Gerardi Croesi Historia Quakeriana, sive de vulgo dictis Quakeris, ab ortu illorum usque ad recèns natum schisma. Libri 3. In quibus praesertim agitur de ipsorum, praecipuis antecessoribus, & dogmatis ... factisque, ac casibus, memorabilibus

발행: 1695년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

LIBER III. sarstitere uaheri, atque constitere pileati. sui instituti tenendi causa, primum magistratus eos increpare , quod non solum suo mandato non essent morigerati, sed etiam adeo omnem obedientiam abjicerent erga eos , quibus jure civitatis subjecti erant, relinquerent fidei vitaeque confessionem edere iis , qui tam

aequa ratione eos ad eam reddendam deposcebant dein ambo pastores eos modeste ac sim

pliciter per singula capita Theologiae ac religi

nis Christianae rogare sententiam , ac sicubi existimabant eos aliquo teneri errore, docere. Quibus cum Quakeri sua responsa opponerent , pars utraque inter se disputare, in eaque disputatione Quakeri ad poliremum se adeo impatienter gerere , ut in verbi divini praecones administros inveherentur, cillorum examen Inquisitionem Hispanicam, millos ministros mercenarios appellarent, idcirco cum iis nilsbi negotii esse clamarent. Qua immoderatione magistratus lacessitus iterum sub eadem

poena, eos convenire vetat, si tamen id a gant, se de eo deliberaturum ait, quemadmodum illi sua urbe ac ditione cedant. Acta haec

in stequenti senatu. Verum haec tanta comminatio eos tam parum perculit, ut ex ipso loco ac vestigio iterum suos coetus agitarent. Comperiebatur numerus Quakerorum esse ad decem, aut ad summum ad duodecim familiarum. Ergo magistratus arbitratus, potuisse hactenus veniam

dari illorum obstinationi, verum gliscente usque D s eo

542쪽

si HIs TOBIAE QUAΚER. eo audacia, miseriam esse ita cum illiusmodi ingeniis semper conflictari , ideoque poenam jam

non ultra disterendam, at pro modo sua potestatis ac status civitatis inserendam esse , rursus

aheris ad se vocatis , iisdemque adhuc suisse addicentibus legibus , Maeque praefractis, suo imperio atque edicto indicit , ut intra tria

duum urbe totaque ditione excedant, ac si non pareant, aliud tristius in se malum exspectent. Et hoc illi interdictuin contemnunt, atque iterum sua facta iterant, ac coeunt nihilo minus.

Sic reductis ad magistratum indi illa ipsa poena praelectaque is illi unctim numero denario,

cum mare , tum foeminae, ut inobsequentium

improborum civitas , impositi navi , atque

deportati extra ditionem urbis, ea obnuntiatione, ne toto vitae tempore de domuitione atque in provintiam reversione quicquam resumant. Sic magistratus invitus ac praeter naturam dc consuetudinein acerbius in hos homines agere, tantum ut aliis contumacibus ac paratis ad prava facinora exemplo essent . veluti in corpore partem non nisi coacti , ac ne totum trahatur ac pereat, amputamus, Ast illi ejecti, vix unius diei interposita mora , revertuntur.

Illic omnes mandati carceri , sed qui cella sub domo praetoris urbis , neque aliud concessum pro alimonia, quam panis S aqua, neque ulli amicorum potestas data ad eos invisendi, aut largiorem cibatum commeatumque suppeditandi Quanquam si quis non valeret, huic tan-

. tis ex

543쪽

tisper facultas data suam repetendi domum, in eaque permanendi quoad restitutus esset. Post breve tempus iterum regione ejiciuntur, excepto Haasbaardio. Illi tot stecti incommoditatibus, at non prohibiti quidvis subires, atque etiam mortem oppetere , parati prius spiti- tam amittere, quam incoepta omittere , rursus regrediuntur. Acciti, more jam usitates, ac veluti oco ludoque facto , conduntur in eundem

carcerem ac post navigio educuntur urbe &provinti universa , exempto iterum Haasbaardio, ut in quem, ceu principem caeteris, magistratus indignatio atque iracundia praesertim cadebat Et querebantur scribebantque u

heri quosdam e magistratu, praecipueque consules illi res nomina virorum referebant, ego quod satis erit, solum res dicam hoc tempore multo vehementius cum suis hominibus agere,' cumprimis in allocutionibus exarde re Addebantque etiam ministros verbi sensim duriores rigidiores erga se extitisse, praeter unum, cui id quoque tribuebant asscribebantque , quod in publica concione adversus Quakerorum persecutionem declamaxisset.

Illi viri nomen praeteribant. Ego, de re, de nomine dicam quod mihi indicatum per

viros venerandos, qui hodieque sunt ecclesiae indanae pastores seniores coetui ecclesiastico illius tractus praepositi , fuisse videlicet neminem e ministris ecclesia ac pastoribus, qui praeter quod verbis Quakerorum dog

mata

544쪽

12 HIs TORIAE QUAE E R. mata refutavit , quicquam amplius egerit,is inter eosdem ministros fuisse tunc Hermannum Holthusium, nunc piae memoriae de quo viro mihi liquet, suisse in eo summam severitatem

tum ad caeteras res , tum ad vitae conversationem atque usum, conjunctam cum summa lenitate ac bonitate erga homines omnes qui Quakerorum afflictionem & casus molestes cum magna commiseratione serens, illam insectationem nimiam esse uilicabat ac praedicabat, verum in privatis colloquiis , nunquam publice atque in suggestu communi. Jam malum sequebatur omen, mandatum aerario praesecto datum confiscandi bona captivorum, exulum. Cum neque Haasbaardius , neque mater ejus appellata, multam dinumerare vellent, illius bona omnia in domo obsignata , illeque rursus actus in exilium, unde tamen brevi rebitat, novo ac majore ardore, ob amissam morte charissimam sui partem , conjugem is relictos parvulos, matre nunc ex ejus bonis, translatis ad se, pendente praetori aerarii summam ducenorum imperialium. Alius, virginis ejecti, bona, posita ante curiam hasta , voci praeconis subjecta Praeterea edictum sub finem anni, ut ne quisquam Quakero domum ablocet, aut sua domo excipiat. Iam regrcssi , quos dixi, expulsi Quakeri omnes. Sed omnes rursus prointrusi in eundem locum, etiam mulier quaedam gravida, verum non adeo vicina partui, ut putabant Quakeri Quemadmodum isa nimia

545쪽

aheri trimulo, aut necdum tertium aetatis annum egressis , quod e conturbatione facta in domo adeo tremeret totius corpusculi convulissione, ut is dies ei vitae supremus existeret. At ne de re una toties repetita plus dicam, ac

verba conseram ad compendium , facta haec eiectio, reditio, expulsio nova reversio, hoc

anno duobus sequentibus, vel vicies. Et nim durum videbatur magistratui, aliquid gravius constituere in suos cives, quorum nullum aliud factum poterant coarguere, quam con stantiam in sua religione, Quakeris, ita patriamis domos, ueteque ibi cara deserere,

non eandem sibi sedemin vita religionis& ejusdem exercitii, ut sine quo illa non potest

esse reposcere , ac studere retinere. Scribebant hac de re ad magistratum Emdanum Quakeri audacter, ample, cum ollandi , tumi Angli, Oxi, Grenii, Croci , Penni singuli sententiis ac verbis gravissimis.

num argumentum, idem scopus erat omnibus. Qua animorum flagrantia eos agitaret, quare eos teneret imbecillitas mentium , cur adeo his hominibus infensi fient qui quod eos merito ossenderet, nedum jus illorum imminueret, nihil unquam se cisient. Nam quod suas amarent domos, quod urbem, quod identidem ad suas familias, ad patrium solum recurrerent, atque illud magistratus voluntati anteponerent, mufratus illius rei causam posse co--ἔηψ re, modo ne peritatis impatiente , his tin i

546쪽

srs His TORIAE QUATER.nibus, persa ab earum sermoribusperpicacia δε- βψιοηem, Ibi judicium pracluderent. Neque enim id esse, quia se putarent aurasmos, nullis legibus , nullius imperis subditos, aut quod nullo metu, nultius mali exspectatione tangerentur. Non sc in offrii sui claudicare vel labi, neque adeo sensu commum humanitatis exui. Aliud esse, Deum ductumque Spiritus atque conscientia, qui eas impellat, tis religionem , quam habeant a Deo , Qqua priηcipium , caput, prasinum ac munimentum libertas neque ea tacita, at aperta, at publica,

at communis, ut ne hominum prasentia, non comgregibus, non cofundorum consociatorumque aspectu colloquio , celebratione muneramiciorumque

quotidiana desciamurio abstineamus quas utique

res qui negat e aufert, non modo sibertatem , verum etiam religionem omnem tolli ct evertii. mare O rem hanc hisce hominibus non rituperati ni, non crimini, erum laudi potius ac pulcherrima

facto duci debere, M secum, se exi imare, fre-

carent ad animos, quod homines hos humaras

quispiam assectui, aut speciosa cupiditas gloria, in

has cogitationes detruderet, posse os, Ruidem δε- migrencatio, ita tranquilla O Mnesa , remota a b fu modi procellis conieηtionum, ignominiarum , degere , cum nunc tot tantasque prautent miserias atque arumnas. Et posse se firmare, quod non sublati , non arrogantes dicebaηι, MUmallistratui illud, quod nunc agant, certum asd bb.ratumst, uis hominibus certius esse, potiusquam sua loca defugerent, avi cum intermssumo

547쪽

non solum a iduos cruciatus, sed etiam mortem cinis delfimam veriri atque obire Etiam Haasbaardius e carcere mittebat epistolam ad senatum, cujus postrema verba, ptopter exitum, memo rabiliari appetere tempus, in quo Deus hominum

oculos aperiat, ut spectent, quam ipse ac maheri

injuriose ac salso incuseηtur, dum isti judici suavi

integritatem committereηt Sequente tempoteusque eo, secundum edictum de non recipiendis Quakeris , vindicatum in eos, qui culpa hac tenebantur, ut matrimaas baardii, propterea quod eundem suum filium sua recepisset domo , infligeretur multa quinquaginta imperialium , Quidam mulieri, membro reformatae ecclesiae, quod suo maris Quakero suum ac commune hospitium tectum lectumque non denegasset, quinquaginta florenorum aureorum. Interhaae Haasbaardium praeterquam exilio, oppressum tot solicitudinibus ac molestiis, quae ducunt ad morbum ac mortem, eripit extremus dies Quo exstincto, cum ipsa persecutio videretur elaincta, eadem revixit aliquanto post in tribus ejus sororibus, quarum duae ignarae mariti, una nupta viro, sed jam cum viro aliena habitatu Namque cum hae, citem socii sex se invicem visendi una exhortandi gratia, convenirent, ilico lictores cum militibus viam ad eos intendunt, ingruunt abdim cunt in custodiam is mulierculis loculos cum pecunia , thecas algenteas, horologium

548쪽

318 HIs TORIAE I KER. pretii magni , quae illet non ad insignia ing

nuitatis , neque ad ornatum ad ostentationem, sed ad usum habebant . abripiunt, &dum partem lucri improbi liguriunt, partem suppilant , de praeda praedam auferunt, reis liqua perserunt ad praetorem. Iidem tamen ho-nrines post dies aliquot dimissi, retentis , loco multae, quam nolebant dissolvere, iis quae mu- Ilaribus erant adempta. Ultima oppugnatio erat anno nono & septuagesimo. Exin odium paulatim mitescere ac senescere coepit, cognito perspectoque Quaheros eos non esse, quos magistratus ac cives esse existimaverant. Mirum ,

neque tamen novum ac insolitum. Mortuo Αnglia rege Carolo suffectoque Iacobo, quidam aheri opulenti, profugi exanglia, huc Em-denam confugiebant. Hos senatus non jam repellebat , at libentissime accipiebat,is non solum domos, sedis usum religionis is aditum ad eam in templum publicum conced hat , quidem fundum in aedificando offerebat, sperans illud nunc ad incrementum divitias splendorem suae civitatis, neque tamen ad detrimentum ac dedecus suae religionis futurum. Praeterea anno sequenti, postquam mulier Qua-kera, civis Emdena, luculenta conditione , quidam alii cives divites ae honesti, quibus insectatio erat ingrata se rem bene praeparavitant, senatus ante tanta severitate praeditus in cives ejectos, nunc eosdem non minus hospitaliter

invitat, quam pepulerat hostiliter, de iis lia

herum

549쪽

berum suae religionis exercitium permittere, in eoque tueri velle promittit spondetque, &idem diplomate, cujus legendi mihi copiari cta est, confirmat. Tametsi haec iam vana ac sera liberalitas ac beneficentia erat, quoniam illi Angli post, audito Guiljelmum Principem Arausionensem regem factum, qui solo nomine animos hominum alliciebat, pristinas sedes rein petebant, & exules Emdani, jam alibi metuae cura vacui sua perbene negotia omnia agebant, ideoque magistratu magnas quidem habebant gratias, obliti veterum injuriarum ,

memores novi beneficii, verumtamen praesens refugium portumque hunc , cui jam assueverant, servare, quam eo remigrare malebant.

Hodie in Frisia orientali uakeri nulli, nisi quod Emdenae familiae quatuor aut quinque. Visus ex illis Quakeris, qui primi nostras adibant provintias, . Amessius idoneus, qui inde abiret in Germaniam, excurreretque in Pa- utinatum Rheni, ut qui non tantum sua patria

lingua , sed & nostrates, atque etiam Germanica satis promptus esset Hic ille se primum applicat ad principem Electorem Qui cum nonnihil de hoc hominum genere inaudiverat, percupidus videndi colloquendique , ut indoles est illorum principum virorum , quod ita saepe multa audire discere ac cognoscere possunt, Amesium vocat ad se, ac postquam diligentercurn eo esset sermocinatus , non inhumane dimittit. Quo peracto, mesius relicta aula at-

550쪽

s 3 HISTORIAE SΑΚER. que urbes, rus peragrat, atque illic multa quidem inchoat, at nihil perficit, ideoque Hollandiam repetit. Tum vero assumptis sociis Catani Higginsio , denuo prisficiscitur in Pallatinatum, ac compellat Principem, ei, utin aulicis, offert libellos suae gentis, quasi hoc munusculo principis insignem remunerationem ac benevolentiam in se suaque conamina attrahens , sic ut navis grandis remulcando trahitur. Verum non adeo princeps gaudebat iis auris. Praeter quod aures principis ejusdem oculi in iis rebus, quae attinent ad religionem, senatus inquam ecclesiasticus , obstabant, qui principem edocent de horum hominum institutis ac consuetudinibus , monentque, ut potius velut procellas suae patriae tempestates regionum uberet quiescere, prius quam alicui face illant periculum, ipsos facessere clonge discedere. Ita illi alio, sed tamen in hoc ipso tractu, sua curatum abeunt, post varias circuitiones irchemi, prope Cormatiam, aliquos inveniunt agricolas, qui iis auditis se in eorum disciplinam tradunt, neque porro suo infatigabili cursu ac labore quicquam aliud Sciunt.

Horum insistentes velligiis . Pennus, Bar-clajus, rueithus, eo tempore, quocum Foxo venerant in ollandiam , in has oras instituebant iter, assumptis , cum omnes essent linguae Germanicae ignari, in comitatum interpretibus indigenis Sed ab his nihil scriptione dignum actum. Atqui illi Quakeri pauci quos dixi

SEARCH

MENU NAVIGATION