장음표시 사용
191쪽
Nunc, quamquam lacrymas nondum consumsimus
Legitimo expleta est nostra querela die. Aspice me dices : Non sunt haec or dolentis. Laetitiae vultus signa recentis habet. Aspice, laetitiae causam, quam ponimus aram :En nitet, & fato discolor illa tuo est. Este procul vittae tristes, atraeque cupressi: Funestas ornenti trima signa domos. Hic mihi verbenas, pueri, casiamque, crocumqKe, Hic mihi de teneris mollia serta rosis. Laeta dies venit: losephi tangimus aras: Omnia festivis sint operata sacriS. Tura focis, date tura boni, linguisque favete , Et pariter votis addite vota meis. Et: Bene Josepho, bene per quem ponitur ara , Dicite, jactatis ad bona verba rosis. Tuque adeo , sacri quae pars es proxima nostri, Annue, per si quid dulce piumque meum est. Se tibi festa dies, tibi se sacra annua debent, Araque,& artifici marmora sculpta manu. Hic tua condid mus, Divisque sacravimus ossa rHic pr mum lacrymas illa bibere meas.
Ille cinis tuus est, qui, si quis sensus in illo,
Iosephi recubat mollius ante pedes. Haec aeterna tuo maneat tutela sepulcro et Credita non ulli certius esse potes.
Virginis & Pueri, queis nil augustius orbis, Ipsaque viderunt sidera, tutor erat. Nec minus hic pro te stabit : dum proteget
Altera de tumulo cura futura tuo est. Non sinet ut vacua cineres spargantur arena , Ossaque in incertum casus & Auster agant.
Tristia longe aberunt serpentum sibila, longe Ultrices Furiar, tergeminusque canis. Et
192쪽
Et bene provisum est, illo mea vota probante, Ut sit honoratus, qui tegit ossa, lapis. Fortunata, tui quae tam secura sepulcri es t 'Praesidio est Umbrae Numen & ara tua . Nec tibi malu'rim, quos olim Caria sumtus, Aut quos Assyrius duxit ad astra labor.
Nec tibi, quos centum celebravit Graecia ludos, Aut in Romana nomen habere via.
Longa dies illis simim subduxit honores :Longa dies illas solvit, & ussit opes.
At non venturis & nos reticebimur annis, Qui cineres tanti duximus esse tuos. Annua donec erunt Iosephi sacra , sub illa Compositos condet mole decenter humus. Cumque suis stabunt monumenta perennia Divis:
Annos relligio dum feret, illa serent. Hos Pater inspirat sensus, his pectora complet, Et non a Musis spiritus ille venit. Falloca an ipse suas caelo descendit ad aras, signaque praesentis numinis ipse dedit 3Ter caesum, ter visa sacri discedere tecti Culmina : ter rutilo Iuxit ab igne locus. Terque rexercussa radiarunt marmora flamma, Flammaque ter saeros lambere visa focos. Salve magne Pater, cujus servata labore est
Virgo digna viro, major utroque Puer. Sancte velis cnam te caelo dare jura, loquuntur Hanc caris laetum manibus esse diem. Ut tegerentur humo tua nam custodia tanti est Haec tibi perspectus templa dicavit amor. Pro quibus officiis, si non ingrata, paciscor, Conjugis ut custos, sic meus esse velis. Haec mihi primus amor: quae pressi lumina testor: Haec mihi, sint testes ossa, supremus erit. Sic olim tumulo cineres miscebimus uno, Iunctaque semper erunt illius ossa meis.
193쪽
Atque ita sim felix l in haec ara tuebitur ambos, Unaque conjugibus fata duobus erunt. Quid referam meritis minus est quodcumque rependam. VSit mihi, Dive, tuo fas in amore mori. Eveniat s neque me quisquam revocare laboret)Eveniat nostris manibus illa dies. Non cinis extinguet nostros iam frigidus ignes et Ustibus ille tui vivet inustus amor. Pars ego nunc rerum, fateor, sum parva tuarum, Atque ita, dum vivis annumerabor, ero. At M'que mors faciet, ne non, cita venerit illa, Me pia posteritas nesciat esse tuum. In lapide hoc tuus esse legar, tumulique seretur
Cloria tutclae munus opusque tuae .
Atque aliquis, dum fortὸ tuas prostratus ad arasI'erleget inscriptas, quas habet ille, notas et 1 am bene qui de te, dicer,voluere mereri, Feceruntque ua te pietate suum ,ώς, contina tumulus quos junxit amantes , Vallibus Elysiis hos quoque jungat amor.
E SOC iETATE IESU.Ckm alter alterius recognoscendis ver
mutuam navaret operam amicissima libertate. NE Vivam,neque vita meos quaecuque libellos
Exc piat, superet tempora parva meae , Te mihi, Sidroni, vivit si caricr alter,
Parsque sodalith dulcior ulla mei est. Tu
194쪽
ELEGIARUM LIB. I. 17 Tu mihi primus amor: te judice glorior uno
Non aliquem vates inter habere locum. Tu mea cum legeres,quod non sperare iubebas 3 Iudicio crevit spesque animulque tuo. Nec tamen interea, ne non me cultior irem, Admonitu non est facta litura tuo. Non tibi libertas deerat: mutanda noxabas. Saepe mihi facilis , saepe severus eras. 'Saepe suo invitam resecabas corpore partem
Libertas Musis profuit illa meis. Incisis melius veniunt in vitibus uvae, Incisis formam sepibus hortus habet. Nec , nisi cum loliis steriles vellantur avenae , Sperato messem fenore reddit ager. Nec , nisi silvestres rami caedantur & umbrae, Insita mutatae mala tulere pyri. Non mihi scribendi veniat tam dira libido , Ut mea contemto judice solus amem. Sic se litorea cum vidit solus in unda , Thersites facie credidit esse bona. Sic quem Nerine tantum Galatea videndo Horruit, est sormae captus amore suae. Credidit & lumen, media quod seopte gerebat Credidit hirsutas & placuisse comas. Non haec antiquos tenuit fiducia vates. Ingenio timuit credere quisque suo.
Cynthia laudata est : sed laudatissima quamvis Cynthia, judieio subdita, Naso, tuo est. Nec puduit Flaccum, jussos licet icta refert
Chorda sonos, aures consuluisse tuas. Saepe suas etiam volucres tibi legit, & herbas, Quaeque Mycenatis induit acina Macer.
Saepe , Perilla , tuum lima mosdaciter idem Rasit, re incudi reddere jussit opus. Non , ubi cessaras , quamvis cessasse puderetiri Delictum Musa est inficiata suum.
195쪽
Cedere malebas, quam non admissa fateri, Nec tibi non laudi cognitus error erat. Ah valeat, sibi qui parcit, seque & sua solus Actstimat, atque odio verba monentis habet. ' . Ipse sibi plausum geminet, nectatque coronam,i' Pindi det sibi monte locum. . Invidiamque vocet, quam non nisi summa mete
Incultum siquis damnat, & odit opus. Saepe suis illum videas superesse libellis, Saepe etiam famae funera flere suae. Quippe rudes fetus primo moriuntur in ortu , Primaque lux illis saepe suprema fuit. Tu famam vitamque jubes sperare libellos, Iudicio pretium qui meruere tuo.
IN QUA COHORΤEM DUXERAT, Ad Carthusianum Ordinem nuper transgreos, nuπc etiam triumphalem hostiam Deum Deo ad aras primum offerenti Victores bello reduces Capitolia quondam
Roma coronatis scandere vidit equis. Scilicet, ut victor gratus caelestibus esset, Victima danda Jovi, dandaque laurus erat. ' . Hinc debellato peperit sibi nomen ab hoste, Quae tinxit tepidos hostia sacra foco,. Hinc undis, Clitumne, greges, & maxima taurus Victima perfusi saepe fuere tuis.
196쪽
Vicisti melius: melior, Iacobe, triumphi, Quamvis non steterit sanguine, caula tui est, Non tibi se victor spoliis insignis oe imis Conferat: alterius victor hic, ipse tui es. Hic breve nescio quid victae telluris habere Militiae pretium credidit ille suae.
Tu patrios, ut ne patriae non utilis esses, Admisso undantes aequore I perdis agros. Ingentes vallos, objecta repagula pondo, Disjecisse tua diceris ipse manu. Diceris, obsessos muros & litora circum,
Saepius hostiles sustinuisse minas. Sunt quoque, sunt fidei testes tibi prodiga vitae
Pectora, sunt ipso Vulnera pulera loco. Viderat hos animos, & plus speravit ab illis, Si nova tentarent praelia, Divus Amor. Et pariter certa designans cuspide vulnus :Militia, dixit, se probet ille mea. Ex illo quas te pugnas, quae bella cientem Vidimus t 6 causa bella probanda sua lΙllustres supra titulos, & praemia regum Altius & terris Mars tuus egit iter. Quae nunc majestas, quae nunc tibi popa triumpita, Si sila nunc virtus praemia poscat, erit λNon humeris Tyrium fulget victoribus ostrum:
Attenuant artus aspera dexta tuos. Et tibi non tauros fluvio Clitumnus amoeno,.
Non alu et niveos herba Falisca greges. Ipsa triumphalis summo tibi victima caelo Labitur, aeterno dignaque parque Deo,. Ipsa Deus, quantus Superis qualisque Videtur , Quantus & aeiserea fulmen ab arce jacit ;Quantus astriferos orbes,terrasque, fretumque, omniaque impe io vertit, agitque suo. H si Aggeres ipse ad Duaikercam perfodit , quibus ad missus Oceanus in paternas tofessionea.
197쪽
victrices subit illa manus , gaudesque teneri, Quodque seras, gratum se sibi munus habet. Fortunate tui victor, quando ille triumphi, Per quem vicisti, victima facta tui est t
cam Elegiam ab eo Roma accepisset, qua ho
rum libellorum edition- urgebat. TEne ego de nostris credam sentire libellis, Quae, Nesset rodi, scribere jussit amor
Da veniam: plus,quam possum, tibi posse videmur, AEquora de parvo flumine magna facis. Sed mihil infirmo: fateor quoq; , carmen,& arte . Quae mihi iamdudum non male cessit, amo. Interdum numeris placuit gravioribus ire ;Interdum teneris apta reserre modis. Sumsimus & citharam : citharae concordiaPhoebo Carmina, carminibus materiemque dabat. Et siquis quaerat, cur haee proferre moremur, Tuta jΗvant: nulli det ituisse nocet. Non duros ungues , morsusque verentur ini Jos ,
Sub late privato quae sibi quisque canit. Hic mihi sum judex, hic sum mihi lector, & unus
omnia : nec plausu, siqua merentur , egent. Hic mea me positis dum pascunt otia curis Quid possit voto plenius esse meo λAt, puto, tantum aliis, quantum tibi, nostra plac bunt νMusaque praesidio non caritura suo est.
198쪽
' ELEGIARUM LIB. I. Is IIudicio peccat , qui dum non displicet uni,
Securum famae se putat esse suae. Plurima dissimulat, caroque indulget amico, Et veris aliquid laudibus addit amor. Utque sit & cedro dignum , nec credere sese Lectori metuat, pars quota laudat opus Ut vultus species , sic mens non omnibus una est :Et causam , qua se quisque tuetur, habet. Hunc vis , & gravitas , quaesitique arte colores SSimplicitas illum nudaque forma capitia Hi prodesse volunt ; hi delectare poetam vUtile qui dulci misceat, alter amat. Quid facias λ voces etiam placuere Sabina , . Et vix intonio cognita verba Numae. Sic aliquem putri sordens aerugine signum, Et, prisci dum sit funeris , urna juvat Aut veteris Curii non mvidiosa supellex, Parvaqae Carmentis trita patella manu. Forsitan & Samiae laus est pretiumque patella ,
Quantum Mentoreae non tulit artis ebur. Quid reseram , magnos ut inertia carpere vates Ausit, & immunes non sinat esse nota I nunc , A quamvis a te componimur illis, Quae nos detrectent ora , timere veta.
Dicitur ah quantum Latio distamus ab illo MCu simplex candor summa decoris erat l)Dicitur extremum Naso detrusus ad Istrum Scribere fortuna non meliora sua. Musaque tam felix, & non imitabilis ulli, Orba suo cultu est, nec prope digna legi. scilicet Euxini laesa est quoque frigore Pontis . Traxit ab hirsutis nec nihil illa Getis. Scilicet & vixes domini minuente senect1 Ingenii pariter deficientis erat. Hei mihi,quam nihil est, cui non vecordia Iaudem Detrabat, audaces injiciatque manus I Tene
199쪽
Tene sacer vates, quem Minci ad flumina natum Excepit gremio Calliopeia suo, Cui lauti sparsit foliis & baccare cunas, Blandaque Cecropiis imbuit ora favis, Cui Pan , cui Siculus submisit pastor avenam Cui victas Colophon & dedit Ascra manus, Quem domus AEneadum coluit, quem Roma ca
Mirata est patriis arma virumque modis, Τene etiam insanus , qui carpit cetera , livor Deterit 3 heu famae turba maligna tuae lNec duro caruit Flaccus quoque judice, quamvis Romani fidicen deliciaeque chori.
Quid Z quod saepe suo visa est Polyhymnia vati
Tradere formosa barbita tensa manu. Quid 3 quod olorinis evasit ad aethera pennis , Quo neque Dircaeus repperit ales iter.
Quid 3 quod & illius post tot jam i saecula censor
Posthabuit cultae regia sceptra lyrae. Quid tamen hoc prodest 3 num te minus, optime
Arguit, & duros increpat usque modos Num minus atta lais illevit signa libellis, Substituitque suis asperiora locis 3 Quis tibi, magnorum censor liberrime vatum M In Musas tantum juris babere dedit Quis ferat alterius caelo studioque refingi Praxitelis Floram, Phidiacumve Iovem 3 Quae Veneris tabulam,quamvis labor ultimus illi
Defuit artifices perpoliere manus Pareite victuros , malesani , parcite vates Laedere : divinae semina mentis habent. Nil agitant mortale : Deus , Deus ipse canendum Aspirat coeptis : illius igne calent. '.' Illius urgentur stimulis , totoque premetate. Numine non hominem, non sua verba sonant.
200쪽
Iusta canunt: pater ipse modos & verba ministrat, Et praesens animos, ingeniumque facit. Non vigor hic , non haec caeli commercia nobis: Altior ingenio spiritus ille meo est. Nec timide nostros ausim vulgare libellos,
Dum , Nesset rodi, me tuus urget amor ΘD1 faciant, ne mox poenas cogamur uterque Solvere , tu laudis , credulitatis ego.
Quidquid erit, nostro quicumq; tenebitur olim
Carmine, juncta leget nomina nostra tuis. I Julius Scaliger eo loco, quo Horatianas Odas miri 'cὲ laudat , Inter ceteras, inquit, duas animadverti , quibus ne ambrosiam quidem , aut nectar dulciora putem : quarum similes malim composuisse , quam esse totius Tarraconensis rex. Aequibus deinde judiciis ac censuris illa summi Postia attonsa est ab eo laus ' Sane duriusculus est in prima. Neque placet illud. Malim etiam. Haud satis
intelligo. Neque cohaeret tota ea pars parti, cui subest. Oportet commento quopiam subvenire, ac Te ferre gratiam magnis viris. Verbum languidiusculum. Non sane convenit. Manus satisfacit. Undecima ii a nostri temporis poeta quopiam scripta. esset , nequaquam inter probas admitteretur. Nec cum ipso dixerim. Neque recte dicas. Duodevicesima tota insuavis , coactisque numeris quaesita portus, quam oblata. Neque satis mollis illa locutio. satis dure. Servit metro sustinendo. Si gultim membra interrupta sunt. Numeri quoque ipsi adhaerescunt. Laboravit enim hac infelicitate
in senariis dactylicis Horatius. Quid , quod sibi
contradicit Z Non placent illa. Neque servant te, norem propositae sententiae verba illa. Abscedit a rei natura. Durissimum , inquam , verbum. Ver