장음표시 사용
471쪽
nus monachi egerint in orbe Christia-uo. Localia quae quibusdam religiosis
locis data sunt. Non aliorum fere formulas habet liber diurnus Roman. Pontificum non ita pridem editus. Sic dica tur quod ita iis locis adhaereant, ut qui locos illos tenuerint, iis gaudeant pri- vilegiis, puta Canonici in locum mon chorum suffecti, aut monachi alterius ordinis ; locis quippe concessa sunt non
personis. Ea omnia non sunt aequalia,
varias habent clausulas, est saepius si1nt de rebus spiritualibus : quales sunt Abbatis electio & benedictio , monastica disciplina , Sacramentorum adminis. tratio, praedicatio verbi divini ε, Et de
rebus temporalibus , qualia sunt omnes bona & jura Monasteriorum aut E clesiarum. Ut plurimum etiam dantur Monachis aut Canonicis: prius demonasticis , cum antiquiora sint. In iis Monachi cum serva s comparari possunt. Sicut enim omnes homines natura sunt liberi, sed jus gemitum servitutem introduxit, & statim postea usu exigente & humanis neccssutatibus introduxit etiam manumissi
nem, & ita duo genera hominum esse ceperunt, ut alii sint liberi, alii verb
servi : ita & in privilegii monasticis
472쪽
Institutionum Liber III. uestria notanda sunt. Primum' est omnes Monachos natura & origine sua liberos esse a potestate & jurisdictione Diceceianorum Episcoporum. Primo enim vetustiores Orientalium &Occidentalium monachorum regulae nequidem Episcoporum meminerunt; ac licet quidam ex iis essent Episcopi . nihil tamen juris in suos monachos dederunt Episcopis , nec alios eorum s periores agnoscunt, quam Abbates &Praepositos. Secundo Cassianus ex peragratis orientalium Monasteriis regulam hanc exportavit, ut monachi mC- dis omnibus Episcopatus & mulieres fugiant lib. . de institutis renuntiantium , Cap. II. dc S. Hieronymus in Epistola ad Pammachium, ait, suos monachos Dioecesino suo nihil aliud debere quam honorem, & in Epistola ad Theophilum eos esse liberos. Tertio Sulpitius Severus in Dialogo de virtutibus Orientalium Monachorum cap. 4.
ait iis summum jus esse sub Abbatis Imperio vivere, & ab eo per omnia pendere. Denique Carthagin. Concilium initio Sexti Saeculi habitum Sess. se quae non ita pridem edita est) sic habet: Erunt igitur omnia omnino Monasteria, sicut semper fuerunt, modis
473쪽
omnibus libera. Primaevam hanc lubertatem facile adstruit primaeva etiam earum conditio, quod fuerint omnino laici; ac proinde non aliter Episcopis subditi, quam alii quilibet laic1.: Unde in Conciliis ante Chalcedonense nihil de subjectione Monachorum. Secundum est statim atque ordinati sunt Monachi eos sibi subjicere tentarunt Episcopi in vim illius Ordinationis , ait ibidem S. Hieronymus, & ejusferh tempore. III. Arelat. Concilium sic loquitur : rationis & religionis plenum est, ut Clerici Monachi ad Ordia Mationem Episcopi debita subjectionarespiciant, laica vero Monasterii congregatio ad solam & liberam Abbatis dispositionem pertineat. Unde S. B nedictus in cap. 69. suae Regula Mon
chum Presbyterum relinquit correctioni Episcopi. Cumque cohiberi non potuerit ea Vana gloria sic vocant Veteres eorum Patres ) ut omnes plane Monachi promoverentur ad sacros O dines, invaluit, ut jure communi Epis
copis subjedii esse dicerentur. Tertium est statim atque Monachi Episcopis subjecti esse ceperunt, se ab
eorum potestate liberare tentarunt per exemptiones, ut palam est ex utroque
474쪽
rum vexatio. & oppressio. Gregorius Magnus passim, Gregorius VII. ob. a. Reg. D. 69. Paulo aliter de Canonicis sentiendum: Nam omnino verius est ab initio seu ab Ipla Origine, a prima institutione su ditos illos filisse Dice cessenis Episcopis. x aciebant quippe caelum Prcsbyterorum , ali S. Ignatius ad Antiochenses ,
qui Episcopali jurisdictioni subia hant:
Nec nisi tardius exemptiones quaesierunt cadem ipsa ratione,qua Monachi. Aliquando tamen illi ipsi Episcopi ea privilegia tum primum dare ceperunt Monachis , ut eorum quieti considerent. Er ex eo usta Marculsus sub primaltirpe Regia, primam eorum formulam
exscripsit. Ea dabant Opilis in Synodisic 'ς'R R. , M a Coepiscopis sub.
ictam curabant: aut etiam ea dabant ex
coosensu Cathedralium Canonicorum, quia exemptiones illae quaedam erant alienationes Iurisdictionis Episcopalis, P t. de iis O f. a i ς
475쪽
cepto confirmabant , cujus formulas subjicit Marculias ibid. cum ea Eptigraphe: Concessio Regis ad illud Prioia legium. Sed postmodum era ipsa privilegia dederunt. Ac tandem iis Episcopalibus privilegiis accesserunt etiam Apostolicae confirmationes , ut nulli ea infringere auderent, ait Hincmarus Rem. in Ο-pusculis cap. 26. in s. Imo & illi ipsi Summi Pontifices dederunt eas exemptioncs. Nihil frequentius apud Gregorium Magnum & alios. Nec dicendum est primum illum esse authorem eorum privilegiorum : Nam quaedam a suis decessbribus data confirmat lib. 7. Reg. D. iis . heq. Constat quidem de facto , quod videlicet ea dederint: constat etiam de iure , nam ea dari possunt ab iis qui legis condendae potestatem habent, qualis est Summus Pontifex, ut diximus lib. I. Quamvis autem Monasteria exempta sint, de quomodocunque habeant privilegia, semper tamen Dioece sano Episcopo honorem dc reverentiam debent. Cumque administratio Sacramentorum, δίPraedicatio verbi divini proprie sint munia & functiones Clericorum, quas Monachi omnino acceperunt ab Epis-
476쪽
Dynitionum Liber III. 43'copis , ut etiam agnoicit S Hieronymus cum tertio Arelat. Concilio, dicendum est religionis & rationis plenum illud esse, ut in iis debita subjectione ad Ordinationem Episcopi respiciant, perinde ac alii quilibet Clerici.
De Dissensationibus Eccle istic s.
rogatur , puta per dispensationem Ecclesiasticam : cumque Tractatus ille in omnes fere Iuris illius artIculos eri- currat , non tam male forsan subjicitur ad calcem istius operis. Tum primum tollenda est homonymia, de postea videndum quid rei sit. Quam Graeci appellare solent , Latini Canonistae dispensationem vocant. illi triplicem agnoscunt oeconomiae speciem : ut altera sit de rebus plane divinis , puta cum incarnationem vocant σωνομήων, sicut & divinam providentiam , dc verbi divini praedicationem. Altera de administrandis rebus Ecclesiasticis, altera de disciplina Ecclusastica,& ejus Canonica relaxatione. Sic etiam Latini incarnationem vocant diu
477쪽
6o Juris Canonicipensationem. Anonymus in Breviario strii a Drmundo edito in principio,& Lupus Servatus in lib. de trib. quae LQuae est de administrandis rebus Ecclesiasticis . ussitato etiam Iurisconsultis vocabulo dispensationem vocant : Unus pro omnibus sufficit Agobardus , qui Librum edidit de Dispensatione rerum Ecclesiasticarum , quae est de relaxanda Ecclesiae disciplina. Eam quoque Vocant dispensationem, S. Augustinus in Epist. 19. & Gelasius in Epist. c. in princ. & omties Recentiores. De prima& secunda specie non agitur in hoc tit.
sed tantum ac tertia. De ea longiorem tractatum instituere,
nec istius est Ioci, nec nostri instituti, sed videre breviter quid ea sit, a quibus dari possit, qua de causa, & in quibus rebus. Ea sic definiri solet i, provida
Juris relaxatio. Durandus seu Speculator latiorem hanc ejus definitionem affert ut sit provida Iuris communis relaxatio utilitate seu necessitate pensata. Veteres fidei nostrae Patres usurpatam
eo sensu dispensationem ab ipso Apostolo acceperunt. Cum enim viderint
eum ipsum circumcidisse Timotheum, Petro restitisse in facie quod circumcideret Putes, se totondisse quasi Naza-
478쪽
raenum , & quasdam caeremonias exercuisse Iudaeorum , dixerunt ea omnia
facta fuisse οἰουνορ- ῆς dispensative. Ivo Carnot. in praemione squam ejus decreto & panormiae affixam video pluribus exemplis probat apud Sanctos Patres antiquissimam esse illam dispensationem ; imo & dici potest eam legi valde convenire. Nam legis virtus est etiam permittere , quod nempe legi repugnat utcumque. Et hoc nihil aliud esse quam dispensare scribit S. Chrysostomus in z. ad Galatas.
Ejus dispensationis effectus ille est , ut
integro, sincero, & incorrupto permanente Canone, atque inter alios omnes
vim suam obtinente , is cui ea dispensatio indulgetur, a vinculo & obligatione Canonis absolvatur. Eleganter illud describit Eulogius Alexandrinus apud Photium in Bibliot. Cod. 2M7. Cum ait saepe numero Ecclesiam aliquid indebitum tolerare, & amplecti ad breva tempus, ut continuum & inconcussum robur pietas accipiat, & ad dissolvendos eorum insultus qui veritati insidiantur, dum interim Ecclesiae Rectores de accurata veritate nihil quidquam remit
Ille idem Eulogius ibidem ait oecono
479쪽
miae rationem non omnes admittere a
bitros, seu non omnes eam indulgere posse . sed tantum Christi Ministros atque dispensatores Mysteriorum Dei, &quibus Pontificalium thronorum curam & fidem leges.crediderunt. Tales sunt Episcopi, quibus olim solis competebat dispensationum concedendarum potestas. In Can. i 1. Nicaeni concilii Episcopo licet de severitate poenitentiae aliquid humanius cogitare, idest dispensare. Eadem potestas ei concediatur in Can. 2. ct 4. An rana Synodi,& n Can. 41. Carthagin. Constat etiam ideo Episcopos aegre talisse , quod se quentius Martyres pacem & veniam
carent lapiis , quia genus illud dispensationis ad solos Episcopos jure communi pertinebat. Adde Photium in Nomo norae tit. 9. cap. 39. ubi observat,
quod Episcopi post peccatoris conde
nationem . et ad meliorem frugem revertenti Canonicam poenam remittere, aut utique remittere possunt, quod non
fit nisi per dispensationem , nec illud liceat publicis judicibus: Eam differentiae rationem subindicat , quod facti quidem quaestio in eorum judicum p testate sit, non etiam juris authoritas. L. ordine , I . d. ad Munici sed sacri
480쪽
DMtutionum Liber III. 463Canones omnem juris authoritatem deinderint Episcopis. Constat etiam dispensationum con- Cedendarum potestatem olim competiisse Synodis. Sc quidem Provinciali-BUS , ut colligi potest ex Epistola S. Athanasii ad Rusnianum Episcopum, M ex Can. s . Nicani Concilii , ex multis Canonibus de postulatione strranslatione Episcoporum quae utraque fiebat aut permittebatur in perfecta Synodo Provinciae. Quibus adde Ant. Augustinum in Epitome Iuris Pontificii, ubi agit de maioribus Causis , quae in Synodis peragebantur. Ac tandem eo fluxit Ecclesiastica disciplina ut Romanus Pontifex omnes fere dispensationes sibi vindicarit. Varias & bene multas ejus rei probationes congerunt illustiis. simus de Marca lib. s. de Concordia S cerdotii ct Imperii, cap. 13. 2sqq. &eruditus Thomassinus in libris de Eccles
Dis P. Et ita Episcopi hodih in suis Dicecesibus dispensare non possunt , nisi in
casibus in novo jure nominatim expressis , quique relicti sunt Ordinariis, quia, inquiunt, vocati sunt tantum in partem sollicitudinis, non etiam in plenitudine potestatis. Eos omnes casus
