장음표시 사용
221쪽
Nec subeunt numeri, nec sunt in carmina vires, Et mihi pars soliti magna vigoris abest. Flere lubet: flendi causas mihi vena ministrat Sanguinis atque animae prodiga facta tuae. Nos igitur fuimus lacrymis, tu i anguine: sed non Hujus , & illius vulneris una via est. Tura,patentq; via est, oculis qua liquitur humor ;Qua cruor , hac tritum mors sibi fecit iter.
Utque fluant oculi, facilis medicina dolori est :Egeritur fletu lapsus ad ossa dolor. Non sie est sacris languor medicabilis herbis :Non sic ad sanum vena cruenta coit.
Ah l tua cur umquain Latiam facundia vocem Extulit Z Hoc vulnus vox tibi culta dedit. Scimus,& ad nostras rumor quoq; pertulit aures , Quanta sit eloquii visque , nitorque tui. Debueras siluisse tamen. Tractare libellos,
Hoc satis , ut vires perdere posset, erat. . Acer , & Elea palmam meriturus arena Deficit in cursu , quem nimis urget, equus. Mergit onus Dppes : tauros enervat aratrum: Saepe sua vastum mole laborat opus.
Quod tibi fingebas robur λ tibi debile pectus ,
Et tenues vires Pinvalidumque latus. Ausus es ire tamen , geminoque instare labori, Sit quamvis validis durus ut&que labor. Ausus es, o Gandae, veterumque oblite malorum, Quam ferrent, humeris plura subire tuis. Hinc quantum ingenio , tantum servire dolori Cogeris , & studio poena reperta tuo est. Sed quid ego haec tecum Z certὸ me decipit error, Et te nil meritum nostra querela gravat. Causa fuit Virgo : tantos haec ferre labores
Impulit: haec , si fas dicere , causa mali est. O quoties precibusque tuis votisque vocata Praebuit eloquio vela secunda tuo l- - Ο quo
222쪽
O quoties vocem vocem quoq; vultus habebat Ursit, & , Hic valido fulmine , dixit , opus lSeu laudanda forent, quibus est laudabilis ipsa,
Addidit ardentes ad tua dicta faces.sive redargueres crimen , quod & oderat illa, Crimen ut argueres, fortia verba dabat.1 emq; quidquid erat censura vindice dignum ,
Vox argumento par erat ipsa suo. Saepe tibi vultus media inter talia, saepe Incaluit sanguis , venaque tensa fuit. Nec timor, aut veteris tetigit te cura pericli. Res est intrepidi plena caloris amor.
Quando ille imparibus sese non credidit armi; Esse parem Z quando substitit ille metu rIlle vel adversas acies invadere solus Αusit, & in medias cominus ire neces. Solus & iratas excire cubilibus ursas, Solus & Armeniis bella movere feris. Praemia dant animos , & causa pericula vincit, Et minor est ipso semper amore labor. Nec dubitat laceras , & ruptas impete venas Virtutis pretium grande vocare suae.
Nec , quamvis cedat, vigor dc fiducia cedit Mens manet, & vires colligit ipsa luas. Sic & causa tibi pro Virgine fortiter acta est, Et vires idem qui dudit, hausit amor. Nec modo tam palles , quod sint sine sanguine
Venae , fames. Quam quod , ut est proprius pallor amantis , At tibi, ne dubita , Virgo succurret amanti, Invidiamque tuo detrahet ipsa malo. Diva parens potuit,quod non potuere medentes e Nec poterit votis esse aliena tuis Audiit orantem , dum vox vilesque s nebant ;
223쪽
Cum Sidronius Hosphius , e Societate iesiu , amicorum 2 poetarum optimus maximus, vita excelsisset.
TRgὁ,ubi summa dies nostros expleverit annos , T. Quod sumus, iniectus pulvis & urna teget Nec mihi profuerit , quὁd vates numen habere Credimur , & Divum proxima cura sumus h Nec mihi, quod chartas, & chartis digna notari Nomina post cineres Musa perire vetet FSi quid id est , cari venient ad funera vates, Et tumulo titulum, moestaque serta dabunt ossaque praeteriens si quis tamen illa viator Noverit, &Musae fama sit ulla meae lForsitan insperget violis , ederaque virente Et leviter: Vates hic quoque, dicet, erat , Ulterius nihil est, quo se spes ardua vatum Porrigat : hoc pretio gens operosa sumus. Et mihi jam tanti est, aliquis si dicar in illis , Et populi veniat parvus in ora libet ZAh furor est , sacras aliquod captare per artes Nomen, & in famam vivere velle suam. Fama perit, pereunt artes rapit omnia secum. Et rogus infelix , & niger ille dies. Parnassi colles , & collibus addita Famae Limina , laurigeris undique septa viis, fio
Parcite, non ego vos,quamquam mi Ei carus Apo Annuat, inque suum me sinat ire nemus ;Non ego vos ederas, si quas meruisse putamur, Non capiti posco laurea serta meo. Nec servant ederae , nec servat laurea vatem , Et cineres frustra sera corona tegit
224쪽
ET IN SuPREMA BRABANTIAE CURIA
QVsi sint pud te loco , Vir Amplissime, Antiquiatatis monumenta ignorare non potest , qui bi- liothecam tuamperlustraverit , librorum quidem bona instructam copia , sed veterum nummis, alii que vetustati detractis manubiis ornatiorem. Neque vero illarum rerum amor aliunde arcessendus tibi fuit, ad quem tis cum Parentiis tui, Geldria quondam Cancellarii , tum Maiorum tuorum , qui sin-riquitatum scientis floruerunt, inctitutio ct exemplum , adeoque natura ipsa duxit. Cui propensioni atque indoli cum Magnus ille Lipsius, quem in Ac demia Lovaniens olim audimissi, flammassubiecissiset, tum vero non solum MORI Bus ANT I Qu Is viavere , sed etiam quidquid antiqui moris ac temporis est , ita studiose conquirere, o luculenter cognoscere , is ex morito astimare visus fusῖ, ut i mer-tonios Augustinos , Occones Fulvios censeri laudarique posses. Alium ne attingeret quidem , te vero pupugit veteris v a Funebris as te missa ct inita fracta jactura ; exigua, fateor, nisi qui modus essin ejuscemodi rebus erudita curio sitatis, is esset exta simationis. Adfui,cum dispersa disjectάq, fragmenta colligeres, o partes partibres coagmentares: mox ad me conversus, fuid ni tu nobis, VValli, de himbo a fortun4 flebile nec injucundum elegidiori
225쪽
condas ρ In tenui quidem is obscuro labor ; sed tenuibus magnitudinem , obscuris lucem dare , poetarum est. Ergo laboris ac studii aliquid hortatu tuo in hanc rem contuli ; neque , meo quidem animo , non lepidὸ sila mihi prospereque succest: eoque nunc eonfidemtius te rogo , ut in Musaeo tuo pro Tma fragmentis hosce vesculos exstare patiaris , mutuae inter nos
amicitia serpetuum monumentum. Nec illud non opportune accidit, ut cum exeunte anno calamitatem
hanc sc enim tecum loqui lubeto acceperis,etoproxime ineunte te attonis aliquid dolori tuo carminibus meis adferrem ; eademque opera Kalendas auspiaces reliquarum tibi faustas ct fortunatas precarer. At h;e mtat aurem vellet aliquis , θ : Melioris: rustulet, ominis argumentum delegisses,quod his Talendis offerres , quibus pro longa jucunda que vita, suscipiuntur inter amicos vota, non mortis, non funestarum rerum infert memoria. In mentem tibi
venisset illud Ciceγοnis , qui Consides ait in habendo Glectu, Censores in lupro condendo fausi ominis gratia a bono nomine solitos auspicari: se istu bono die bonis verbis usus ex latiore materia frenam apparasses. Audio : sed nihilominus hoc quod tibi , Nobilissime atque Amplissime Domine , concinnavῶ munusculum , gratum fore confido , propterea quod
meorum magnitudo votorum , quibus ipsam etiam immortalitatem tibi precor, tanto objicietur animo tuo clarius, quanto propinquius fuerit posita contrariarum atque mortalium rerum lacerta conditio. Accipe σίtur hoc amoris in te mei pignus aeternum , me vicissim, ut facis , ama. Eruxellis , Tal. m.
ad Treviros cum cineribus, o usibus eruta , ueterum Romanorum esse oedebatur ad Amplise
226쪽
ΕLEGIARUM LIB. II. 2o'simum Virum Gecetium visens , Equitem , ct in suprema Brabantiae Curia Consiliarium missa , in itinere Trevirens misero periit casu.
Antiquitatem Ram commendat. OUae quondam gemixus , α verba novissima
Audieram , moesti pars miseranda rogi: Cui lacrymas pia turba dedit, tepidasque favillas
Intulit, inscriptas apposuitque notas rQuam tenuit, fovitque sinu , non oscula testae Figere , non manes lassa vocare meos :Nunc iterum trahor in luctus, & funere tristis Alterius , cogor tristior esse meo.
Saecula si memorem, quot adhuc sperare jubebar, Expleri luctu convenit illa meo. Te quoque , Posteritas , haec infortunia tangent, Crederis & nostris indolitura malis. Scilicet ad Treviros dum Caesar fulminat armis,
Condiderat gremio militis ossa meo. Inde tot exactos credor durasse Decembres,
Et cineris custos fida fuisse mei. Nec mihi plebeji commissa est funeris umbra, Parvaque plorato subdita flamina rogo. ' Arsit, & Assyrios spiravit lectus odotes,
Et bibit annosum nostra favilla merum. Armaque, & exuvias, maculosaque tergora, vestes Munus in exequias Martia turma dedit. Ter qaoque funereos lustravit cursibus ignes, Ter querulae moest ina concinuere tubae. Nec , licet in)cchae cumulo tegeremur arenae, Horrebant noctes & sine luce dies. Vincebat noctem , tenebras vincebat & umbras Parva , sed aeterno viva lucerna foco. '
227쪽
Roma Vetus , quamvis Pario de marmore busta Feceris , & fulvis texeris ossa cadis :ossaque signaris titulo , famamque sepultis Appiades dederint Flaminiaeque viae :Tot licet exstinctis moestas sacraveris aras, Et, quos deflesti, feceris ipsa Deos :Pace tua , merui, siqua est ea gloria testae in Praeferri tumulis nominibusque tuis. sarae, Quippe ubi nunc veterum cineres 3 ubi laneris ' Quasque potens hausit luxus, & ignis opes ZArdebant silvae: deerant in cinnama flammae: Quid super e tantis nunc habet urna rogis Ignorant Manes , ignorat & Eacus ipse, Quo jaceant urnae fragmina sparsa loco. At neque longa dies , nec versae sedibus urbes,
Nec Boreae nocuit, nec Jovis ira mihi. Immortalis ego , carituraque fine videbar, Famaque erat cineri magna futura meo.
Certe ego jam merito , siquid conceditur annis ,
Socratica fueram constituenda domo. . .
Forsan Apelleo starem vicina labori ,
Pasceret & manes visa tabella meos.
Forsan & archetypos inter servanda Cleanthas Censerer plutei gloria prima mei. Nec tam Lysippi, quamvis animosa , placerent Signa, nec Architae, Phidiacsisque lapis ;Nec quae Praxiteles , nec quae finxere Myrones, Nec quae Mentorea sculpta fuere manu Quam quod ficta luto, nec tot violata per annos Acciperem lapides inter , & aria locum.
Saxa ferunt annos : nec , si cadit aerea moles, Sic cadit, ut tacta comminuatur humo.
At mihi materies fragilis : tamen omnia vici, Et texi cineres inviolata meos. Hinc pietas famam , pretium mihi secerat artas, Iamque auri prae me lamina vilis erat.
228쪽
Uvveno ante alios poteram pretiosa videri, Qui res antiqui moris, & artis amat. Ille meos culto celebraret carmine Manes, Sertaque de Cilicum germine multa daret. Ille mero cinerem , quae tot jacet arida Deciis, Spargeret: in molli poneret ossa rosa r
Quod fractae satis est, lacrymas in fragmina fudit, Et Treviris illi missa suisse legar.
Dira in bajulum, cujus incuria periit.
Rgo erat in satis , ut post tot saecula quis-Verteret impuras in mea damna manus λCrande nefas i &, si )udex statuenda vetustas , t Quo non supplicio noxa pianda foret 3 Credibile est illum furiis immanibus actum Emgies veterum comminuisse Deum :Templaque, queis aetas, avidsisque pepercerat.ignis, Frangere tactilega non timuisse manu. Credibile est cineres illum temerasse parentum,' Credibile est sanctos diripuisse rogos. At tibi non lacrymae veniant, gemitusq; tuorum , Improbe , cum canibus rixa cadaver eris Mille locis sparsus jaceas: trahat ilia vultur: iDiripiant corvi lumina, membra lupi. Et siquid superest , sanie , taboque nocenti Diffluat, & fugiens urere flamma neget. Non cineres tegat urna tuos : non indicet usquam
Ossa lapis , densis semisepulta rubis.
229쪽
Umbra siti pereat, solesque experta diurnos Horreat obscenas nocte si lente canes. Nec tibi praeteriens dicat bona verba viator, Nec tibi sit tellus quantulacumque levis. Cur aliquis cineres potuit tibi, perdite, nostrosi Credere 3 nil fidei, nil tibi mentis erat. Non te depositi tetigit reverentia : non tu His pretium iactis ponere doctus eras. Nescisti demens, quod nec gens barbara nescit. Quanto plus illa tu feritatis habes lIlla facros sedet ad tumulos , evictaque luctu Solatur querulis tristia fata modis. Bustaque conspergit violis, datque oscula saxo, Et cineres sparso lacte, meroque colit. Illic rei leviter , scelus est , turbare sepultos et Illic, quantumvis parva sit, urna sacra est.
Haec e barbaria poteras praecepta referre :Haec , quam me caperes , ante monendus eras. lSic fueram cupidis a te stringenda lacertis, i f. sedissemque humeris non onerosa tuis. Ipsa ego te pariter cinerique mihique timentem Rexissem trepidi per loca plena metus. Sit quoque , dixissem , ne te labor ipse graVaret , Quam mihi terra fuit, tam tibi testa levis. Quis scit, an, ut verita est AEneam laedere flamma, Cum fe et profugos, Dardana sacra , Deos . Sic tibi, per medios ignes mea sacra ferenti, lNon etiam tutum flamma dedisset iter tCei te aliquod mecum nomen , famar , tulisses et
Haec curae poteras praemia ferre tuae. Nominis & famae jacturam secimus ambo ;sed non ambobus par venit inde dolor. Non tu Venturum , si te bene novimus , aevum Prospicis : ignavae semina mentis habes. hil l At mihi , si nescis , fama est ante omnia curae. Barbarus est, quem non illius urit amor.
230쪽
Haec facit , ut meriti tumulo reddantur honores, Nec cinis ex toto nomina magna tegat. Haec facit , ut memori signetur carmine bustum, Quod velit a populo praetereunte legi; Utque dies, qui corpus humo lacrymabile texit, Semper honoratus, semper acerbus eati. Heu i tua barbaries, tua me socordia laesit, Et mihi spes tantas abstulit una dies. Mortis honor periit: requies abrupta sepulto. Eheu l nullus erit, qui mihi dicat: HAVE.
EO Usam se fui se conqueritur.
. Uid mihi, si cinerum fuerant haec fata meo-
Posteritas lucem sera videre dedit 3 Cum latui, secura sui , placidique sedebant
Ad tumulum Manes : & sat honoris erat. . amque per Elysium de me praeconia rumor Fecerat, atque umbrae laus erat ampla meae.
Saepe pii vates illic per gramina fusi
Multa super tumulo concinuere meo. '
Sarpe meis illic assurrexere si lentes Laudibus, & festos instituere choros. Pars celebrat Manes: pars Urnae longa recenset ' aecula : pars optat sic quoque posse tegi. Dant alii flores : hi sundunt cymbia lactis, in Et, Cineri, dicunt , fundimus illa tuo. Nil mihi posteritas potuit concedere majus et Hoe decus, haec Umbrae gloria summa meae. Est aliquid , fateor, superos , lucemque videre: Et fultas post tot saecla subire manus. Est aliquia pretiosa inter monument a resenζEx cinerem vernas inter habere rosas