장음표시 사용
391쪽
non debent , tamen solent solvi Pennus haec omnia ita tractabat, ut quemadmodum ei facultates abunde suppetebant , ita liberaliter ad omnia haec sumptus faceret Quod quanquam
faceret, non ita tamen hominum medioxumorum is etiam summatum, mordacitatem poterat effugere , ut non saepe veniret ad ipsius
aures , eum non tam suapte voluntate ac propensione quam suae utilitatis emolumenti causa , adeo esse animatum , atque cum ita in amicos, magis erga semetipsum affectum esse, videlicet illam omnem concursationem hominum , illiusque administrationem , non gratuitam, at bene mercenariam ac cum grandi praemio esse, I revocaretur ad calculos, repertum iri, Pennum multo plus quam daret accipere. Quam maledicentiam Pennus apud alios quidem silentio , optimo vindice calumnia rum , redarguebat, at vero apud regem, qui quid ea de re esse , scire volebat e Penno, sic diluebat, ut rex nihil in Penno reprehenderet, talia de viro dici vanum , credi stultum , putaret Postea tamen Pennus, ob rutus tot negotiationibus curationibusque , consulens sui patrimonii copiis , ut ne nimia
magnanimitate ac liberalitate earundem fontes exarescerent, non quidem illam unquam sedulitatemis benevolentiam prorsus relinquebat, sed ita sensim moderabatur , ut nemini causam invidiosae criminationis daret Carterui cum haec Penno certa esset staretque sententia, Λ a Porin
392쪽
oportere unam Christianorum societatem esse. saltem id Christianorum hominumque, universorum poscere utilitatem communemque sal tem , ut quilibet in sua religione Deum libere ab omni impeditione coleret, &dummodo pacate viveret , ad potestatem, honorem , magistratum , atque imperium facultatem haberet cum ad id via in hoc regno occlusa esset per juramentum , quod unusquisque de
religione tenebatur dare is per poena con
stitutas in dissentientes a religione publica, Pennus in his duabus rebus cum rege , qui id ipsum cupiebat , deliberabat studebatque , hoc ut fieret, cita regium de hoc edictum, quod iam exierat, libello publico confirmabat , ut
hinc in olanium Protestantium odium implacabile incurreret eorundem summam iracundiam atque acerbitatem in se cumularet. Praeter quod etiam Quakeri Pennum non amplius ut ante ita amabant ac magnifaciebant, quidam aversabantur ac fugiebant. Clamabant
Protestantes , Pennum non minus ac regem ,
toto animo ac studio Papistam esse , esuitani esse , qui ordo omnium pessimus Quakeri statuebrat, haut malam esse rem abrogari leges poenales , quibus maxime omnium subjecti erant Quakeri, sed id malum esse , etiam rescindi legem de iuramento , utpote qua lege sublata , ac missis Papistis ad imperium , atque illud capescentibus , iidem confestim illas loges poenales repeterent, atque ea via capi
393쪽
II. rent , fatigarent, expellerent , aut interimerent, suo more, suaque religione , Protestantes omnes is in primis Quakeros , ut homines hujusmodi constitutionibus novis, non poenis absolverentur , sed vero ad poenas duriores
damnarentur,is in se potissimum haec cuderetur faba. In hac animorum commotione Pen
nus ita se alio libello defendebat se nequaquam Papistarum religioni addictum , ato rem esse , ostendebat verbis, cum testificatione conscientiae suae , ut mille testium , Dei, quo nullus testis potest haberi major, ut si qua verbis ac dictis hominum de se sit adhibenda fides , cuncti Pennum id non subtiliter ac verisimiliter diceres, cum esset falsum, at vere atque ex animo scribere deberent confiteri. Quemadmodum Pennus eodem libello, licet etiam tum multorum de se opinionem delere non poterat, Qualieros tamen sic convincebat , ut illi ei parem laudem , ante datam , nunc ad tempus intermissam, impertirent, eumque, relicta et ejus opinione singulari, pro uete religionis homine constanti recognoscerent. Itaque ergo Qua heri sub rege hoc in otic a quiete vivebant, exceptis pauculis, qui quorundam dolis atque insidiis adhuc gravabantur. Sed jam novae perturbationis ac rerum omnium conversionis tempus appropinquabat. Quippe rex , ratus non ultra exspectanis
dum , ut jam nullis superabilis hominibus quod a principio intenderat, Papismum non Λ a simu-
394쪽
3 HisTORIAE QUATER. simulate , sed propalam , introducebat, italia praeteream , etiam praecipuae dignitatis viros ecclesiasticos, etiam episcopos, etiam Archiepiscopum, quod ejus obsistebant consiliis
aut molet munere , aut turris Londinensis custodia mandat. Qui viri, in sua hac honestissima causa adeo firmi ac sortes , jam experiebantur , quantopere oporteat, quam in terea dura sit res , pati propter conscientiae libertatem. Et quoniam me huc deduxit oratio, non possum non adjicere , quod ab ipsis tum commemorabatur Quali eris. Cum is nunc horum episcoporum status esset, erant inter Qua-
heros, qui in populo id episcopis per Angliam
exprobrabant , ac circumstrepebant , redire nunc ad eos malum , quod ab ipsis venerat ad Quaheros. Quod ubi ab illis praesulibus intes- lectum , illi graviter queruntur , talia de se a Qualieris dici ac dispergi Quo vicissim cognito a Roberto Barclajo , is nulla interposita mora ad eos adit in turrim , atque ita iis res omnes in Quakeros factas ac commissas , tum jussu , tum permissu horum illorumque episcoporum , narrat, ut ad istam narrationem nulla alia iis esset defensio, quam silentium. Sed exspirabat jam post triennium imperium Iacobi. Post quem secutus Guiljelmus III. princeps Arausionensis , gubernator Belgi foederati haereditarius , gener , ac nepos e sorores, Iacobi , qui princeps , ut se semper per omnia optinium principem , nec non imperato
395쪽
L II. 37s rem instructum omni civili ac bellica virtute.smulque pium Christianuin praebuerat , utilissimum cieip. Mecclesiae , cum suopte ingenio , tum institutione in nostra gente . quae non quidem reges habet , at parit ac parat, ita ab ipsa prima ingressione in re num se eo pacto gerebat circa omnium conditionum μα-ligionum mortales , ut manifestum esset omnibus ipsum malle se diligi, quam metui, ac nemini libertatem conscientiae ac religionis velle praeripere is ut nulli essent, qui non cum regem esse prudentissimum moderatissimum-- η omnino cum quovis praestantissimo rege comparandum, censerent. Exemptis Papistic, quibus rex , eorum semper infidelitatem extimescens velut medium inter graiatiam, severitatem in insecutionem atque
indulgentiam, praestabat. Quocirca Quakeri quoque regem duc impense amare , Qui
suum essicacem defensorem amplecti , ac pro inde sua sine interturbatione atque metu negotia ac sacra facere. Cui benevolentia ac propensioni regis accedebat Pariementum , videlicet ipsum primum, quod rex post suam in regnum inaugurationem convocabat, prout id unusquisque rex initio sui regni solet celebrare, more antiquo , ut si quid ex antelatis legibus institutisve sit abrogandum mutandumve, illud communi consilio fiat. Itaque Aiarlementum hanc relisionis libertatcm immunitatem a lege poenali largiebatur onmibus, demptis ite-
396쪽
hellunc, ut iis hostibus , quibuscum nulla pax poterat esse, quibus hujulmodi concedere li-hertatem , est sibi libertatem omnem ipsis pre-ripere, rae sua ipsorum salute confligere; itemque Socinianis is eorum similibus, vel aperte , vel occultis sermonibus ae laudibus elandestinis, fidei Christianae fiundamenta evellentibus. Itaque ergo akeris talis vataetri ae licentia data. Verumenimvero quontiam haec res, quantam ad Quakeros , non exigui est momenti, ad dignoscendum privilegia ac jura Quakerorum, quae quidem, ut , Regeae Pariemento iis donata , ita actis de religionum libertate inserta fuere, haut indignum erit idem hoc paulo latius narrare, idque vel ob hanc causam , quod idem ille auctor Gallus, quem paulo ante non ad ejus laudem notavi, nimirum homo impurus , nequam . quem nunc post multiplices in religione easus de e roresis conversiones , hi qui eum norunt, quique mihi non sunt ignoti , mihi scribunt strenue agere Papistam Parisiis , in suo libello maledico, non modo mendaci , hanc rem ita trarrat, ut certum sit , eum non aliud habuisse propositum quam homines bellulis verbis , alios ludere, alios inducere. Haec vere res est. Incumbebat rariementum in istam partem . uelis quos dixi hominibus , illam religionis libertatem indulgeret Demandata provintia , ut de hac re agerent, quibusdam e medio Parte- menti
397쪽
L II. . 377 menti selectis viris. Hi quum de Quakerorum doctrina ac fide de Scriptura sacra mysterio Sanctae Trinitatis , ambigerent, quoniam homines hi id in usu non habent, ut Scripturam appellent verbum Dei, existimantes id nomen tribuendum esse soli Christo , aut Dei
sermoni interno, neque in istius societatem nominis venire literas externas Qui Patrcm,
Filium , ac Spiritum S. nominent tres perso nas ut quod vocabulum personarum in sacra Scriptura negant reperiri itatuunt , ultra inquirendum esse , quae de his articulis Quakercitum sententia esset Agebant tunc uakeri duo celebres, Georgius Withadus, & Johannes Virughtonius , de hisce negotiis suis praς- sertim cum equestris dignitatis viro Thoma Clarges , inferioris domus assessore. Is hos duos viros monet , prout uakeros suo consilio ac sudio valde juvabat in hac re , ut circa istos
articulos ambos suam suorumque Quakerorum menterna clare atquescandide exponant. Illi sine ulla cunetitione sci ibunt, subscribunt, exhibent viro illi honorato , a quo ut consilium salutare cepetant, magnum sperabant auxilium,
quisque pro se , hanc formulam e Credo corde confiteorque ore , sanctas Scripturas e divinas , relictasque nobis se a piris inspiratis a Deo ,
esse easdem regulamos a dei, morum nostrorum. Itιm declai , credere me in , a. um solum
Deum, qui e Pater , ct insesum Christum .
ejus Filium Mernum , verum Deum ι ersm ho
398쪽
minem , ct in Sanctum Spiritum, unum o eundem Deum cum Patre ct Filio . benedictum in sempiternum. Perplacuit confessio haec laudato viro Clargesto cum is eandem uis collegi, daret legendam , visum collegi , adduci ad se novem vel decem Quakeros, qui in atrio
praesto erant , AEugulos eorum tentari , illane Quakerorum sententia ac fides esset. Quibus annuentibus , res postridie delata ad Par- Iementum, atque ita a Pariemento cognita est, ut statueretur, Qua heris suam in religione certam libertatem fore, iatutum hoc in tabulas publicas relatum iri. Cum hac mutatione
regni ac rerum publicarum Guilielmi Penni nequaquam illa apud regem, regios existimatio atque dignitas erat, quae fuerat apud regem Iacobum, idque tum propter superiorem amicitiam , quae ipsi cum rege acobo intercesserat , tum quod Pennus in nulla re dissentiebata sua antiqua opinione , circa juramentnm fidelitatis , quod hoc tempore quidem mitigatum , sed non sublatum erat. Quo accedebat suspicio, Pennum adhuc sacere cum pristi no rege, latente in Gallia, sub umbra ac p silio regis Galliarum , regis regnique Britannici , pariter ac nostrarum provintiarum, hostis insensissimi , imo quicum nunc Britannis ac nostrae genti bellum erat capitale. Quam suspicionem deinde sequebatur opiniatio maia sensio ex epistola regis acobi ad Pennum intei septa , per quam ille rex petabat, ut Pennus
399쪽
suppetias venire , atque sua in eum beneficia benevolentia officiorumque vicissitudine remuneraret Quanquam Pennus ob has literas citatus adductusque in judicium is rogatus , qui rex Iacobus ad eum scriberet, responde-hat , se rem hujusmodi non posse impedire, rogatusque qualenam inunus rex ab eo peteret, addebat , se id nescire , verum se id exi stimare regem cupere , ut Penηus pro se eniteretur 9 e ceret, ut restitueretur in regnum, at ero se quia attinebat, pes ejus rei culpam quidem vitare pose, suspicionem non post , ct cum Jacobum ante maximopere amasiet in rebus secundis, nunc in adrerias non debere odipe, im adtacdum amares Pac
bam. πι eum a quo plurima beneficia acceperat, sed nequaquam se cum e conjungere in iis, qua ad salum pertinebant regni velle se ei, ut
homini , cui plurimum erat obligatus, tanquam hominem , priνat sci , Omnia qua se rem buere, inviolato praesenti regimine, integroque erga illud σιi publico aut communi cum omnibus subiaditis, ideoque ut hoc conaretur , quo ei corona, qtia de capite decideret, in caput reponeretur , ede ea re ne quidem cogitare , idcirco nihil ex iis literi in hoc judicio debere in se criminosum ideri. Ex illo tempore Pennus multis se negotiis, gis magisque subtraxit , atque ad postremum Lbndini in sua domo , velut voluntarium exilium ab hominum congressibus & colloquiti, tau consuetudine omni indixit, ac solum se
400쪽
38 His TORIAE FARER. domesticis finibus tenens etiam solis domesticis curis , mentisque meditationibus, exercitationibus vacavit , unde prodiit anno superiori nonagesimo tertio ejus geminus libellus , patria lingua conscriptus , alter de vita solitaria alter clavis ad intelligentiam articulorum fidei
Quakerorum. Exiit autem hoc anno Pennus ex hoc carcere jam nunc tantum lium con
tracto denuo matrimonio , hoc viduitatis solatio , posteaque copiosiore labore , etiam in obeundo omni munere , compensans. Hanc quoque mutationem Georg. Foxus post tot suae a se inventae sectae variationes is casus atque discrimina conspiciebat, cum ante saepe de progressu ac diuturnitate fuerat anxius , nunc de consummatione ac perpetuitate non dubitabat. Namque ille quidem ad finem laborum venit, ac vitam reddidit , initio anni nonagesimi primi. Quo mortuo ejus vidua , Maris
areta , eo anno anus annum agens sextum :ptuagesimum is etiamnum partem capiens in munere concionatorio , sic ad c Cetum gen ratem mulierum, eo anno celebratum Londini.
scribebat Cario a amica ac sorores, in D mino , non flum cunctata ad vos scribere , e ρημejus quod uir in principio , o nunc est is futurum est aternum , idque propter magnum amorem vestrum ac curam erga me, meam partem meum maritum , quamdiu is propter Dominum sua inter os opera functus est. Cum autem ille nunc