장음표시 사용
201쪽
Finis admodum languidus. Videntur haec inopis poetae, non divini, qualis ipse est. Illa non conveniunt loco. Epodi versus Iambici a nobis non semel duri, dissipatique animadversi sunt. Sic poGsumus mederi huic naevo. Huic vitio non raro est obnoxius. Non est illud supino aut oscitanti judicio admittendum. In quinta sunt aliquot loca minus ingenua : anxia dico, neque libero spiritu edita. Est sonus insuavis. Et ille versus obscurae dignitatis. Neque structura placet: & haec hiant :& omnino illa sunt durissima. Numquam sic loquor. Nec capio illum loquendi modum. Illa ve- Io ferre nequeo. Sed & illi duo versus odiosi V decima aspera est, & insuavis , neqae digna legi. . Sextadecima durissima sane multis in locis , dc quasi invitas quasdam partes habens : tora i Fitur inepta est. Qui sequitur versus , profectὁ a me non intelligitur Vides vero quantam duritiem : Mquae sequuntur etiam asperiora. Mancus sane saepe est Horatius ad hunc modum. & illa plebeia. Scappositio illa languida , ac pedi potius quam sententiae serviens. Quid tum postea 3 sequitur, quod
non consequitur. N ec conveniunt comparationes.
Versus d)ssitas a proximo, & inconcinnus. Sed sit
satis. ne Omnia excutiam, quorum sane taedet. Haec
O his plura Scaliger. At tu, Lector , quid censes rnon tu tibi subjicis novum Herculem in Augia regis sabulo repurgando laborantem y Non dissitemur cum Luintiliano , in magnis quoque aussiribus incidero aliqua vitissa , doctis inter ipsos etiam mutuo reprehensia: sed es quidam in arguendo is castigan- do modus. Praesertim cism illi dissutiuntur , quo non missio antiquitas veneravdos facit, sed 'sa quoque scripta sic commendant ut si qMis j udicium , quod ad ea expolianda contulerunt, ingenio concede-. xe existimet , is mihi Musas colere linguiores
202쪽
pr/cipuarum virtutum, qua in divinis illorum monumentis elucent, inscitia laborare videatur. Non igitur ex inani atque osciosa mulata modestia formula , sed planὲ ex animi mei sensu concepta est me pracedens Elegia ; quippe qui non ignorarem fore , ut , si in publico a parerem , numquam evaderem , ne quid in me quidam desiderarent. Sed hoc nos solatur atque erigit, quod exactae mentes, quarum iudicia apud nos solum valent, quamquam ne illis quidem , quorum scribendi morem amulamur ,emnia condonant i, intelligant tamen scribendi laudem penes illos tantum esse, nec eum reiiciant, qui, cum illorum artem , is arti addita ultima expolitionis lineamenta penitus intro 3exerit . ex illisi s- militudinem ducat.
AB NOLDI FRATRIS SUI FI LlOLUM,
Cum ei Olivam Pacis in spem colenda olim
Poeseos mitteret. Q Uid sies, parve puer λ dormi,dulcissime, dormi
Pax venit en cunas ducere jussa tuas. Ipsaque Calliope , nutrix velut altera, carmen , Qnod somnos pollit conciliare , canit. Utque tibi virides sint oblectam ma frondes, Te petit, & cunas cingit Oliva uas. Mitte,puer, crotalum: ramum quate: gratus & illis
Est strepitus soliis , & color Use Piacet.
203쪽
Qui te Palladium cernet praetendere ramum, . . ille tibi felix protinus augur erit. Pacificus, dicet , vivat puer : ille tumultus 'Oderit, & rixas , & grave Martis Opus , Et quidquid miseri toties flevere coloni,
Et pavidae toties extimuere nurus. Ingenio quaeret, non caede & sanguine nomen: Pro galea circum tempora laurus Crit. Et modo civiles poscent sua tempora curae, Et modo Pierides , altera cura , Deae.
Otia laudabit, gladiosque in sarcula versos, Et quidquid secum Pax opulenta vehit.
O ita cresce puer, neque Pax te sera moretur, Ingenio causas mille datura tuo.
Interea , siquid puero tibi forte dolebit,
Perfer : nabent anni commoda magna tui. Non res te patriae, non tangunt damna tuorum , Nec tibi, cur speres, cur timeassee , subit.
Ignorat, puppi somnum qui ducit in ima , Quid mare,quid venti, quid fera peccet hye .
Forsitan abruptus violento turbine malus Dissilit, & regimen ventus & unda rapit. Forsitan & rector , dum nil nisi vota supersunt , Ingemit, & duplices tendit ad astra manus. Aut credit laceris navem compagibus ire e Aut oneris metuens in mare jactat opes. Hi trepidant : tabulas illi, funesque requirunt :Flent alii: pallet quisque , Deumque Vocat. Ille nihil: somnoque jacet, curaque solutus, Seu stupor hoc animi, seu gravis aura facit. Hic status, haec rerum, puer , est fortuna tuarum. Te mala in hoc belli turbine nostra latent. Non tibi, quae nostros, rumpunt classica somnos, Nec sensum, quem nos, temporis hujus habes. Hoc sentis tantum , si tardior ubera nutrix Porrigit, aut noctis pars vigilanda venit,
204쪽
Aut leve nescio quid teneros si sauciat artus. Hei mihi summa tui sit, puer, ista malit Nec Vis & Rabies , cum te firmaverit aetas,
Ante oculos erret sano vinolenta tuos.
Pax potius , quae nos nimium nimiumq; moratur, Otia det Musis, materiemque tuis.
At vos , quos laeti cap unt praelagia voti, Et pueri facies , ingenuusque decor , Illius 6 mecum , quaeso , cognoscite mores :Hi quoque blanditias, quodque loquantur, ha
Quam nondum verbis , pacem vagitibus orat: Pacem inter lacrymas paene vocare putes. Nec prope non credi possit communia vota,
Qua licet , indiciis velle juvare suis. Nonnihil huc-anni quid non conceditur illis r Non nihil huc candor , simplicitasque lacit. Foedera si poscas didicit protendere deXtram :Hoc fidei pignus , tu modo pol ce , dabit.
Fallere non novit. Quid cnim simulaverit infans ZFronte, oculis, vultu se tibi prodit amor. . Castra quid, & quae sint, nescit : tamen inscius
horret , Horret & auditas corde micante tubaS.
Tum si forte oculos lacrymis perfuderit horror, Turbatos oculos , dissimilesque sui, Lac dare nil opus est : pacem dulcissima pacem Ingeminet genitrix , ille serenus erit. Fortunate puer , cui tam felicia pacis omina fatales praecinuere Deae lVive , tuoque meas risu cognoscere Musas Incipe. Sic illae te quoque semper ament. Sic tibi sit vultus , sit crinis Apolline dignus , Post etiam pulcro carmina digna Deo. Quae mihi magna seni tum sit laudare voluptas, Et non lassanda volvere saepe manu, Atque
205쪽
1gg JAC. V VALLII ELEGIARUM LIB. I.
Atque ebore, & gemmis, & cedro dicere digna, Et quodcumque liber murice cultus habet. Sic quae te gremio nascentem Musa recepit, Admoveat labris ubera plena tuis :Ubera nunc ; olim fontes Aganppidos undae, Aonius cum te lucus & umbra teget. Sic tibi blanditiis , sic carmine mulceat aures , Et linguam cantu fingat & ora suo. Sic tua ic quondam secernat laurea Hilgo, Atque aliquid nostro grandius ore lanas.
206쪽
QuaE IN TEMPLO SOCIETATIs IE-su COR TRACI COLITUR. Cum Sidronius msschius ejusliem Societatis in gravi periculosaque morbo Carmen illi vovisset , si convalesceret , anno I 6 6. quo urbs in Gallorum erat potestate. O Quae virgineo cum sis laetissima partu,
Imperium nati par prope , Mater, habes rCujus in arbitrio est properantia fata morari, Corporaque e tumulis viva ciere suis :Quaeque pios vates, & de te digna locutos Crederis auxilio saepe levare tuo et Huc mites, huc flecte oculos. Tuus ille Poeta Deficit , & pallens , & sine voce jacet. Dcficit, heu frustra pactus sibi carmine vitam, Quo te crediderat munere posse capi. Nil artes, herbaeque juvant: tua dextera, Mater, Priscitur: haec vanae suppleat artis opem. Ne sine , quod prono pepigit tibi pectore votum , Ne sine, quam de te spem fovet , aura ferat. Non
207쪽
Non illum vitae quid enim , quod ametur, in il-
Tangit amor, quamvis hic quoque tangit amor. Omnia luctus habet: facies miserabilis urbi est :Nec dominum moerens fert bene Liga novum. Crudescunt morbi : procumbunt tabida passim Corpora : funeribus non caret ulla domus. Victoris nunc ira subit ; nunc rapta gementi Libirtas populo , virginibusque pudor. Nec ruri,ut quondam, suus cst honor: orba colonis Cessat , & informi i qualida terra situ est. Hoc unum superest , lacrymis miscere Querelas :Hoc unum miseri, flere , levamen hanent.
Quem tibi, Sidroni, sensum , tam densa malorum Se tibi dum series qbjicit , esse putem tTe quoq; plus ipso tangunt mala publica morbo :Prosequeris lacrymis forsan & illa tuis. Nunc lacrymis ; tunc , cum poteras , & voce levabas ,
Et, quacumque locus resque sinebar, ope. Hei mihi l dum servus miscet sic omnia Mavors, Mitior est tantis mors properata malis. Tu , Virgo, tu sola facis , cur optet amori, Et parit ex vitae tempora longa suae. Ah quoties caesum spectat, mortique paratus Ardet in amplexus ille venire tuos lAh quoties votis iterum revocatur , & Optat Respectu I tantum vivore posse tui Vivat, & ext ntos virtutibus impleat annos :Vivat, & hoc munus praedicet esse tuum.
Te meminisse decet, quae de te plurima scripsit,
Digna tuae sobolis nomine , digna tuo . Donec erat sospes , quis de tot vatibus illo Dicitur in titulos cultior isse tuos ΘFacundum faciebat.amor : plenusque Vigoris , Inque sua semper Matre disertus erat.
208쪽
ELECIARUM LIB. II. I 'IDic, bona, dic,valeat. Memorem si forte tabellam, Aut votiva petis munera , carmen habet.
Illi sola places , illi laudabere sola ,
sola pio vati grande volumen eris. Tunc iterum blanda matrem te voce vocabit, Auxilio laetus se superesse tuo. - Natalόmque novum tibi se debere.quotannis Dicet, & antiqua relligione coler. Pactaque vota feret , feret & sollemnia tura :Munera cum teuero carmine laurus erunt.
Tans et & Happardum a squid non pia tangit a
Pectora Τὰ pars meriti non abolenda tui. Te spectans animo , Vatemque amplexus amicum, Haec de te , dicet, gaudia , Diva , fero. Tum quoque servati testantia vatis amorem Ante tuos ponet carmina Vota pedes. Addet & ipse sui mansurum pignus amoris, , ' Aut ebenum , aut Indi nobile dentis ebur. Hoc cultu , variaque super testudine fulgens Pendebit templo pulcra tabella tuo.
i Peregrinum aliquid o ingratum obolare cuipiam ω vox hac visa est , sied nescienti sic Ovidium locutum svius. Subflebilem suum ex urbς discessum
ait uxorem suam mori voluisse ; respectu tamen sui prohibitam , ne quid sci. icet acerbitatis ad suum dolorem mors hac adferret. mira Ovidium malebant ὲ Ponto discedere, quia videbant illum id mehementer velἱe ; respectu tamen sui mirum multis de causs sibi carum retinere cuIiebant. At id, inquies, annotasse quo pertinet ' Non amo cum Scipione nimium diligentes. At ego mihi dilige tiam malo , quam cuham condonari. α Remigii/s Happari,S cc. ressu Cortraci Remr; oti mum Sidronii carmen, is hoc nostrum in magni -tί ex ebeno tabella ad aram Virginiani curavit.
209쪽
Accedent alii, concordia pectora , vates, Gens pia , gens laudes docta referre tuas. .e Ante alios, supplex veniet Becanus ad aras, Nec veniet vacua , gratus & ipse, manu. Blanditias , etcgosque suos , sua munera solvet. Materies eritis tuque, puerque tuus. Omnibus unus amor grates tibi dicere, sospes Dummodo sit, pro quo vota, precesque ferunt. Carminis ut causas , & aperti signa favoris, Sic numeros illis , ingeniumque dabis. Ipse etiam voti veniam reus, & mea sacris Carmina suspendam qualiacumque tholis.
Inscribam: QuAE, DIVA,Tuo MODO VITA POETAE REDDITA , PARTE ALIQUA REDDITA VITA
Conracum, Disceseos sua oppidum Regi catholico restitutum primum ingredienti.
Emblema : Scutum ejus gentilitium , cujus area ima parte nigra; summa , argentea, Inferiptio : VICTIs LuX ALTIOR vMBRIS.
E quo post gravem sub externo imperio luctum perpetuam Cortracensibus laetitiam augurabatur. ERgo ades,&solem nobis, lucόmque reducis Magnaque pars curae coepimus esse tuae λEt
210쪽
Et, quoniam tenebras licuit, noctemque profundam Vincere , lux nobis illa perennis erit λLieta pater gaude : scuti non fallit imago , Tessera Villanae praesidiumque domus. O quantum , & quoties illo recreabere viso, Et, Color hic , dices , sortis imago meae est tSaepe tibi referent umbrae, quae plurima Mavors Moerentem captis ferre coegit aquis. Saepe tibi referet victis lux altior umbris Gaudia , quae demto sunt tibi parta jugo et Moeniaque, & vallos, & tanti nominis arcem , . Captaque victrici Gallica signa manu. Quas dabis historiae causas , cum nostra loquetur Tempora, resque tuas pars quoque victa leget Et leget, & pulsam sese indignabitur arce, Quam nulla vinci posse putabat ope. Mars erat in cursu : nec non , si fata tulissent , Sub juga vic nus Scaldis iturus erat. Sed nihil infestis potuit pervincere signis: Signa parum i fausto fixa fuere solo. Cum dirum Groninga foret, velut Allia, nomen, Non erat arx illo constituenda loco. 'Hic decus, hic equitum florem cecidisse suorum, Hic fractas olim Callia flevit opes E templi suspensa tholo calcaria testes, Hei mihi l vindicibus non repetenda rogis. Quid nisi nunc iterum, patitae quae gqudia victor Attulit, ex ipsis sunt geminata malis
I Arcem novam Cortraei erexere Galia ad portan, Monrnonam, an*o .Isi T. extra quam suno Is II. memorabilem cladem acceperant , quam post annos octoginta incensa urbe vindicarunt, conspecto ejusdem cladis monumento , inauratorum caia