Gerardi Croesi Historia Quakeriana, sive de vulgo dictis Quakeris, ab ortu illorum usque ad recèns natum schisma. Libri 3. In quibus praesertim agitur de ipsorum, praecipuis antecessoribus, & dogmatis ... factisque, ac casibus, memorabilibus

발행: 1695년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

L III. flordem compactus carcerem. Jam illa lex nuper rogata de maheris , ampliata hoc pacto. Si

quis ex incolis cognosceret esse alicubi Quakerum , is iis qui praeerant portubus indicaret, atque hi praefecti, si Quakerus non continuo regione demigraret, hunc loris castigatum abrugerent. Si vero quispiam effceret , ut Qua-kerus aliquis in has terras accederet, is aerario publico damnas esset dare Stertingiorum pondo centum , tam diu detineri ac laborare in carcere, quoad summam aut ipse , aut ab alio solveret. Qui vero Qualierum in suas reciperet aedeis, ac non confestim hospitium sic re fiuntiaret, ut ille eodem momento domo exiret, viginti quinque ultra retineret, pro quaque hora quadragenos solidos Anglicanos persciveret, sin secus, itidem tam diu detineretur , donec rationem totam putasset. Quod si quis Quaherus peregre adveniret, aut quisquam bele loci ad eorum se religionem adjungere , his , si mares essent , primum una ausis praecideretur , deinde altera , si non se desituros rem illam promitterent , praeterea

utroque tempore in carcere includerentur, quo

usque suis sumptibus in alias terras relegarentur; si sceminae essent , primo, secundo severe flagellis verberarentur , ac porro eandem virorum vicem subirent. Si vero es mas vel foemina ita peccaret tertio, ei canden; ferro lin gua pertunderetur is parem sortem erret in ergastulo. Hac lege constituta Rubodus Don- Cc domus

422쪽

o HIsT0RI. QiIA KER. doneus ex Anglia vetere huc transmeat med- hamum inui deductus Bostonium , ideo quod erat ignarus illius latae legis, solum tergo atque exilio rem solvit , addita comminatione , si rediret , etiam de auribus daturum supplicium. Gravius animadversum in mulieres hasce . Saram Gibbensam , dc Dorotheam uaugiam , ut quibus a tempore captivitatis totum triduum omnis cibus denegatus, tum languidis me Mactis fame multa impacta verbera , ac post illa aliud trium dierum spatium itidem omnis victus

detractus Dorothea Gardeneta post durum verberatum, nixa genubus, Deum orabat, ut saevis his tortoribus tantum malum remitteret ac conis

donaret Longum foret plura , nedum omnia exempla ex hoc genere referre. Quare ut alia propter institutam brevitatem praeteream , adhuc in uno Maltero exemplo consistam. Veniebant Salemum , atque inde Novoburum, Guthelmus Brandus, juiij. Ledra.

Qui a populo efflagitat , ut cum suae ecclesiae pastore venirent in colloquium , postquam a praeposito praefecturis , quas illi appellant strategias , veniam impetrassent, atque is iis suam fidem ac patrocinium addixisset, eo non minus ex sua , quam e populi voluntate , descendebant. Verum decedentibus illis , idem strategus, homo versutus malitiosus perfidus,

sed qui se quod erat simplicis ac boni viri fecisse arbitrabatur , quoniam de tempore colloquii spospondisset, in eo neque suam fidem,

neque

423쪽

in itinere capiunt, vinctos ducunt Bostonium. Hi conjecti in custodiam biduum sine victu agunt. Tum detracta veste caeduntur flagellis, whis cooperti verberibus , multisque increpitis minis , detruduntur in ergastulum, tradunturque illius praesecto , ut eos cogat durum opus facere. Quod cum illi recusant , ut immerentes , ergastularius, nomine, revera sermvus suae cupiditatisis improbitatis , cum opera haec ergastulorum multo ex Paxima parte ipsi essent quaestui ac lucro, quo ex horum hominum opere plus nummorum corrogaret ac corroderet , omni vi in id incumbit , ut quod fieri ab ipsis volebat , hoc facerent. Adhuc miseri homines nondum cibum gustaverant. Erat e duobus illis viri Brendus , uti aetate, ita animi constantia praecellens. Hunc carnifex , specie mandatum publicum, re suam privatam inimicitiam atque iram exequens , sine ullo sensu humanitatis , rapit , pedesque ferro ad cervices colligat obseratque , atque ita serratum relinquit in tanta miseria horas sexdecim. Tum reseratum hortatur, ut se ad opus accingat, sies, de suo tergo desperet. Negat ille, additque , neque posse , etiamsi non nollet. Sic idem carnifex videns, eum neque supplicii

formidine, neque ostentatione spei ulla moveri , sene nautico , sive reste contorta ex cannabo , excipit hominem tanta vi, ut senis dissolveretur. Ita cum hic funis nihil attraherer,

Ccri ille

424쪽

viribus , denuo paulo minus quam centum iactus validissimos infligi , usque eo, ut homini miserrimo tuber ac fungus esset totum corpus, Magna pars tanquam caro cocta in furno, prae tumore ac fuligine. Et jam quarta luxerat , qua ille vir necdum quicquam alimenti degustaverat. His peractis, idem homo ille ser- rei animi corporis , rendum, adeo depeia sum ac conscissum , adeoque , etiam infenso hostiis irato ob ustas causas, miserabilem in solo angustoque loco includi , ubi neque lectus, neque substramen ullum, cui incubare, neque quicquam , quod ita laceratum ac semianimem levare posset. Quae ubi emanavere in vulgus , tam pronum in misericordiam, quam lavitia nimium, imo vero solitum, quos admodum sontes existimat, maxime flagitare ad supplicium, ubi eo ventur , mox duci poenitentia , atque iisdem indolescere si poena pauxillum sit major , effervescere , ac contra insurgere , illi sic commoveri, hic illic ma

nipulatim currere , commovere eas turbas, ut

magistratus, quo seditionem ac tumultum praevenirent, primo primum mitterent chirurgum,

si' iam opem posset ad serre , deinde ut is intelligit atque indicat, esse malum insanabile ac morti larum tametsi vir postmodum a plaga convaluit passim per urbem tabellas curarentastigi, in quibus tabellis scriptum erat , sibi facinus illud ut quam maxime displicere is se

425쪽

de actis commentariensis cognituros esse. Praeis ter quod quidam e miniliris verbi divini, scientia, auctoritate, existimatione facile princeps , cujus nomen praetermitto , populum coercebat sedabatque , sic apud eundem disserens , Brendum conatum fuisse leges Euaue-licas hujus reip. ita ferire , ut liverent, itaquo justum esse , ut illi mηes liveant artus ictibus; quod Lin eo esse peccatum , se divi peccati culpam transferre in se. Dehinc factum Senatus consultum: ut si qui e vaheris laborem subterfugerent, praesectus carceri eos non supra quam bis singulis hebdomadibus caederet, prima vice ad decem verberibus , altera ad quindecim sequente quinquies amplius , atque ita identidem ictus adderet quinos. Proximo anno Chria sophorus Ηοuerus &Iohannes velandus , de quibus supra mentionem feci de 3οhannes Rousin, cujus pater tribunus proximus insulae Bar mudum, cum antea semel accesserant, atque pulsi erant in exilium , redibant , illi Ded hamum hic Bostonium. His tribus die sexto, vigesimo mensis Autumni secundi, per carnificem, non palam, populo inspectant , at clam, praesente duntaxat quaestionis judice, auris dextra amputata. Qua ablata homines lenes , sua illa auricula molliores , ita se continebant, ut solum in haec verba , idque insimul, erumperent, unius voce praevalentes: Hoc qui imprudentia curaverunt feceruntque , optavim ex animo, ut Dein his condonet. qui ver ex malitia , UO

426쪽

o HIs TORI E My AKER. sanguis noster in eorum capita. Et experientur eroi Pi die illo, in quo reddenda erit omnibus rerum suarum ratio , quavi unaquaque guttula nostri sanguinis instar molaris lapidis horum unumquemque premet. Post haec hisce ita deartuatis ac deformatis 'dis , perinde ac aliis , detentis eodem loco , idcirco quod ita laborem fugiebant, ut poenae loco subire nollent , tanquam si homines scelerati ac fures essent , alia super aliam

molestia secessita, idemque saepius ad insignes sufferendas plagas coacti suerunt Unus inventus homo, cujus nomen nescio qua reticentia atque oblivione illorum hominum latet in occulto , saltem nunquam proditum et , qui quod ualterus esset, notatus in manu stigmate, inuidem literam qua litera designabatur ut haereticus. Et talia quidem longe plurima prodi possent exempla acerbitatis illius gentis. Querebantur autem homines illi, his modis abbisce hominibus saeviri in se solum ob eam causam , quod vel injussu magistratus huc ingrederentur , vel ingressi suos libellos traderent hominibus , atque hi acceptos legerent , vel cum hominibus loquerentur de sua religione,

vel suos institueren coetus , vel adirent coetus

publicos, in iisque, finito cultu aliorum, verba facerent, vel aliquid hujusmodi agerent.

Neque enim ullum tumultum, aut vim ullam unquam exercuisse se, homines simplices 'uietos, magis ad perpetienda omnia , quam quicquam turbulente, aut violenter, agenduin

427쪽

idoneos. Et c*nsentire ac concurrere ad hanc veluti totius regionis 'ntagionem ac pestem arcendam depellendamque , omnis ordinis viros omnes , Oliticos , ecclesiasticos , cives optimos multitudinem. Et sane erat tunc , ut etiam nunc est, hisce Brown istis tributum , ut in conservanda sua cum regione,

tum religione . Omnes mutuo animorum conis

st is consilio 4uxilio atque opera conspi- O rent. Itaque magistratus tape consilium ςapi an a ministris ecclesiarqui ministrihi sere semper in suis conventibus consiliarios ascistebant m gistratus, unde iterumque u- nus amborum erat senatus Hinc quicquid pla- ebat magistratui , id ecclesiastici comproba bant, . quid statuebant ecclesialtici , id sua austoritate confirmabant magistratus. Quod autem ab his duobus proficiscebatur ordinibus, id gratum eratin ratum omni populo. Atqui

non tamen cuncti ordinis senatorii, neque civitatum primi omnes, neque verbi praecones adu- Dum omnes , parem in hac Quakerorum vexationein infestatione sensum habebant, era atque, qui caeteris se in his rebus, non solum mente, at etiam voce, quantum posterant, opponebant.

Quo in numero Qualieri inter senatores ponunt, in mirum in modum laudant Phannem k intinae- pium gubernatorem Coneticutensem splendi- dum . itemque viros illos, quorum mox memo- rabo nomina; inter cives praestantiores, Gai j lvium Coddingtonum, id tempus mercatorem

428쪽

4os HISTORIAE FAKER. Bostoniensem primarium solertia, pecunia quos ita se, domi, inuocunque se conferrent, gessisse hi homines praedicant, tanquam qui de suis negotiis omnibus rationem aliquando essent reddituri inter pastores populi 3οhannem Cottonum, ministrum Bostoniensem, celeberrimum, cognitione, administratione sui muneris is pietate , erga Deum, homines quo de viro illi iidem viri solent affrmare, eum incorruptum intactumque ab hujusmodi crudelitate fuisse. Jam deerat adhuc huic populo Anglicano ea in reprimendis Quakeris

severitas , ut quos aliter non possent, mortis supplicio cohiberent ac de medio tollerent. rat autem ut in veteri Anglia , antiqua , ita in nova hac recepta lex , ut ne reus, adductus in judicium, capite damnaretur, nisi re cognita ἀduodenis judicibus extraordinariis, quos vocant jurato , ideo quod sunt juramento stricti, ne ante quam omnia diligenter perquisiverunt,

accurate consideraverunt , quicquam statuant,

quemadmodum alio loco demonstratum est. Cum vero lex haec multis modis obstabat remoramque faciebat supremae poenae mortis Qua-lceris iii ferendae citum in consilium , actumque

in senatu de lege hac abroganda. Quod dum

fit, e senatoribus duodecim legem servandam, tredecim rescindendam sentiebant, vicitque unius sententia. Quo cognito unus e patribus conscriptis, Ozebus habitus vir quietissimus ,

jutius, equus , qui praepeditus valetudine

429쪽

corporis abfuerat , cum sibi valde aegre esset, tale decretum factum esse , cita esse factum ,

ut si ipse adsuisset, fuisset insectum, fertur dixisse , se , si scivisset , quod senatus ea de re

deliberavisset ac consultavisset, quanta adversa valetudine arreptus esset, eo manibus pedibusque reptaturum suisse , ut tam iniquo statuto impedimentum objecisset. Ita hoc concilio res in potestatem ac manum judicum ordinariorum sive senatus supremi provintia devenit. Caeterum tantus hoc tempore ardor in persequendis Quaheris plerisque civitatumis provintiae rectoribus inerat , ut si aliquis non pariter in eos homines inveheretur is aliorum in eos impetus retardaret ac sisteret , inprimisque siquis defenderet atque excusaret, is ipse haberetur Quakerus , ac minimum suo loco ac munere moveretur, si non opem validam paratam

haberet. Extat adhuc epistola acobi Cudinortii, unius illorum, qui tum in urbem Bostoninum gerebant magistratum , sed ob hanc rem depositi isto honore, scripta eo tempore, misi sequi; Bostonio in Angliam veterem ad amicum, cujus epistolae scripta Anglice, solum haec pau-ς verba adseram , idque ita, ut tantum convertam uti interpres. 'hei rerumflatus tristic Spiritus antichristianus totus occupatus es persecuti- i. Qui renuit cadere es affligere eos homiηes, qui in religione a nobis disientiunt , seu removetur loca . que datur ei ullum in regimine munus Obire Sic me , si Batherlaum , amorerunt. Et

430쪽

4i HasTORIAENU R. 1 ne quidem propterea, quod sua ero quosdam accepi meam domum , id quod feci ob eam causam, ut ex ipsi sciscerem, qua sent fundamenta illorum

religionis , id quod rectius arbitrabar , quam cum caeco mundo eos damnare , quorum ignoramus principia. Et quanquam coram testatus sum , me non facere cum uua eris, neque se convenire de multis , sed neque pelle me eos insectari , tamen jam duos hosce annos adeo suos a me animos aνerterunt,

tit tandem de gradu inquum dejecerint. rerum cursus quis exitus futurus sit , dies docebit. Vale. Etenim hoc genere sudiciorum sublato lata ex ut si aliqui Quakeri essent pertinaciores , neque possent aliis modis coerceri , suae

contumacia poenam suspendio ac morte luerent. Ita mox reus factus capitis Samuel Ortonus.

Verum id judicium vicit unius suffragium absolutorium. Quam decisionem unus e ministris ecclesiae, copiose loquendi scientia is canina eloquentia vir, cujus iterum nomini tempero, adeo graviter serebat, ut publice e suggestu erumperet in haec verba , quae a qua persona, cui viro, qua occasione, quondam pronuntiata fuerunt , notum doctis quoniam tu hominem , a me anathemati devotum , e tua dimisis manu, idcirco anima tua pro anima ejus futura est. Post haec poena haec apud uJices hos petita a duobus Quaheris , uidelm Robinsono, mercatore Londinensi, turmaduco Stephenseno agricola Eboracensi , e veteri Anglia Holum captivitatem is habitum de iis judicium, sumptum

SEARCH

MENU NAVIGATION