Gerardi Croesi Historia Quakeriana, sive de vulgo dictis Quakeris, ab ortu illorum usque ad recèns natum schisma. Libri 3. In quibus praesertim agitur de ipsorum, praecipuis antecessoribus, & dogmatis ... factisque, ac casibus, memorabilibus

발행: 1695년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

lape silentio transigebantur , invenerant. Et quuin essent, qui solvendo non essent , non modo antino , etiam re ipsa ac paupertate ditiores coacti pro iis pendere. Id quod plerumque recidebat in nercatores. Qua in re quae raptura ac turpitudo interdtat videbatur, exemplo ex uno potest judicari. . Mercator erat spectatus Ricbardus Marshus, jus ad aedes cognitor quidam limenarcha , venientes, petitum multam paucorum florenorum cum viris sociis Marshi conclave negotiale fringunt is perscrutantur si reperiant pecuniam . non inventa illi librorum negotiatiorum omne genus, diaria , rationaria, tabulasque acceptiis expensi, fasciculos chartarum &-- pistolarum , multaque alia ,,velut confiscantes ac conservantes , praetereaque percurrentes Omnes partes domus , quicquid mercium, utensilium, venit in manus, simili obtentu capiunt.brevi egregie nummis inopiis divitiores factos esse , omnium vulgatum, tritum atque celebratum erat sermone. Et accidit cum praetor apud Thomam artem , eo tempore urbis praetorem supremum sive maiorem virum honestum& sui osse ii suaeque dianitatis bene memorem .

382쪽

3si Is To IRAE FAI Ε R. de dispensatione pecuniae ac bonorum illorum appellaret, ut ille vir, cum quod revera erat non posset negare, neque vero confiteri vellet, primuin quidem orationem alio deflecteret, at post , cum alter instaret, ipseM quantoniagis se ebat expedire, tanto magis se impediret, atque interim ejus ira inciperet ebullire , ei interminaretur , si sic pergeret, haut promotum iri inter Pariementarios , fieri possent ne is id nequicquam facisset. Etsi autem Quakeri tot quotidie diminutionibus hominum atque opum assicerentur , neque porro cuiusquam persona ac possessio certa ac tuta esset illi tamen nequaquam omittebant suo pristino conveniundi more agere. Quamobrem & illi illorum hostes non desinebant eadem via progredi, quoad nihil sibi ad insolentiam ac foeditatem reliqui reservarent. Itaque jamin o siciales o satellites , greges epheborum, non modo quoties Qualieri se alicubi congregabant, sed etiam ubicunque, quoscunque, habebant obvios , alios apprehendere ac resupinare, ut sine magno dolore non possent resum gere, alios tundere, ac membra debilitare manibus uitibusque is inter lamentabiles voces erepitusque plagarum in illorum cruciatibus insultare. Mescilla cognitor ipse, quasi amens

furore , modo puerulum crinibus tollebat in

altum , modo ut bene res tenens ac verba amantium , filiam adolescentem , lepidis dictis aggreditur, sed quod ejus amationes isomplexum

383쪽

plexum atque osculationem es:ugeret, tanta vi retinebat , ut ipsi manum distorqueret modo mulierem , cui flos aetatis perierat , modo gravidam ac plenam , modo vetulam , ac nousolum senem , detrudebat calcibus in humum. Cui rei si quis dicto factoque minimo intercederet , etsi maritus pro uxore , huic continuo parata erant verbera. Ita parum erat haec assidue ex ejus ore audiri nomina , meretricum. impurarum, prostibulorum in quae talia, neutiquam Christiani ad Christianos , vocabula. Ferum , ac non solum inhumanum, puer erat vixdum vesticeps , ita juvenans ac ludificans virginem levitate atque impudentia , ut tunicam levaret, manum aliquo adferre tenta ret , cui virgo tum ob scelestam tactionem factionemque , tum ut sua honestat alisque pudicitiae succurreret, uti nequissimo nepotulo a mastigiae alapam dederat. ab cognitio cognitor illam virginem P quod suam scilicet pudicitiam ab ejus libidine defendisset manu,

in ergastulum abjici jubet, id criminis in eam

objiciens . eam non necessitate subaistam sed ultro puerum deverberasse is esse eam turbulentam ac rebellatricem. Lux erat mensis Α-prilis decima sexta anni sequentis Eo ille

praetor cum cognitore cursim irruunt ac se prae- cipitant in mulierculas decem una congregatas, easque rapiunt in exgastulum , quarum unam, valde teneram ac praegnantem praetor sua manu

erat enim is vir qui iacile poterat lictore ca

384쪽

, HisTORIAE QUARE R. rere violenter trahens , nullis querimoniis ae precibus poterat moveri ut absisteret Sic domo evacuata praetor aut inducit, aut patitur

ingredi quosdam viros saccarios , ajulos, delatores , non paucis insignes notis petulanti ,

ad hujusmodi opus appositos , qui dum illi

homines tantas capiebant miserias , suas capiebant voluptates, edendo, bibendo, e praediis

ac manubiis eo die factis , post bene pasti ac poti, instruet vexillo tympano fidibus , psallendo saltando tempus terunt, interim praetore subinde spectaculum hoc capiente suis oculis. Quod ipsum mulier Quakera adspiciens cum praetorem rogaret, an ita locum destinatum religioni facerent sacrarium suarum libidinum , praetor , cujus animus ita odio in Quakeros obsessus erat, ut aditus nulli verbo quod ab iis proficiscebatur, esset, sic offendebatur, ut mulierem actiatum juberet redigi ad socias in idem includi ergastulum Caeterum Win ergastulo hoc non minor hos homines subsequebatur afflictio abergastulario homine duro ac crudeli cujus tota in toto corde crudelitas sedebat, cillius adminittris illoque dignis. Camera erat in qua licitum erat captivis non ob flagitium , versari, operari, Quia colloqui. Hac libertate quo minus Quakeri seuerentur, impediebat ille. Et cum ellent qui suis statis diebus quicquam inter se aut loquendo aut assidendo tacite tentarent, ille interturbare , distraheres, excludere , dictum,.

385쪽

te fures ac nebulones , ubi certo nulla pote: istas conveniundi aspiciundique is ubi praeter ea cum illa sentina conflictari cogebantur. Irister haec quoties praetor atque cognitor diverte, rent in carceremo ergastulum , ii non minus duriter, interdum furiose , in hos homines agebant. Ad extremum tantus numerus Erat captivorum, ut nullus locus esset , in quo ne

dum per noctem cubare , sed etiam per diea respirare libere possent, utque omnes in rios inciderent morbos periculum esse . ne cunctos obreperet mors. Pars solatii suum expromere dolorem Atqui hic illi vel deflere suos casus vetabantur. Scribebant captivi scribebant eorum nomine mella urbis quatuor. quibus res comperta erat, epistolam ad Majorem reliquosque magistratus mira illi horvin

hominum calamitatum, illius ergastularii tyranni crudelitatum , a rei totius ea ex epist commonefierent, de levandis horum miserorum cruciuibus cogitat ent, contraque eo iis auxiliarentur. At vero cum Major , qua nulla major tamen erat potestas, reliquus sturamus magistratus, lectis epistolis, acti sericordia , omnino hominibus aerumnosis suecurrendum censerent ac decernerent, non peeissos inserioris ordinis viros, ac speciatim istum quem saepe indicavi praetorem, qui se tantispeo Londini alia auctoritate muniebat , impetrari potuit, ut pusillum ac mi ulmum levamenti daretur a

386쪽

36 HasTORIAE QUATER.retur; ut si vellent, iam inter se, quique in locis iis , a suis desertis , constituti eran , ad parietes in humum, sua conqueri deplorare mala possent. Celebrata . at ri pro comitia Bristolliensi pro captivis Qualieris. In quibus postquam omnibus auditis ac perpen flss, Qualietis certa impbneretur multa, Huna datio juramenti fidelitatis , cum eaque libertas Metur excessus e carcere, miseriis

illi quam multam ac iuramentum , magis in

carcere mansionem eligebant. Unus erat Era mus Desus, qui eo se patiebatur induci, ut pro verbo iurandi declarandi uteretur. Num euax

faceret, lictor de improviso exhibet Biblia coram cie , is capiendo ejus manum , eam imponit libro , ac tum librum admovet ad os ejus, ritu videlicet in iureiurando illie terrae solenni Quo facto non pauci iactabant, jam inventos inter Quaheros, qui susiurandum non, verebantur, uam actum gradum , quo ad' caetera , quae adeo resigiebant, factu perusi nirent. Quod ut non ita influeret in hominum

animo , Dolus libello , quemadmoduli ea

res gesta esset, edocet. Sic Quakeri hi relega: in carcerem, ubi a carceris custodibus etiam durius habiti, nullo nec preci nec pretio, pro quadam corporis commoditate, relicta lo co. Haec omnia Qualieri, non contenti sua

totiusque civitatis de hisce rebus conscientia petiam plurimis libellis publicabant, imulgabantque in universae gentis suae memoriam. Per

387쪽

idem tempus Londini multi Quakeri, ideo quod

suos celebrare cetus desistere , atque pecuniam quam ob id debebant nomine multae, deis pendere nollent , conjecti in carceres, neque datus exitus, cum interim delatores harpagi ex illorum bonis extorquebant amovebantque non quanti ea valebant, sed quanti illi ea censierat , quod erat sane minimi. . In his captivis duo erant Qua heri an ecclesiastae , Guid. mulius uroriscus Sta erus. Stampero am

plius ham quadraginta novem pondo stertin-giana adempta. hami in comitatu Sulselchia Ph. Bishopius rusticus , ecclesiae ministro debebat a decimis annorum duorum stertingiorum pondo octo. Quae quum non erogare

minister tandem L audicibus impetrat, ut crustici equi . bobus iacit Vibus reciperet sequestro pondo septuaginta simi In hoc statu

regni , iis procellis consectationun mole stiarumque , cedit e vita rectastolus I. succeditque ei in regno Iacobus dux Eboracensis. Is annus erat sexcentesimus post mille is octogesimus quintus , xiv Kal. Mattii. Rex Iacobus, sic ejus nominis via cen ab initio statim regni nil prius in votis habebat atque con batur , uti statim exequi regium , quam suam

papalem religionem introducere ac promovere, quo ei viam muniret, invidiam aliorum minueret aut praecideret, omnibus omnium religionum hominibus eandem communem ,

qualem immunitatem tribuit , pro suo lubitu

suas

388쪽

suas religiones exercendi. Ad hunc speciosum titilum ac titillatum dum cuncti, exosi propte suam religionem , veluti dato signo convolant , ac regi suis literis gratiam hanc congratulantur, se porro in ejus clientelam commendant ac fidem , Quakeri quoque omnes , alioqui non adeo suavesis rusticiores , unis literis , scriptis jussu concilii generalis , admodum urbanis venustis , gratias agunt , ac porro illius

captant benevolentiam. 6 tempore e Qua-

heris et Angliam detinebantur in carceribus mille quadringenti sexaginta. His omnibus edicto regis data exeundi potestas is libertas

vivendi ut vellent. Et cum postmodum nonnulli alii adhucdum raperentur in carceres, us . que numero amplius ducenti, his anno sequenti eadem impunitas atque licentia data. Ad haec rex , quo non tantum severitatis suspicionem effugeret, verum etiam benignitatis ac popularitatis laudem assequeretur, suis aulicis

satellitibus ministrisque praecipit , ne quis

alicui Quakero , si regem praeterierit, aut ei adllaret capite tecto ullaim molestiam exhiberet. Quin re ipse eos accedentes aut contemplari aut affari cupientes cunctantes verecundantesque, aut perculsos metu, interdum praeveniebat. Rara in aula res. Et

elegans ac facetum , quidam Quakerus regem compellat operto capite. Rex suum caput aperit. Ille regem monet, ne id agat. Ad quod rex, oportere ubi rex est unum duntaxat capite

389쪽

eapite operto esse. His rebus rex vaheroiarum in se amorem ac studium singularem in modum alliciebat incendebatque Quamquam nonnulli, qui ideo sibi suam nientem datam existimabant, ut plus saperent atque ulterius

providerent , quam oculis viderent, hanc tantam regis munificentiam ac facilitatem tanti non faciebant, & plurimum putabant differre, utrum quis ex animo statuat aliquid, an ex affectu commodo atque utilitate is dum re gis conamina non adeo procul esse a sua eo-gnitione censebant, illam omnem indulgentiam capiebant ut malum omen is ut signum, post hanc serenitatem orituram saevam intemis pestatem ac perturbationem. Cum hoc rege G. Permo , quem Quakeri sibi unum habebant patronum in aula, in quem omnium suorum inimicorum oculi erant conjecti, magna intercedebat familiaritas , ut rex non secus amaret, ac si summus, intimus fuisset amicus , eique sua consilia crederet pene omnia. Et sumebat rex saepe secretum, non horarium, verum horarum plurium , in quo de aliis rebus cum Penno serio sermonem conserebat,is interim differebat audire praecipuorum nobilium ordianem , qui hoc interim spatio in procoetone, in proximo , resem conventum praesto erant. Quod unus ex iis , aut invidus ei rei, quod

ille unus pluris quam illi omnes fierent , aut impatiens morae , hanc quoque ignominiae speciem accipiens, regem submonebat, dicem a do,

390쪽

37 HIs TORIAE QUATER. do quando rex penes se Pennum habet, de sua alia nobilitate non cogitat. Cui rex nil aliud respondebat , quam , imo Pennum scite sermocinari, se eum libenter audire. Quum autem Pennus tanta gratia plurimum apud rogem valeret , ac per id perplures sta amicos aequireret , illum omnes , etiam qui modo aliqua notitia erant conjuncti, quoties aliquid a rege postulandum , agendumve apud regem esset, adire, ambire, orare, ut eos apud regem adjuvaret. Cumprimis Quakeri. Qua in re Pennus nullu: ossicii genus omittebat. Praecipue pro Quaheris , quibus exinde nihil . quicquam petentibus a Penno , deerat, quod erat pro religione ipsorum apud regem agendum. Est id ita in usu positum, ut cui non invitus facias beneficium , et , ut invitet novum , addas animum. Ita ergo illi indesinenter ad Pennum recurrere , tanquam ad unicum

perfugium is Pennus nihilo remissius , atque etiam alacrius , illorum rationes ac publicum bonum sua privata gratia , item eloquentia, apud regem procurare. Unde ejus domus ac vestibula quotidie reserta citentium , supplicantium , sua ei ad regem desideria offerentium. Visi quandoque de hoc genere hominum non minus bis centum. Atqui hic, cum magni in his negotiis sumptus essent faciendi, in aula, in curiis , pro scripturis , pro relationibus in acta , ex iisque repetitionibus , pro cerariis

Pro caeteris pecuniis , qua sic debent, etsi

SEARCH

MENU NAVIGATION