ex. de

sent. exc. quam in rem eleganter Synesius in D. 67. nemo anathemate vin tus mihi moriatur, permiserim omnibus qui adfuerint, Presbyteris ei dare communionem idest veniam. In forma Ecclesiae concedenda est absolutio, ejusque formae primum caput illud est ut ab eo detur qui censuram. irrogavit, ut jam diximus. Secundum est ut prius Ecclesiae satis fiat , & iis omnibus quos ipse reus heserit. Exsacris Canonibus poenitentia & satisfactio necessariae sunt absolutionis conditiones ex iis Lanfrancus Cantuata in D. i. sic loquitur: Ab excommunicatione absolvendum non est, nisi praevia saris factione. Sed cum saepissime reus non ita statim satisfacere possit, i valuit eum absolvi posse, si sufficiei ter caveat de satisfaciendo. Pontifex in cap. Ita ex. de sent. exc.'ait illud esse juxta morcm Ecclesiae : Et in cap. Is . . jllud potius esse potius ex consuetudine Ecclesiae, quam ex rigore Canonum, qui praeviam satisfactionem desiderant.

454쪽

'tutionum Liber III. 3

Ea cautio non omnino est de substantia absolutionis, nam ex justa causa re mitti potest, cap. si . eod. sed si reus ea praestita, non satisfaciat, remanet e communicatus cap. 8. ex de Us jud. oia.& cap. 32. de appellat. in I. C olle t. Gau-fridus Vindocin. lib. M. Epist. I 8. ait Ecclesiam semper eam habere quasi nexu . excommunicationis ligatum. Denique est absolutio ad cautelam, antiquis Canonibus incognita ; ex qui bus non datur absolutio nisi causa cognita, ad finem litis n. qui quis, A. s. sed frequentissima est in libris decretalium , & dari cepit vel etiam lite pendente. Cap. 4 o. ex. de sent. excom. cap. 23. ex.. de verb. sig. sic dicta est quod detur ad majorem cautionem Asecuritatem ait Glossa ad cap. I 6. m. de appell. vel si dubitetur de validitate excommunicationis , vel ut tutius de

cautius cum excommunicato agatur,

quippe qui personam standi in judicio

non habeat cap. o. ex. de sent. exc..

455쪽

TITULUS XVI.

De Irregularitate.

I Axiv p xut ille tractatus ic ad

multa pertinet, ad ordinationem Clericorum, ad beneficiorum collatio nem, ad delinquentium coercitionem, ideoque non tam forte inconvenienserit eam rejicere in eum locum, praecipue vero cum irregularitas non procul absit a censura. Verbum illud non o

eurrit in antiquis Canonibus. sed cum regulas praescripserint, ex quibus innotescat quinam ordinari possint , vel non, qui ab iis alieni sunt, ut est iucan. II. Nicaena Synodi ut vertit Dionysias Exiguus irregulares appellari sunt, quasi sint extra eas regulas, aut quasi eos regulae non admittant, Can. '. did. Irregularitas est impedimentum Canonicum , quod prohibet ne quis vel Ordinetur, vel in susceptis ordinibus ministret, vel ad superiores ascendat. Est impedimentum ex cap. ex. de testib. dicitur Canonicum, quod dencendat ex regulis Canonum, ut est in

456쪽

In stitutionum Liber III. 43'Gn. I'. quarti Tolet. Concilii, quaedam utique a jure divino esse videtur. Sed cum in Evangelica lcge nominatim statuta non sit, certe jure Canonico tribuitur: Sanε quaedam censurae occurrunt in veteri testamento, sed cum .snt ex judicialibus praeceptis , exoleVerunt. Quod prohibet , & quae verba extant in cap. 16. m. de homici Verbum illud ordinetur proprie quidem de sacris Ordinibus dicitur , sed saepius

etiam ad beneficia pertinet: Cumque iolim ordines & beneficia simul omnino conferrentur , eadem irregularitas ad utrumque simul etiam praeclud bat aditum. Cujusi, bet irregularitatis fundame tum duci potest ex iis Apostoli verbis: oportet autem Episcopum irreprehen .sbilem esse t quod alibi interpretatur Sanctum , immaculatum, vel ut alii 'vertunt, inculpatum. Unde in quibus casibus sacri Canones Clericum habent& notant ut reprehensibilem, iis recte dici potest irregularis. Hormissi a Pon tifex in Epist. a. s. Irreprehensibiles, inquit, esse convenit, quos praeesse nocesse est corrigendis. Ex pluribus causis oritur irregularitas , sed nulla admittenda est nisi quae

T in i

457쪽

in jure Canonico exprimatur, ea x8. de sent. excom. in 6. Unde cum diu citur in dubio eam praelium contractam in cap. in . ex. de homic. illud it1 inteuli rendum, si constet eam jure statutam esse in aliquo casu , sed dubitetur an factum aliquod ad eum casum pertineat, in dubio contracta praesumitur. Plures illae causae saepius ad tres restringi solent, ad desectus, ad delictum, ad contuma ciam. Ex iis frequentiores tantum expendere juvat. Prima oritur ex desectu vel natalium

vel corporis : Fortὶ quidem dici potest priorem incognitam fuisse antiquis Canonibus ; nam in dist. 16. constat eos ' olim ordinari potuisse , qui ex justist nuptiis nati non erant, dummodo es.sent bonis moribus, nec vitia parentum sequercntur. Ejus rei exempla o currunt passim , vel etiam in Gallia. ut de Eccles a Claromoni. apud Hilde-

bertum Caenom. in D. 6 1. in s. sed tandem prohibitum illud fuit in filii;

Presbyterorum. Ead merus lib. I. Novorum, sub Alexand. 2. addit a sacris Canonibus : Petrus Venerabilis lib. r Ep. 28. a decretis Sanctorum Apostolicorum, puta Gregorii VII. in Contalio Belvacensi sub Conone Legato:Pota

458쪽

Lnstitutionum Liber III. 4 Lmodum Urban. II. in Claromontenti, & Paschalis II. in Pictavensi, quod ibi ad omnes illegitimos, productum est cap. I. ext. de Fl. Presb=t. Ea irregularitas non est ex nota delicti, quod illegitimus non admisit, sed ex nota defectus, qui ad Ordines promoveri vetat. Cap. I . ex. de pμrg.

Can. juxta illud Deuteronomii Cap. 23. non ingredietur Manser, id est ex scorto nato in Ecclesiam Dei. Illi ipsi Pontifices Alexander III. Innocentius III. Honorius III. addiderunt eam exceptionem, ut illegitimi beneficia non obtineant, nisi a Sede Apostolica dispensationem legitimationis accipiant in cap. 7. I . & IT. ex. de fl. pres & ita. perperam Mat. Paris. ad an. I 23 . novum jus illud tribuit Gregorio nono in. verbis : Sciens Gregorius IX. ) inde. Curiae Rom. pro impetratione tali sit jus dispensationis multa emolumenta. provenire, sicut ex statuto Innocentii.

III.) 'r' dispensatione plurimorum

beneficiorum obtinendorum. Secunda oritur, defectu vel vitio corporis. Sicut enim L cv;t..c'. 21. ab alistari removendus erat quasi pollutus, qui vel maculam vel vitium habebat in corpore : Ita & ex sacris Canonibus

459쪽

Ordinari non possunt corpore vitiati Olim quidem irrregularitas illa consistebat tantum in eo defectu corporis qui Ecclesiastica impediebat , Apostolorum

n. 77. sed Gelasius I eam produxit ad alios defectus , qui sint deformes& scandalum pariant. Can ult. di' g.& generaliter statuit, ut corpore vitiatus Deo non offeratur , in Epist. decret.

apud Dionysum Exiguum : Nam si defectus ille post Ordinationem contingat, ab altari non removetur , quasi misericordia potius quam poena dignus sit, ait Balsamon add. Can. 77. quamvis aliter ex lege Mosaica obtineret. Utique dici potest eam irregularitatem vix cognitam fuisse antiquioribus Graecis, ut palam est ex Canonibus Apostol. ex Constitui. Apostol. lib. 7. V. 23. & ex responsis Balsamonis ad Episcopum Alexandriae. Ita & quidam ex latinis Patribus differentiam fecisse videntur inter eum qui se ipsum mutilavit, & eum qui ab alio m*cilatus est ut prior ad Clerum non admittatur ;est enim sui homicida & opificii Dei

hostis : alius Ordinati possit. Ita Innocentius I. in Οἰβ. 4. & Gennadius in

dogmatibus Eccles. ωρ. 7 I. accipiunt &renovant Can. t. Nicana Synodi: Ho-

460쪽

Institutionum Liber II

die qui corpore vitiati sunt, Ordinari non possunt absque dispensatione Apos tolica, quae ad Dioecesianum missa fuerit Cap. a. & . e v. de cap. Tit. Ord.

vel non.

Tertia est bigamia, ut qui duas uxores vel etiam successive habuit, Ordinari non possit. to. tit. de big. non Ord. Propter illud Apostoli, Oportet autem Epis

copum esse unius uxoris υιrum. Et illud. Diaconi simi unius uxoris viri. Quae sic Vulgo accipiuntur. Forte tamen cum Apostolus secundas nuptias permittat,.& Ecclesia eos habeat quasi haereticos, qui eas condemnant, vix est ut iis poenam illam imponat. Praeterea cum ait

virum esse ) denotat tempus illud quo

ille Ordinatur 1, qui autem duas uxores successive duxit, quolibet vitae suae momento vir fuit unius uxoris , sicque vix ad eum respexisse videtur Apostolus : sed forte ad eum qui binas nuptias eodem tempore constitutas habet, de quo in l. i. ct 11. d. de his qui not. insputa si suam uxorem, juxta legitimam observationem non repudiavit , &aliam duxerit, qui retinet primam, L33. d. de don. int. vir. 8c ux. Hoc nascentis Ecclesiasticae temporibus freque tissimum erat, cum Iudaei & Ethnici

SEARCH

MENU NAVIGATION