Gerardi Croesi Historia Quakeriana, sive de vulgo dictis Quakeris, ab ortu illorum usque ad recèns natum schisma. Libri 3. In quibus praesertim agitur de ipsorum, praecipuis antecessoribus, & dogmatis ... factisque, ac casibus, memorabilibus

발행: 1695년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

gebandum , anno post quintum aut sextum, pariter suae religionis homines de istiusmodi etiaratis moribus in religione incompositis argueret, ac speciatim in libro, similiter Germanice scripto, quo in illorum manus deveniret, quos res praecipue attingebat tractans locum Apostoli Pauli, qui est in prima ad Corinthios, capite duodecimo, versiculo secundo quo in loco scilicet S. Apostolus, quo sibi aditum patefaciat ad ostendendum iis hominibus , quantopere jam a Spiritu Dei sint condecorati ditatique, iis revocat in memoriam , quemadmodum olim abducti fuerint ad muta idola, inquibus ipso spiritus impuri agitabant inhonestabant . que) scriberet hodiernos Christianos non minus sua muta habere idola, quibus adhaereant , quibus omnia tribuant, neglecta vera religione, posthabita solida pietate, nimirum pulpitum, ηde ad populum sis coηcio, baptisterium, confessarii tribuηaι, ct altare. Ob quae verba quidam e viri sociis in munere illi magnarum

injuriarum nomine dicam inscriberes, eumque sibi hostem desumere , neque solum multum de fama atque existimatione ejus detrahere. Et quum ea tempestate Quakerorum nomen in Germania passim innotuisset is idem praese tim apud rudem multitudinem, ima sortis homines , sine veri falsique discrimine cuncta arripientes, maxime in vidiae atque odio, neque periculo vacuum esset, ulspiam praesul Ham.

burgensis potest enim absque viri nomine res

ipsa

562쪽

s et Hura DIE QΝΑΚΕ R. ipsa dici modica eruditionis fama, Mimmode rato ac superbo ingenio is lingua grandiloqua , ita in Mulierum ira efferebatur , ut eum cum aliorum errorum, tum maxime uakerisDmi insimularet atque adduceret , atque ita agitando homines, veluti minaciis leges diceret, ne

sic pergeret Quas ob res ulterus volebat quidem at non valebat ad suum propositum pervenire Nihilominus illam a se contumeliam voluit depellere, eamque maculam delere esse se illum, qui quid alienum perversum que doceat, mistum esse, qualem ille depinxerat inimicus. Quod sic efficiebat, ut nactus praeclara testimonia de sua orthodoxia variorum professorum in academiis, doctorum in ecclesiis. ea cum libello apologetico publicaret, atque eadem suorum inimicorum maledictis ac probris in se opponeret. Ham horum virorum

subsecuti vestigia paucis annis post Philippus

Iacobus veneras pastor ecclesiae addictae confessioni Augustanae Francofurti ad Moenum; item yohannes Henricus Horbius, minister ecclesiae eidem confessioni deditae Trarbachii ad Mosellam; uterque ea industria, vitae conversatione , ut magna eruditionis ac probitatis maximae famam sacile tueri possent, neque in eo

hominum gratiam ac gloriam crederentur aucupari. Hi publicis concionibus is colloquiis

atque exercitiis privatis, in hoc negotio omni opera incumbebant, quo malos frutices hos aetribulos e suorum an tuus runcarent' extirpa

rent.

563쪽

rebus, quae praecipue in sensus hominum incumrebant is Papisimum . Lutheranis adeo exosum , propter ineptos, stultos S profanos ritus ac caeremonias, neque solum a recto cultu ac sanctitate remotos, imitari ac referre videbantur videlicet in templis ac conventibus publicis nimirum in illo apparatum ornatu stabularum , organorum , altarium , vestituum sacerdotalium atque inde pergebat ad alia , quae homines solo usu tractationeque mera metiuntur; tantopere brevi tempore proficiebat ut non exigua pars populi, non solum illam omisnem pompam fastidirent templorum, sed etiam missis multis aliis ritibus externis, ad genuinam se hominum Christianorum fidem vitamque componerent. Neque tantum. sed ut etiam saepe in suis aedibus convenirent in unum, ac

se invicem , quisque pro sua virili parte , Iacra Scriptura ad eandem fidem vitamque sinceram,o jura atque ossicia hominum , erudirent ac cohortarentur. Pari modo Horbius sua in stitutione ita seors antinos mentesque acue bat , ut quam plurimi in iis locis , ac Rhenum propter , perlape una se in domos congregarent, quin hunc usum ac consuetudinem sibi vulgarem asciscerent, ac praeteritis iis serimonibus , qui in quaestionibus disceptationibusque aut otiosis minimeque necessariis indagationibus versantur magis scholae sunt quam vitae , tantum in eo occupati essent, ut cognitis e

564쪽

s HisTORIAE QUA ΚΕ R. eeptisque veritatibus absque quibus fides ac vita Christiana non potest esse . hujus ipsius fidei ae vitae qualitatibus ac modis dignoscendis insisterent. Qin iis ostendendis exercendisque se mutuo

instruerent ac hortarentur. Spenerus Franco- furto accersituriresdam , in aulam Electoris, ad obeundum munus supremi concio natoris, habitus , cum ea in aula multa essent corrigenda atque emendanda , non lenitate martificio comico, at tragica gravitate ac severitate, cum

que ad hoc non adeo magnus delectus optio esset virorum , ad id vir maxime religiosus optimus. Interea ipsi in universitate seu academia quidam studiosi , destinati consecratiisque sacro ecclesiarum ministerio duo erant initio etiam in hoc conniti Melaborare incipi bant is hanc potissimum sui ingenii exercitationem is hoc curriculum studii aeademici statuebant , ut hac scientia , his moribus imbuti suos deinde auditores suae commissos fidei, paria docerent, ad eadem instigarent. Itaque cilli quotidie suos instituere ac conce

lebrare coetus atque in iis, non modo e Scriptura sacra, sed quoque e sonte Scripturae sacrae proprio ac vernaculo, optimo ordines loci nius aut plurium sensum, ac mentem Spiritus.& vim fidei ac pietatis genuinae , eruere, ad

certos hominum casus atque usus accommodare,

quisque pro conscientia atque experientia, quam habebat de istiusmodi re, indicta omnibus lege.

perscripta his ipsis verbis r ut in solim Dei trim

trius

565쪽

mus gloriam, in ηον hominis a pia eruditionis Theo-lagiaque exegetica incrementum , nec non in exemplum sancta conversationis, sacri Bibliorum C. N. T. fontes egerentur , exponereηtur , ct in rios usius converterentur. Ipellabant collegia philobiblica Horum studiolorum studia ac civinamina aliquanto post aemulati alii, etiam provectiores , ipsique magistri, adeo ut quidam eadem cum consensu prosetarum in auditoriis academicis suis praelectionibus tractarent. Quoiarum praecipui augustus H. Francus, diu discipulus ac contubernalis Speneri, Johannes C. Schadaus Franci condiscipulus , ambo magistri artium liberalium docti ac diserti. Quin hujusmodi collegiorum nova jam accessio fiebat e civibus,, ipsis mulieribus, tamen suos ad id advocantibus Madhibentibus directores e Theologis ac pastoribus. At vero quod plerumque talibus conventibus accidit , tantus procedente tempore quorundam in his frequentandis collegiis ardor erat , ut studiosi quidam gymnasia publica privataque , populi pars templa minus

adirent , quidam contemnerent, nonnulli eo procederent, ut ipsam sacram coenam Domitani parce ac restricte celebrarent, alii non magni pretii haberent prae his congregationibus copulationibusque. Qui tamen studiosi plerique erant exilis aut nullius conditionis, ingenii atque doctrinae pertenuis, aut solum cujusmodicunque vernaculaevi plebeiae, aut serae, quod hujus consequens ac vitium primum , tumultuariae

566쪽

eruditionis , magistelli puerorum , visi sibi ob

id cornices , imo qui cornicum oculos confixissent , quales ea urbs regio plurimos alit populus autem , ac praesertim mulieres, rudis ac jejuna plebecula, qui passim sequebantur corvos testaque lutoque vivebant ex tempore, interim ostentatione cxistimationis ac gloriolae alicujus insignibus movebantur. Et quanquam quidam ex illis magistris atque antecessoribus, ut quos proxime nominavi , nolebant videri cum hisce pariter sentire ac facere hominibus, tamen quia non obstabant , non obloquebantur, cum tacere non expediret, illa taciturnitas saltem non levem suspicionem adferebat, milli haut abhorreres dissidere ab iisdem extremitatibus credebantur. Unde aliorum jam studiosorum, civium , doctorum, professorum ac pallorum primo invidentia, tunc odium , deinde prava interpretatio & maledicentia in omnes, novissime collegiorum illiusmodi omnium interdictio prohibitio. stilla conssilia reperta inanissima. Quin quanto hi intentioribus atque infestioribus animis ibant, quanto hos magis incitabant, sectamque dum studebant extinguere , acrius incendebant. Nihilominus, ne illi homines nimium perturbarentur ne hi cum nimiis dimicarent periculis, quaedam dissolvebantur aut minuebantur collegia. Inter haec anno octogesimo nono A.

H. Francus is quidam studiosi, allegat senatus concilii professori Lipsiaci veniunt Lip

567쪽

innumeris , etiam captiosis & fallacibus quaestiunculis interrogati ac fatigati, quid de unoquoque religionis articulo sentirent, quid respuerent, .de eo suis inquisitoribus cumulatissime satis-ficientes , dimissi , ea conditione, ut sic peringerent, duae cum dignitatis tum utilitatis rationen haberent , neuquis publice privatimve aliter populum imbueret, aut agere permitteret aliud. Postero anno missae iresda a magno consistorio seu senatu ecclesiastico, cujus princeps ipse princeps Elector , literae ad senatum academicum Lipsacum , quibus literis

mandabatur, ut cuncta talia collegia abolerentur, hique, qui resisterent, carceri, ut vindici facinoris,o repagulo ac muro ulterioris audaciae committerentur. Quae res aliquibus tam faciebat timorem, ut animos desponderent, ab omni concilio atque consilio superiori decederent. Contra alii sic tamen magna constantia ac contumacia, prosecta a magnitudine plenitudineque animorum, tu suo proposito atque instituto persistere ac progredi. Et horum alii quidem impigre in reformatione pergendum, de operi isti omnibus viribus incumbendum L se existimabant, sed moderate agendum , non populari concitatione, neque rem adeo necessariam omittendam esse, quam multos invidos adversarios inimicos haberent, quantaecunque injuriae , incommoda , pericula sibi evenirent. Alii eam insuper conveniundi do-

568쪽

cendique privatim inter quosvis mortales , etiam cives, idque tum mares, tum ice minas, viam ac rationem ratam firmamque cupiebant haberi, neque inde putabant abeundum , etiamsi maxima inimicitia adeundae ac tempestates subeundae essent. qta visum his, qui se illis opponebant, prius quam ipsi magis corroborentur, alio modo contra eos agere. Dicam primum de modestioribus. Etenim sic illi qui erant moderatiores erant autem omnes qui penero adhaerescebant, certe plerique suum propositum atque incoeptum probabant, suorum adversariorum in se indignationem atque iram , a quorundam calumnias ac furiales voces retundebant, dicendo scribendoque, se penitus Lutheri ut is semper adversantibus erat in ore. solus in doctrina coelestis ac divinus vir ωLutheranorum doctrinam ac confessionem amplecti, ac solum id velle, ut quantum admodos propositionesque , quaedam capita clarius&explicatius docerentur, cujusmodici cognitio Dei ac sui apud suum ipsius animum, notitia justificationis, sanctificationis , illarumque inter se connexionis ac cohaerentiae , itemque regenerationisi tum sui abnegatio , vita fidei, Christi sese potentia in suis Christianae preces, Christiana persectio . uni animae cum Christo operatio in ea Christi. Ita autem des vita ac conversatione hominum censebant, momines miserandum in modum in

cunctis officiis Christianis segnesis languidos

569쪽

dum in modum placere in suis operibus externis, cillorum operum fiducia niti, neque ea quae sunt solidae fidei a verae pietatis consectari. Adhuc deplorabant intermissionem ac neglectum disciplinae ecclesiasticae. Ad postremum addebant ecclesiarum ministros ac pastores ne quaquam ita ut fas erat, sua obire munera, in instruendis, excitandis suis auditoribus ad haec maxime necessaria negotia . neque in concionibus , neque in catechisationibus, neque pro- setares doctoresque in seliolis studiosos in his er

dire, non animare, formare, praeparare Demque studiosos ad hae animos adjicere atque componere se, qui talia fere indecora sibi existimare, ac secundum id modo suae acceptae institutioni intentos, suisque pristinis ac juvenilibus moribus inhaerentes, necdum edomita mala indole, neque obliterata memoria vitae antecedentis, solum repletos vano scientiarum

stlepitu, caeterum vacuos Spiritu sensuque interno, se ad ministerium accingere, ac ubi bis artibus tanquam in suam possessionem venerunt. tum e suggestu reddere deposita ab hominibus , strenue dictioni operam dare, is vagari lingua, vociferatione is si bene sint cati ac versati , etiam de vocabulo aut sententia quadam omnia , sed nullo argumento , nulla subjecta materia, quae facit ad ingenerandam pietatem, copiosissime dissereres, veluti declamatores de ludo , aut de soro rabulae, cinioe

Minci suum

570쪽

suum totum munus constituere, eoque absolvere, de caeter suos auditores parum , se suarnque aetatem optime, curare, quin solum famili

rem suam vitam oblectare, neque hoc quicquam pensius, amabilius habere. Contra illorum inimici iis magnum catalogum errorum foedorum scriberes, eosque quaquaversum mittere, atque ita omnes ibos errores recensere,& consulare, in cathedris sellisque academiarum Mecclesiarum coram studiosis ac populo, deinum sua sponte inclinatis cum tanta vis ingrueret, omnino eo delabentibus , ut cuncta per- Verse acciperent, deque hominibus illis pessime cogitarent. Et quo secta rite cognosceretur,

quae summa errorum, quantaque eorum labes ac diritas esset, dignosceretur, inditum hominibus nomen Piei arum . ipsique sed Pietismi, ut quale nomen, quod illi interim homines sibi virtuti ac laudi duci debere existimabant , hi inimici summi criminis atque opprobrii loco , quasi in hoc uno omnia vitia in- cssEnt , habendum putabant. Et procedebat eo usque quorundam livor ac furor , uti, siquis, qui Pietillae hi essent, 'uemadmodum

nomen hoc dextere apteque posset accipi, exponeret, in hanc quoque ceu plenam vitiis, ac capitis, rem inveherentur. Quale exemplum libelli, carmina devotoria in carmen quatuor versuum Germanice scriptum , quod quia alienum heic eapse lingua apponere , tum ne bis legatur, vertamis adscribam Latine. uum

SEARCH

MENU NAVIGATION