Gerardi Croesi Historia Quakeriana, sive de vulgo dictis Quakeris, ab ortu illorum usque ad recèns natum schisma. Libri 3. In quibus praesertim agitur de ipsorum, praecipuis antecessoribus, & dogmatis ... factisque, ac casibus, memorabilibus

발행: 1695년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

mile eorum , quae ante acciderunt, statui reliqua , quae supersunt, ordine quidem, at summatim ac breviter narrare. Per hoc tempus Georgius Oxus, postquam universam Angliam non semel perambulasset, se satis in ea studii atque operae in sua annuntianda& promovenda religione contulisse existimare , sibi jam non modo intus laborandum , sed etiam foras exeundum, atque illic quoque aliquid inchoandum , suo cum animo proponebat. Itaque anno septuagesimo primo mare vastissimum transit, excurritque in Americam Anglicanam, ut suae doctrinae ac disciplina socios invisat, eosdem confirmet animetque , ut receptam doctrinam fidemque pie inviolateque teneant ac conservent.. Sic primum tendit in insulas Ba

Virginiam , novam Caesaream , insulam Longam , ad extremum Rhodum adit. Ex hac insula Rhodo Foxus anno septuagesimo secundo, mense quarto die undevigesimo scribebat itineis rarium, ad sorinam epistolae, mittebatque hinc in Ansliam ad socios , cujus exemplar habeo. Sed nil aliud in eo invenio scriptum , quam quas in navigando coeli temperies , quas intempestates habuerint , qui situs fuerint litorum ac tractuum, quot in oris aut regionibus, in quas erant egressi , repererint suorum coetus , aut Armarint, convocarintque, qui ubique perplures , praesertim in Virginia ac Rh do, quam benigno vultuin sermone atque hose

362쪽

HIs TORI ENS AK8 R. pitio a quibus excepti sint. Id in ea relatione Foxus maxime tangit, in Virginia venisse quandoque in Quakerorum conventus regulum unuin& item alterum illius barbarae gentis , parum Anglorum singuae callentes, eosque erga Quakeros valde astectos fuisse. dum Foxus cum comitibus penetraret ulterius, atque illic in alios incideret regulos , eum cum suis ab his quoque perquam humaniter ac suaviter acceptos fuisse. Hoc itinere peracto , quod fuerat biennis spatii, interjectis paucis mensibus, Oxus in Vigornis, propter frequentatos coetus , usii judicis Parheri , compingitur in provintialem carcerem. Perdurabat captivitas haec integrum annum plus. Adducebatur Foxus aliquoties in judicium. Uerum cum nil efficiebatur, Oxus identidem reductus in carcerem, aut ita ad certum tempus liberatus , ut promitteret se aliud tempus obiturum judicii, wres delata in sequens cognitionis tempus quando Foxus judicibus satisfacere is suam liberare fidem non negligebat Omnis lis ac controversia erat de juramento fidelitatis aeprimatus, illud Foxus ut daret Quod Foxus ita dii glebat , ut jurare in rem , verbis, ac corporalit , nollet, non ut rem in se suscipere, hoc affrinare non vellet , quod tantum aberat ut etiam paratus esset , ea de re judicibus exhibere syngraphuni , sic scriptum , ut quo suam fidem oburingeret , nil amplius ab

ipso posset requiri ac desiderari. Desensitabat

363쪽

Foxus singulis vicibus suam causam multis sonantibus sententiis, argumentis , iisque qua vulgo e sacra Scriptura peti posse putantur, sed sine ructu , quandoquidem judices rati ne habebant diu demper ab istis hominibus

allegatas contritas ac contemptas. Quem-madmodum vero Foxus, hoc carcere detentus,

suum tempus traduxit , declarant multi libelli in eo ab ipso conscripti, nominatii is , qui continebat confessionem fidei de Christo Iesu, eonfertus contextusque locis e Scriptura novi Testamenti mutuatis singulari ordine. Habuit quoque Foxus in hoc otio carcerario varia colloquia cum viris doctis. In quibus colloquiis Foxus non semel ostendebat , quam impar esset, qui cum viris praeditis arte disserendi congrederetur Cujus rei hoc habeo exemplum. Erat ei disputatio cum doctore Cromia dero, dioecet seu praebendario Worcestriensi, de juramento, quatenus sub Euangelio lege aut licitum , aut prohibitum esset. In qua disputatione, cum Crowderus sic concluderet, siquidem juramentum olim licitum fuisset a lege nunc sub Euangelio illicitum non esse perinde atque adulterium is talia vitia, vetita per legem , nunc nequaquam licita iasent, Oxus istiusmodi argumentationis insolentia is inscitia consequentiae offensus , inaestuare prius quam viri continentem ora istionem audiret, omnes qui aderant, contestari is clamare, sinere hunc de eo sermo- nem

364쪽

uem spargi , asserere ac docere eum ut Orth doxum , juramentum , adulterium , ebrietatem is ejusmodi vitia legitima esse , Crowdero frustra reclamantes, erumpere in tam ob scoena maledicta ac mendacia virum , qui solum nutum suum facere fidem is unum verbum iuramenti loco esse debere contenderet. Alius

vir ecclesiasticus erat, qui disserens cum Foxcide perfectione sanctorum in hac vita utens inductione e sacris literis , in qua ille magnum argumenti pondus putabat esse , accedebat ad FOxum , eumque percontabatur, ille quid de se cogitaret . atque id , ut ingenue responderiret, majorem in modum ab eo petebat Ad

quod Oxu , ne quidem exspectans quorsum illud genus interrogationis spectaret , nil aliud quam verba haec , ego gratia Dei sum is qhi

sum. est: non quidem rem neg ns aut assim mans , sed tamen non obscure detegens quid sentiret Tandem Foxus post multas frustrationes judiciorum , interventi supremi Angliae iudicis i ii , di inissus, quando is vir post tam longam viduitatem rediit ad suam domum atqui uxorem in ea cum sua sic aliquamdiu consedit , ut de Fox nihil diceretur. Inter haec FOxus multas scribebat mittebatque episto Ia , suasorias , hortativas , aliasque i de iis rebus , in quibus suam operam hanc posse esse utilem existimabat Scribebat quoque ad Judaeos qui sunt Amitelodami ut, ad Papi stas, atque ipsum Papam Romanum, nec non

365쪽

ad Asrica minoris rectores, etiam ad impera, torem Turcarum , etiam hac ipsa inscriptione ac titulo magni Turcae salutans , sane insuavia horrida in ea gente ac lingua nominatione.

Sed scribebat Xoxu , curabatque excudi Ἀ- di sua lingua.Anglicana has epistolas omnes. neque sic tamen, nedum translatas in cujusique gentis ipguas , mittebat , aut mitti curabat , ad eos, quorum inscriptae erant nominibus , ut potius signa fuerint animi operosi , confidentis, atque etiam arrogantis, quam aliquam utilitatem habuerint. Habitum Londini anno quarto septuagesimo Octobris die nono,& decimo sexto colloquium in aede sacra Baptis rum , inter uua frρsin Baptistas, de persona Iesu Christi. Locutores erant a parte Qua- herorum G. Withadus, si Crispus G. Kei- thus , mu Permus. A Baptistarum parte erant l, michius cier. Joesius, Gu Tiff-nus, ah Plautius , omnes in sua quisque gente ministri verbi. Causa erat libellus vulgatus ab Hichio, in quo libello ille vir Quakcris inusserat notam hanc eos nequaquam Christianos esse , ut qui docerent , Chrillum non esse personam, quae sit extra hominem , at hominis cujusque lucem mentis internam Christum esse. Quod ualteri a suis doceri ostendi ab illis volebant, sin id ostenderetur, cupiebant calumniatorem poena digna assici ab ithus coetus hominibus. Actum primo die de sententia Quakcrorum. Allegabant Baptillae veris

366쪽

H1sTORIAE AKER. ha , scripta a Quakeris in quodam libro, quae haec erant : Christum nunquam oculis corporeis a quoquam homine visum fuisse. E quibus verbis cum Baptistae nondum probabant hoc, quod Qualieris attribuebant quakeris ea explicantibus, utut certum esset, Christum, quatenus homo sit, externus, visum fuisse ab ho . minibus, tamen quatenus Deus est, nunquam

fuisse visum, cum Scriptura phrasi illa quod quis Christum videat , interdum intelligit

Christum cognosci, amari, coli, millud evidens esse , id non corporis visu , at intuitumentis fieri deinde altero conventu Baptistae alio argumento demonstrare nituntur, Quakeros Christianos non esse , idcirco quod docerent revelationem divinam immediatam regulam esse fidei ac vitae. Ad quod argumentam uin aheri responderent , illud, quam leve, nimis puerile esset, evincerent, Baptistae cum suis, quod disputare amplius contra non possent primum ad alia , quae nihil ad controversiam se conferre, marrare ambages , deinde cum ea defendere nequirent, is fit , vinci se refelli turpe putarent , victoriam in verbis dicacitate ac maledicentia ponere, elamo re ac tumultu omnia opplere , interim dinia Quakeri animo sedato constanti firmoque tacebant, eorum impetus tanquam saxa fluctus excipiebant frangebantque. Sic non modo in laeto , sedis exasperato sermocinatione hac negotio, discessum. Proximo anno Robertus

367쪽

II. 347 tui Barcujus scribit suas theses Theologicas, mittitque ad doctores, professbres, studiosos,

Theologiae, quacunque in regione Europae versantes , tum Pontificios , tum Protestantes eas ut examinarent , atque ad eas rescriberent.

Dein sequente anno scribit vulgatque Apologiam , opus majus , notiusque quam ut indicem. Et hujus libri exemplaria duo mittit dono legatis omnibus ac singulis regum principumque, qui tunc Neomagi de pace communi convenerant , quoin ipsi expenderent , uilites rent quisque ad suum regem ac principem , ut& illi cognoscerent atque inquirerent, addita ad uno uosque gemina epistola hortatrice, ut sicut iis onus imperii orbis Christiani incumberet, ita ipsi omni cura in communem salutem Qquietem incumberent omnium Christianorum. Hisce thesibus Nicolaus Arnoldus in academia Frisiorum Theologiae professor opponebat quandam exercitationem Theologicam de Quakerismo , in qua breviter ita Barclaj sententiam refellit, ut diu ante solam ab aliis, explosam a nostris. Cui opusculo arctajus mox alio opusculo respondet, ostenditque, solum verbis commutatis eandem rem , quae saepe dicta sit, repeti ab Arnoldo. Paulo post Thomas Brorutus, Scotus, Barclaj popularis, verbi divini minister unus e duobus prope millibus, dimotis suis muneribus, eo quod episcoporumst regimini nollent subjicere , in opus majus Barcui librum scribit magnum ac spissum volu

368쪽

men, lingua Anglicana , in quo cum Barclajovideretur saepe aberrare ab Quakerorum mente, nimium oberrare exspatiari , arctajus rescribit eadem lingua , neque in suo libro plus minusve quam opinabatur necesse esse, reponit Postea Joh. G. Bajerus doctor prosessor Theologiae lenensis, puta Luthecanus,dissertationem contra Barclaj in thesibus Mapologia doctrinam de principio verae ac salutaris cognitionis divinae edit. Qui cum quaedam Barclaji dicta carpsisset, tanquam aut inconcinna atque absurda, aut obscura , e quibus quid arctajus cogitaret, sciri non posset, G. Keithus , arctajo aliis tum negotiis distento, ille philosophus inprimisque logicus plane peritus , pro Barciajo rescribit, sui amici verba ac sensa adversus Bajerum explicitius evolvit, uotum hoc argumentiana pertractat unico rescripto , post quod Bajerus nullum responsum reddidit. Postremum Iob. Christoph. Holthusius , praeco ac pastor addictus Augustanae consessioni Francosurdi ad Moenum , sua lingua Germanica opus conscripsit prolixum , cui nomen fecit Germanici Anti-harclaji dignum , cum Qualieri necdum ad illud rescripsere, quod unus, qui iis in majoribus, exacte expendat atque examinet. Hoc anno quinto septuagesimo Romae Michael MO Elinus , Hispanus , Sacerdosin Theologiae doctor , lingua Italica suum edebat librum , cui titulum faciebat Ducis spiritualis. In quo libro Theologiam mysticam, ut vocant, jam multos

annos

369쪽

annos in papatu intermortuam revocabat, cinfinitae hominum multitudini dux atque paedagogus ad eandem viam studiorum vitaeque exiis stebat Dieta secta quieti mus, assectatores ac discipuli quieti , ab singulari disciplina,

quae erat , ut missis adminiculis accedendi ad Deum externis, meditatione ratiocinationeque , quae fiunt per res extrinsecus consideratas is inter se collatas se operationibus avietivis quae tanquam prima sint elementa, pertinentia ad eos , qui demum incipiunt ingredi viam spiritualem sola contemplatione , Ἀ-

de simplici, i , qui jam multum profectus

fecere , ut cupiunt facere, in via coelesti, se occupentin intenti sint, voluntate prompta, enixo amore , Deum in se admittant per piantque , eumque in se patiantur opera si per suum Spiritum , cum quieteis flentio de tranquillitate. Ego de hac doctrina inventu viri, ut re nostri temporis historicis cliteratis nota , verbum ultra non addam. Iam quena- admodum post natum Quakerorum nomen , nihil inter Christianos visum in religione , in moribus , in conversatione , majori cura Nditatum factumque, exquisitum remotumque a consuetudine vulgari , quod non relatum ad auctores , aut patronos , aut socios , Quali ros, ita statim in Italia, atque alibi, plerique hujus sectae horum dogmatum causam Ἀ-riginem attribuere Quakerix, qui erant in Anglia is hos iis assimilare Massociare Sed simili-

370쪽

HIs TORIAE QUA xx R similiter in Anglia mox habiti Quaheri, ut pr. pago illorum religiosorum, quos appellant mysticos, cum Quietistis rami, ex trunco uno

suam communem tenente ac conservantes naia

turam atque indolem. Quae quidem suspicio ac sermo eo magis augescebant , quod sane Quakeri, inprimis Barclajus in sua apologia, illos mysticos veteres maj0rem in modum collaudabat commendabatque is omnium maxime, quod Keithus non multo post in suo libro, dicto Via ad cipitatem Dei , quem edebat lingua Anglicana , sic Theologiam illam mysti- eam docebat, astruebat, provehebat, ut omnino illis Quietistis manus porrigere , easque cum iis ungere videretur. Et quoniam ea opinio adeo multorum insidebat etiamnum insidet animis, esse Quakeros de eodem grege mysticorum , aut non multum inter se discre pares illos mutetistas , excerpam praesertim ex libro Keithi breviarum illius doctrinae,

idque ita , ut nil de meo addam , praeter versionem verborum. Id erat hujusmodi. Debemus ras subtrahere ab omni cogitatione pana , terrena , etiam ea , quas sola mente , etiam divi-

η , qua μη subjecta subiserba aut propositiones, tales, qua cadunt sub argumentatiοηes rationesique aliunde conqui*M. Oportet , cum Deus se manis stat in homine , in senis Dei, quod in ipse homine es , o cum Dein per hoc insuit in avimum hominis . se admopere, applicare ad Deum , in Dei semine , inter in aentiam ct operati em Dei

SEARCH

MENU NAVIGATION