Gerardi Croesi Historia Quakeriana, sive de vulgo dictis Quakeris, ab ortu illorum usque ad recèns natum schisma. Libri 3. In quibus praesertim agitur de ipsorum, praecipuis antecessoribus, & dogmatis ... factisque, ac casibus, memorabilibus

발행: 1695년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

bem sutii pietistit Studens no cere verba Dei, - Et juxta hanc normam vitam emendare labo

Illius at quantum hoc , Christia umque, decus lAtqui ut homines hi prorsus suis haracteribus ac formulis designarentur , indita porro nomina Illuminatorum , atharorum Puritanorum , sicuti qui impotentissimo superbissimoque affecti ii essent, aut esse se jactarent , qui soli adhiberent lucernam, dum

ne scintillam quidem cognitionis ac veritatis ederent, vita tota non modo integri at persectissimi essent, cum intra cutem lateret ulcus quod suo tempore exeat, ipsique modo publice simularent omnia, atque interim in suis domesticis ac secretis latebris quibusvis vitiis se inquinarent. Haec communis omnium pinio exprobratio atque irrisio esse homines hos Enathusiasini veteris imitatores, aut inventores novi, esse utique Quakeros horum per omnia doctrinam inliituta, omnium complementum haeresium , sequi, cum tamen omnes, aut plerique, quaenam illa Quakerorum haeresis Vogmata videcreta essent etiam vix scirent. Cujus rei etiam testis erat libellus Germanicus Sp neri, in quo ille vir suam causam agens, quan

572쪽

cionem amovens, dum citabat opiniones Qua-kerorum, eas sic allegabat, ut, cui nota Qua- herorum sententia, is prima lectione intelligeret salvo viri honore eum hoc, quod Quakeri volunt , mimine cognovisse. Tam graviter horum hominum , oneratorum his criminosis no-nainibus , facta animadversa, ut e studiosis qui ea non dimitterent , isti qui e re vocabantur alumni Electorales, fructu stipendii, alii promotionis spe, c viris suorum munerum functionibus privarentur, quidam Iocis suis dimoverentur, qui plerique in ditiones se conferebant Electoris Brandeburgici, qui laborantibus hominibus non modo non refugium hoc, sed neque quicquam, quod iis utile erat , negabat, quin ipsorum praecipuis doctoribus in sua Halensi academia locum suam ut quisque doctrinam studiosis exhiberet, assignabat. Jam Hotbius bello Gallico, si id bellum vocandum

sit, praeter fortunas hominum omnes , etiam terras totasque regiones ad exitium bastitatem vocare, Trarbachio venit Uins hemium ad

Nicrum, atque inde amburgum, atque illic in Nicola praeficitur pastor ecclesar. Ubi cum eodem studio, cui se demum addixerat , pergebat suos veram illam docere pietatem, ac singulatim in catechisationibus illius principia juventuti, atque etiam minoris aetatulae pueris, instillare, mox in duorum collegarum, quorum praeter caeterorum aures atque oculos ofkndebatum ac dignitas Horbii, incurrebat invidiam

573쪽

ac cavillationem, quasi Horbius hic quoque diosa illa Enthusialtarum ac uakerorum praecepta atque instituta adferret Quae criminatio inirum , quantopere aucta, postquam Horbius inter suos catechumenos libellum , non a se,

sed ab alio scriptum de elementis institutionis Christianae puerilis distribuisset. Namque cum e collegis iis, qui se Horbio praebebant adversarios, major non necessc est nomen illius viri

exprimere, cum volite dudum per ora cunctorum virorum secum statueret esse libellum scriptum a Pietista, continuo libellum proscribit, ut haereticum , morbium describit coram suis auditoribus, idque suis ornamentis oratoriis, ut doctorem haereticum, ut Qualierum, ut eum , quem oporteat longe pelli ab urbe. Et ut nihil facilius emittitur , ac dissicilius re tardatur, nil propius excipitur, & latius dissipatur, quam hominum de suis rectoribus ac ducibus sinistra fama ac mendacium , ita momento temporis , nullo negotio , eadem fama

non tantum tota urbe, sed & regione tota, sepercrebrescebat, ut Horbius non alio nomine quam doctoris Quakeriani, internosceretur.

Quin rudis multitudo, ultima sors hominum, quidam stupida ignorantia, ut ne prima elementa quidem doctrinae Christianae possent distinguere , alii partim ignorantia, partim incomperta autoritate , tiaco ductu aliorum, veluti mancipia, aut bruta animantiaci pars cum

574쪽

33 HIs TORIAE QUAE E R. ingentis mali, ne id in se quoque recideret, ejus quidem initium ad unum sibi suspiciosissimum referentes; denique pars infuscata malevolentia, assueta maledicentiae & maleficentiete

Horbium ubique sibilis ac convitiis excipere, allatrare , persequi ipso facto, ut nisi vita ejus fidelitate honestorum virorum , illi amicorum, fuisset conservata, ipsi illorum inimicorum furore atque impetu erepta fuisset. Quamobrem Horbius, videns suam spem per tot homines invidos oppressam , neque sibi aliud restare, quam pericula, maluit suo ministerio , atque

urbe, excedere, cedendoque , quam resistendo, illorum impetuosos animos frangere. Quanquam ne sic quidem cessatum. Cum enim praeter duos illos collegas , reliqui omnes accesserant orbio, erat ex illo tempore infinita contentio dimicatio inter pastores illos , qui se Horbio opposuerant, Meos, qui ab ipso stabant , idque concionibus , libellis , epistolis, singulis, quantum dicendo, quantum scribendo prompti essent , certatim ostentantibus,& victoriam reponentibus in actione postrema, donec interventu ac coactu judicii centumviralis, , agili ratus , ac potestatis superioris praecipuo hujusmodi hominum ac coetuum discordantium remedio res co deducta , ut discordia i multas omnis in verbis scriptisque

amnestia, ut vocant, sit ablata, acquitque eorum tam praeterita condonaverit, quar omnes

boni sperant futurum. Infandum , tanta hoc

toto

575쪽

toto tempore per universam LutheranamGermaniam copia scriptorum , in utramque partem, edita, non Latina lingua , exceptis paucissimis, sed Germanica , ut jam tota disputatio, cujus tot docti viri non poterant invenire exiis sum, aequaliter committeretur judicio hominum, peritorum , ac sui inter se similium, cin- scitorum is vulgarium, infimatum infimorum, quorum, qui sic contendebant, solent cognitionem , nedum exspectare, sed etiam contemnere , quos ipsos alias prae se flocci pendebant, quos ne nominari quidem secum cupiebant. Inter haec haut omittendum , Qua veros, alibi consistentes, .suarum commoditatum omnium rationes atque articulos quam bene scientes ac custodientes , nihil praetermisisse, in quo putabant sibi aliquid in suam quod

esset rem esse faciendum in hac hominum com motione divisioneque Certe ipsis ex hoc tempore in illis locis quandam spem fuisse injectam

eorumque quandam commotam laetitiam , feri posse, ut exiiterent qui de Quakerorum doctrina benignius judicarent, sorte, animos ad eos adjicerent , testantur verba epistolae coetus anniversarii anno superiori habiti Londini, scriptae ad uni, erias Quakerorum ecclesias , quae haec erant : esse concilio spem cogitationemque, futurum, ut Lutheranorum illae in iis locis inter se discrepantiae exeant in majorem veritatis in iis partibus detectionem promotionemque Caeterum haerebat in Germania genus Pietistarum

576쪽

ssis His TORIAE QUAE E R. sit venia verbo) quasi triplex. Unum, quod descripsi, eorum, qui nil nisi inceram religionem ac veram pietatem quaerebant urgebantque. Horum per Saxoniam, Germaniam omnem, pars magna inter eruditos ac probos viros. Aliud illorum erat, qui quidem ecclesiam valde adulteratam esse clamabant, lamabant pietatem, verum qui ipsi ab alia parte in fide ac

religione non parum vacillabant, aut claudicabant. Et isti fere illi minus moderati , ac vehementiores in suis celebrandis coetibus inter se. Hi accedebant ad sectam elelianorum ac similium fanaticorum hominum , natam ante centum annos , neque illo tempore intermedio emortuam, in Misinia, caeterisque regionibus, quibus in mentem veniebat, velut dogma nondum in ecclesia receptum tamen necessario tradendum , unum universis hominibus semen

quoddam divinum inesse , meum a Christum ita se infundere in homines, ut sint unum; proinde hominem fieri Deum , a Christum; atque ita oportere in se colere Deum ac Christum , quaeque plura talia. Quae cum obscurissima aut incomprehensibilia essent ipsa per se, aut modo cassi, sine sensu soni, illi suis verborum ambagibus etiam plus involvebant de intricabant. Et hi nescio quod regnum millenarium, deculum aureum, somniabant, devigilantes exspectabant, inter cunctos tunc quidem non amplius mortales, in quo regno omnia in pristinam suam sedem ac statum restituan-

577쪽

tur is beati omnibus4 spiritualibus cio poreis amaenitatibus Velectationibus affluant, e divino ac coelesti cornucopiae Spiritus S. quicquid exoptant, sola expleant cogitatione. Unde cum idem tempus putabant imminere

nunc, ita suas instituebant rationes , ut missis Christianorum controversiis , modo uno animo, mutuis institutionibus is cohortationibus ad regnum hoc spectarent, ac se pararent, im-nes homines invitarent, iisque adducendis incumberent. Tertium erat genus illorum, quos licet appellare Boiamios vel Teutonitas, Hi Ρ-eobum Boiamtum , illum sutorem Gorti censem Silesium , dictum Teutonicum , revocabant emortuis, tum ejus vere ab ipso tradita dogmata, tum ei falso affetos adscriptosque errores . quin horrendas infernales blasphemias, eruebant, vehebantque omni gloria ac praedicatione. Quod prius quam edissero , non

puto absurdum , s quid de viri illius Bohaemii

doctrina ae scriptis sit habendum, commoneam, idque propter tantam opinionum commemorationumque virorum doctorum de iis rebus varietatem. Scripserat is atque ediderat Germanice aliquot libellos, in quibus, quomodo sibi

persuadebat multarum rerum scit necessarias enudabat intelligentias . ceu fundamenta vera

religionis ac pietatis , verbis obscuris seju irisque ab usitatis notisque nominibus, ut percipere atque excogitare, quid vellet, pe quis nequiret, quaedam promendo de suo, nonnulla

quae

578쪽

sues HisTORIAE QUATER. quae alibi audiverat, legeratve , adjiciendo.

quasi inventa a se Quum autem incideret, quod nunquam non accidebat , in hos illos Germanos , ac nominatim Lutheranos, sibi virorum doctorum titulum asciscentes, neque vero segnes ad cognitionis atque scientiae veri investigandi cupiditatem, sed, nihil non audentes is jam tumidos sua aliorumque de suae eruditionis praestantia opinione, hi velut ad Bohaemii accedentes principia, sed ea adhuc rudia cinchoata existimantes , tanquam qua ipse exorsus erat, perficiunt, Me suae sapientiae ossicina multa, verum monstrosa atque horrenda, superstruunt,is congerunt,4 perscribunt in libros, id unt, atque Bohaemium edunt nomen Germanice, Belgice Anglice, partim quoque Latine, probant ac commendant mirificis inscriptionibus, sicut libros aureos , ad verbum ediscendos, his qui sectentur Christianam religionem, ac suam perennem ament salutem. Interim ut cuique judicium liberum, varia erant udicia de ipsis ipsius Bohaemii scriptis, aliis moderatum de iis dantibus judicium, licet quaedam levia atque errata, non tamen ullam haeresin inesse censentibus , contra aliis statuentibus, scripta esse maxime haeretica. Quibus addebant alii cuncta conscripta suisse ab homine , si non in mera dementia, at in summa mentis ac rationis perturbatione, atque ipsum hoc postmodo fuisse fassum, ubi ad mentis sanitatem rediisset sic demum, agn

579쪽

ac temeritatem, quemadmodum ea revera bis

vituperanda, quod stulta, quod infelix, veniam delictorum inter suos Silesios consecutum fuisse. Qua in re quia famam viri valde violatam esse certum est neque id , quisnam ejus in hoc casus, quis eventus fuerit, porro paucis verbis narrare incongruens reor. Igitur quum tam variae de viro hoc hominum sententiae Lsent, lector Saxoniae facit venire Dresdam,& sistere se examini atque judicio aliquot The logorum , qui postquam eum serio istiente perquisivissent, tentavissent quid in quoque articulo fidei sentiret, quidque vellet in suis editis opusculis , non modo de haeresi absolvunt,

sed insuper singulare aliquod donum mei in

ipso agnoscunt, eumque in pace dimittunt. Quod examen ac fictum cum Anth. echius, praesectiis archivo principis, annis abhinc quindecim in sua Historia civitatis DreMensis ann laverat, cumque illud suum opus transmiserat Norinbergam , illic ut typis excuderetur ac dia Vulgaretur , librorum censores , quibus id jucundius erat, id de Bohaemio non sciri , istam manere labem dedecoris, quam opprimi, istam historiae partem de examine hoc Bohaemii &vus eventu excusserunt abstuleruntque. Verum cum in illa magna dissensione ac contentione ministerii amburgensis, neque illi

viri omitterent Bohaemium damnare ut haereticum, Ph. J Spenerus , qui benignius de B

580쪽

3M HIs TORIAE my ΑΚΕ R. haemio iudicabat , consulens viri existimationi,

metuens ne error semel hominum animos illapsus diuturnitate ad veritatis suspicionem valeret,is viri famam adhuedum dubiam prorsus violaret, in quodam scripto, opposito Hamburgensibus, rem omnem Dressiae ita se habuisse, ut scripserat,echius ostendit asseverat e viso lectoque sibi autographo deprompto ex alchivo Electoris, vir sane fide ac laude

dignissimus. Caeterum Bohaemius revertens in suam patriam urbem , cum post incommodam valetudinem prope accederet ad vitae exitum, pastore Gorticensi sacra coena more ecclesiae Lutheranae sui acceptus , ubi jam naturae

debitum reddidisset, jussi magistratus honesta

sepultura donatus, atque etiam oratione funebri dignatus est. Nunc redeo ad eum e quo egressus sum sermonem. Horum virorum, ita scripta Bohaemii, aliorum sic, aliorum secus interpretantium is interim dum augere atque etiam emendare stubebant, foedissime depravantium , fuligo lucubrationum erat haec quantum ad summam , neque enim quae singularis fuerit differentia attinet recensere, uti neque id refert hanc spurcitiem efferre per se , verum propter eos homines , qui non desinunt eam efflare .suo ore foetido hominibus incautis inhalareo inspirare tum propter homines improvidos , ut cum semel

sentiscant, perpetuo oderint ac sugiant quod Deus unus essentia, triplici autem principio,

SEARCH

MENU NAVIGATION