장음표시 사용
551쪽
dixi degere in his locis, exin in sex aut sertem familias excreverunt. Quae cum paulatim arctius se inter se consociarent, conjungerent , congrederentur, gentilitia templa nunquam adirent , neque solverent vectigalia in subsidia ecclesiastica , idcirco tum rectores pastoresque ecclesiae loci , tum sacerdos territorii Normatiensis , eos homines infestos habere is ad
aliud ex alio crimen causamque vocare, in eo sisque incurrere,, quotiescunque iis non numeraretur, quod neque ab his poterat, certantiis bus cum usuris fructibus praediorum agrorumque , pro pecunia eripere e bubilibus , suilibus, ovilibus, quod vellent cunque. Cum interim homines illi adversus damna ac pauperta tem sua diligentia, ac veluti quadem singulari gratia , identidem increscebant , ut singulis annis tamen ,, unde ipsi viverent is quod metu litigii, aut majoris vis atque impetus, cederent adversariis, haberent. Verum pota quam annos aliquot in hoc statu vitam traduxerant , illi homines eo anno qui praecessit bellum Germanicum , quo tota illa regio iuberrima laetissimaque erro atque igne vastata ab iis , qui quanto plus ad vastandum, quam
ad vincendum, periti ac parati sunt, cumprimis his proximis annis ostenderunt, sua quidem sponte ac certa ratione, sed inuasi tanatum bellum prospicientes , atque tantam cala .mitatem impendentem pertimescentes, suam illam patriam villasque casas, quas vix furcis Ll a ceris
552쪽
cervisque sustentabant , deseruerunt, bique
voluntarium ac perpetuum indixerunt exilium, ac transierunt in Pensylvaniam, eam regionem
Americae Anglicanae , quam supra descripsi. in qua plaga orbis, distributis datisque singulis a possestare provintia G. Penno suis agris colendis, illi nunc libere ac satis large vivunt. Dixi modo de Penno aliquibus sociis eos ex Hollandia profectos suisse in Germaniam ad suae
secte homines. Eodem tempore Oxi privigna Isabella Fella is uxor, eithi, mulier Hollanda quaedam. Amstelodamo proficiscunis tur Herpordiam in Nestphalia, illic conventum
Principem Elisabetham, illam riderici regis Bohemiae is Electoris Palatini, filiam natu maximam , gloriosissimam , celeberrimamque ab ingenio. doctrina is pietate, irosecto, si per se animi bona absque fortuna spectanda .aestimanda sunt, principem sui seculi felicissimam laudatissimamque, si sorte apud eam suo alloquio suisque libellis quicquam emciant quod cedat in usum ac bonum suae religionis ac societatis. His mulieribus Oxus, existimans , se sui nominis fama non minus notum esse apud principem hanc , quam erat celebris apud Anglos, tradit epistolam perserendam suo nomine ad Principem , quo mulier culis ad eam facilior sit aditus, ipsarum se naonibus majus accedat pondus. In qua epistola Foxus aliquanto comptior quam solebat genere orationis utebatur, neque illam veterem
553쪽
ωustatam rusticitatem, austeritatem reti nebat, non distinguens inter homines summo loco natos excellentes , atque inglorios quosvis bajulos , sed ut blandissime poterat, principem compellabat, salutabatque, multis verbis principis pietatem ac modestiam, has virtutes ut dignas principe collaudabat, docebatque, quantum his temporibus homines universi ab his ossiciis recesierint, quantum, comparato praesenti statu ecclesiae, minime nunc temporis ab his rebus discedendum sit, ac postremum principem admonebat , ut cum ipsa demum in hoc opere allaborabat, in ea pergeret. Has mulieres adventantes ad aulam principis, rogantes conveniendi copiam , princeps, cujus ea erat humanitas ac coinrtas , ut nemo ei tam inaequalis, tam humilis esset, cui non petenti alloquium concederet, admittit auditque vultu benigno, inprimis delectata sermone Isabellae , ut illi magna erat suavitas oris vocis, iisdem auditis brevi ac concinno responso dimittit, posteaque soluta ac lecta Foxi epistola, iis suam epistolam hanc scriptam eadem a Fox lingua Anglica, curat dari, eam
ut Oxo tradant. Non possum care amice , non tenere eos diligere, qui amant Dominum Psium
Chrsum quique id habent , quod non solum in eum credunt, sed etiam pro in patiuntur. Quapropter valde placuere Mitera , qua nubi a te
venerunt, se amica, qua ad me inviserunt. Sequar o harum ct illarum conflium , quoad ejus Deus
554쪽
mihi lumens unctionem rabebit, interim manens tui amans amica Elisabeth. Jam m. Pennus in suo itinere Germanico eum iis quos secum habebat flectit ad hanc principem , is in pauca reseram, bis in conclavi interiori principis , praesentibus aliquibus oppidanis, orationem
habet de rerum mundanarum vanitate & depulsione , mentis ad res altiores elevatione,
sua polita eloquentia Maudientium approbatione illud consequitur, ut princeps declaret, se ei ossicio, de quo Pennus monuerat, semper fuisse deditam, neque adhuc cessare in iis hoc ossicio opere. Quo dato responso illi viri abeunt. Etenim eum hactenus horum Quakerorum incceptum in hac parte Germaniae ipsorum opinione non male successisset, iidem eadem
spe proficiscebantur in Hosatiam vicinasque partes. In his oris inter Mennonitas seu Anabaptilias, qui pauci erant , adhuc pauculi resta bant ac delitescebant ex iis sectatoribus, quia bustum seculo praecedente Germania conflicta batur , qui nempe e schola , vel potius hara Davidis Geoigii, 4 ltabulo, non e samilia, ut vocabant, charitatis , atque ejusmodi consimilibus, aut non multum dissimilibus colluisviebus prodierant, Metiamnum illorum inanibus stultisque imaginationibus inhaerebant , juxta eorum frivola ac putida invenlaatque exempla , simulatam magis quam veram conjunctionem atque fraternitatem coibant. Ex hisi si excursores Quali eri nonnullos offendebant
555쪽
ram , partim situm , partim excultum a patriae nostrae Arminianis sive Remonstrantibus qui censentes hos viros proxime accedere ad suas opiniones cinstituta ac mores , adeoque jam
praeculti ac praeparat suopte ingenio , facile se iis adjungebant. Quanquam inuidam erant, non his , at Mennonitis animitus dediti, qui se iam congregabant, atque ad hujus Quakerianae doctrinae assertores tota cogitatione ac omnibus viribus accommodabant. viis omnibus, quod latitabant inter Anabaptistas, &licet jam alii, tamen quia eorum consuetudinem ae similitudinem adhuc in multis reserebant observabantque , licuit semper ignorantiae atque innocentiae beneficio quiete vivere donec ante duos annos Fredricopoli urbis praetor, tunc nois viter creatus, ut ipse quoque aliquid novaret, Haliquid sui adferret, intentatum adhuc dum illorum Quakerorum statum turbare, iisque nonnihil creare litis & molestiae ac periculi coepit. Quo animadverso Remonstrantes msteloda- menses, ac nominatim qui pastoris professis inter ed laudatissimus Ph. Limburgius, millorum hominum incolumitati, suae ipsorum religionis existimationi consulentes , ut ne, quos plerique mortales semper ab omni
persecutione alienos putaverant, nunc cuncti aequi miniqui , alios factos esse, ac nempe crudeles, dicerent , id factum in eos homines
556쪽
editum graviter accipiebant, iro illorum ilia libata ad hoc tempus libertate intercedebant. ac remistionem, vacationem iis istius mali impetrabant. Ad hos homines Foxus ex Hollandia per Frisiorum Chaucorumque tractus tendebat terra, plus cum suis se obieetans amicis quam utilitatem quampiam aliquibus adferens. Pergebant iidem excursoresin emissarii quorum jam feci mentionem, tendebantque in Cia hiam regalemque Borulliam, ad est uarium Oceani sive mare Ballicum , ubi emi similiter pauci admodum e reliquiis illorum veterum fanaticorum, Me Mennonitis homines , qui parum quid in religione sequendum esset, pote
rant discernere tenues , quorum ad victum vix manus Woperae quotidianae suppetebant animos moresque eorum doctrinae ac consiliis adjiciebant. Hi ab eo tempore sine fine a L . theranis, penes quos supremum magistratus jus ac potestas, graves affictiones multatitias, carcerarias , tolerabant. Pro his G. Foxus tanquam pro amicis, fratribus atque aequalibus, anno septuagesimo septimo mittebat epistolam ad Regem Poloniae Johannem tertium , apud eumque hominum deprecabatur aerumnas. Qua de epistola, quam Foxus curavit edi post suam mortem in suo longo diurno, id operae est annotare. Primum scripta erat
in Anglia Anglice Deinde missa in ollan diam . atque illic reddita Germanice. Denique istiae translatissa ac tradita regi Argumentum erat.
557쪽
exigere aequitatem omnem , ut reges trincipes .magistratus omnes suis omnibus subditis concedant libertatem religionis , neque ipsorum coetibus laxercitiis ullum impedimentum opponant. Ostendebatur . sic sensisse patres, antiquos doctores ecclesiae , item recentiores, ut Melus aetatis viros doctos, qua
sumus ipsi indulsisse suis gratiam hanc
hunc usum reges ac principes complures , ob id abunde laudatos a laudatis, probis ac sapientibus viris. Adserebantur annotatae lae libatae undique orationes ac sententiae, versare Graeca, Latina, Gallica, aliis linguis , nec non exempla ac documenta ex historiis repetita. Ad haec erat epistola scripta ita , ut non unius singularis hominis, verum plurium m alicujus multitudinis, aut totius Quakerorum societatis, alloquium monitum repraesentaret. Jam huic episto subscriptum erat solius G. Fox nomen, idque solum , absque ulla alia nota ac designatione personarum authoritatisve prorsus ut F xus, ille vir scilicet illiteratissimus cineruditissimus , qui praeter libros Anglicos vulgares ullum alium inspexerat nunquam neque poterat legere, nollet vetaretque dubitari, compositam scriptamque esse hanc ponderosam, confertam tanta copia doctrinae, Melaboratam tantovi
dio atque industria epistolam a se, esse se eum , qui illos omnes libros legeret quotidie di devoravisset, aut sic scriptam a multitudine vel
558쪽
universa societate esse eam, ut unius Foxi, hominis simplicissimi, judicio subjecissent, atque ita demum ratam firmamque habuissent, siquidem Fox placuisset,is is illam sui nominis magnitudine, auctoritate comprobavisset. Adeo nullum tam humile ingenium , quod non rapitur gloriae vento quin gloria plaususque saepe maxime ab his, qui maxime contemnunt
eorum contemptum conantur introduceres, appetuntur, nempe gloriantibus de hoc ipso, quod
adeo omnem ploriam. contemnant. ratu sit,
Regi epistola grata, gratiosa causa epistola. Quocirca rex sua vel autoritate, vel gratia effciebat, ut illi se ab iis persequendis abstinerent. At parvo tempore , quandoquidem eadem persecutio paulo post recruduit A quo tempore Foxus novam ad regem scribebat epistolam. a rege illorum hominum sociorum injuriam atque pericula deprecabatur , nune plane in scribendo
suus, neque ut ante in opus concedens aliorum, atque ita incogitansin externatu mente ac verecundia, ut sibi susque deque esset, vel falso laudari, vel vero vituperari. Sed non ita probata regi epistola haec , ut valuerit vel ad depurgandum , vel ad deprecandum. mi Qua-keri usque in praesens tempus praedae atque ludibrio incolis pene omnibus. Quo autem mitinus prorsus ad incitas redacti sint, aut ad unum intercidant , in causa sunt. pauci inter eos non omnino inopes , qui e suis angustiis aliorum paupertatem sustentant, uakeri Hollandi,
559쪽
Lias. III. 33silli qui hisdem fortunis ac rebus domesticis sunt
superiores. Nunc ut nihil praetcream eorum quae ad Quakerorum pertinent statum ac ratio nes, antequam ab his hominibus in Germania discedam, non ab re erit scribere historiolam istorum hominum , emersorum nuper e Gemmania is etiamnum versantium aut oberranistium in non unis Germaniae partibus, illorum
quos appellant Pieri las, quos multi habent
ut Quakerorum , aut Enthusiastarum propagationem ac sobolem, his temporibus renatam vel tanquam praecisam recrescentem ac repullulantem stirpibus. Quibus de hominibus multi sanes, etiam qui quid scribunt de iis, se plus
ostendunt audire, opinari, quam cognoscere. Neque tamen in relatione hac dicam omnia, omitto quod copiose, at tantummodo praecipuas res perstringam. Etenim quum in tanta mutilitudine Christianorum, cum alibi, tum in Germania, qui se beati Lutheri discipulos esse, de illius doctrinae ac vestigiis vitae insistere praedicant , plerique omnes magno quidem amore ac studio ejus religionis ducebantur. verum nihilominus summa inscitia, cintoleranda superstitione , solaque aliquorum rituum
.caeremoniarum observantia tenebantur, revera cum vera religione ac pietate MDnctitate parum nihilue habebant commune, atque ea res non procul apparebat, ast ita patebat omnibus, ut oculis aspici ac manibus tractari posilii, imo vero eadem jam exemplisti moribus quasi
560쪽
HIs TORIAE QUΑΚΕ R. sancita sanctaque esset , quidam viri, pii erga Deum atque homines, idemque docti ac perIti, ita suos inducebant animos , uti quisque quanta maxima cura ac diligentia huic malo pesti ecclesiae, serpenti etiam in dies longius per
omnium hominum vitas, mederentur aut exsecarent. In his anno sexagesimo primo R stochi in ducatu Mechelen burgensi, quem imperiti topographi aut etymologi vocant Mega- politanum suum profitebatur nomen Theoph Ius rostebandus, ecclesiae , ut Lutheranae, illius urbis diaconus, ut qui in libro, scripto Germanices, varios hujusmodi errores in suis
Lutheranis notabat ac carpebat, atque una opera de eo , quod veniebat in controversiam de S. Coena inter Lutheranos & Reformatos, mΟ-darate ac placide loquebatur is suam promebat opinionem is rationes addebat, vir coniscordiae ac pacis, inter socios, quos inter una est fides , maxime salutaris , ac vel solo nomine aucundae, amantissimus ac studiosissimus. Verum hic vir parum ob lite laudis tulit, quin inultum hunc suum laborem ac conatum haut abstulit, ut qui mox multorum inter suos animos valde commoveret, eorumque in se acerbitates obtrectationes Minoieltias contraheret , quas lenta ac dura patientia devorabat. Dein horum ex innero erat Henricus ulterus, eadem in urbe sacrarum literarum in ecclesia&academia doctor atque prosetar, rara doctrina