Filomathias ta sporadin. AG Miscellaneae doctrinae liber primus tertiusDaniel Wyttenbachius Liber secundus

발행: 1811년

분량: 274페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

fundavit Iosephus Scaliger, tutatus est Vossius, Salmasius, J. F. Gronovius, Ruhnhenius, egregii

viri: quorum Batavia adoptiva fuit patria: quae eadem naturalis fuit patria magnorum virorum, qui tamquam Scaligeranae disciplinae propagines eamdem cathedram ornarunt, Perigonii, Bur-

manni. Oudendorpii , Valchenarii. Ego vero Ruhnhenii Ualchenariique discipulus ac lac.

cessor, quod natus civis Helvetius, rane civem Batavum sero, & hanc vobiscum communem meam patriam appello, profecto non mirabimini,

A. A. Multi sunt anni quod Batavia me sibi civem , & ego mihi illam patriam adoptavi. Id que ego publice professus sum in oratione habita Amstelodami a. MDccLxxxv, auspicandae Literarum Historiarumque cathedrae , his ipsis verbis ad Consules Curatoresque , Viros Amplissimos, utens: Ego, inquam, cum per duo deinceps in hac urbe gesta docendi munera, tum permagnam ejusdem cum natali mea patria simit rudinem, morum, legum, institutorum: his Q tur caussis paulatim factum ess , ut ad hane urbem, veluti ad alteram patriam, cum animo sensuque adhaerescerem, tum judicio F voluntate me applicarem. Fuit autem haec applicatio non solum jure civitatis, sed sensu quoque &affectu; ut quoties me naturalis repetebat, to ties adoptiva retineret. Et tunc haec florebat,

182쪽

& nos eum illa sorebamus: nunc, ut lenissimcidicamus, .defloruit,. & Πψῆ d florescissilusi neque tamen idcirco minus eumdem erga eam aut mi sensum a lactumque Obtinemus. Age vero l ab hac subtiliore disputatione aclhistoriam nos & exempla convertamus , Videa

mus , quid sit illud patriώ carere: & an haec nostra nunc λrs & caussa sit. An igitur nostrum hujusmodi negotium est, quale Virgiliani palloris Meliboei: Nos patrias sinas, F dulcia linquimus arva. At nos hine alii sitientes ibimus Afros: Pars Sothiam F rapidum Cretae veniemus Oaxen, Et penitus toto dixisos orbe Britannos. Nimis procul abire cogitat pastor e poterat in

vicinam Siciliam, pastorum sere patriam: poterat , Tityro invitatus apud hunc requiescere noctem, cujus commendatione h Caesare amissos agros recuperaret, jam rerum potito reliquam laudem in simandis belli calamitatibus ponente. Nostrum diversum est negotium: manis smus in patria, &, ut spero, manebimus. Alii sunt multi patriae amittendae modi. He. braeorum populus ter solum vertere coactus est r. primum, Israeliticum Regnum ab Assyriis everistan , mox Iudaicum Babyloniis: hinc reduis

183쪽

ee t pars veteres sedes, Cyro annuente, receperunt : Romanis ex Palaestina in perpetuum pulsi, ac prohibiti, suae religionis tenaces, per totum terrarum Orbem dispersi, in aliorum populorum ditione inquilini durissima plerumquo conditione vixerunt. Alii cum victoribus aliisque populis coaluerunt. Veluti reliqui Cartha ginienses, quos, capta patria, eorum civis philosophus , Punico nomine Hasdrubal, Graeco Clitomachus dictus , tunc Athenis Academiam obtinens , scripto libro consolatus est : ut reis fert Cicero Tusc. III, sta: hi orgo partim ad alios populos vagati, partim in Italiam translati, per agros & oppida distributi, in illorum

gentem , linguam , mores abierunt. Sic Aliabant Romam traducti , in Romanum nomen transierunt. Et suit hoc, inde ab auctore Romulo , Romanorum institutum, victos populos

Romam transferre , in civitatem recipere, eo rum non modo eorpora, sed animos sibi adjungere , in horum vacuos agros oppidaque ex reindundrnte plebis Romanae multitudine pauperioreS quosque colonos emittere, itaque & urbem turbae saece purgare, & rem p. novorum civium accessione di veterum in colonias deductiona

firmare.

Hujusmodi migrationes aliae plurimae fuerunt voluntariae: id est, non quae . victoribus impe-M 4 ra.

184쪽

rarentur, sed , temporibus suaderentur. Quao caussa suit innumerabilium deductarum a Grae-ςis populis coloniarum. In quibus migrationi

bus multas ejusmodi cognovimus non ut pars PO-puli in patria remaneret , sed ut universus eam

populus relinqueret, & novas quaesitum sedes abiret. Sic , eversa Troja, Aeneas in Italia Romanum populum ad Τiberim, Antenor Venetum ad Padum landavit. Fuerunt etiam, qui salvam adhuc & stantem, sed capi periclitantem relinquerent. Phaeaei Iones, ingruente Persarum potentia , urbem Vacuam deserentes , navibus conscensis , vela ventis dederunt, novas sedes quaesiverunt: primo Corsicam insulam occuparunt: hine , Carthaginiensibus pulsi, in Galliae oram delati, ad Rhodani fluvii ostium clarissimam

urbem Massiliam condiderunt: ex eaque cum hellica scientia, tum Graeca humanitate, in pro pinquas terras mariaque dominati, ne nunc quidem desecerunt. Paucis postea annis, Xerxe Per sarum rege ipsam Graeciam infinitis cum Eopiis terra marique invadente, Athenienses, consilio I hemistoclis, naves conscenderunt, Patriam hostibus vastandam incendendamque reliquerunt , eosdem hostes e Groecia repulerunt , Pptriam recuperarunt: quod inceptum nisi illis successisset, iisdem animis. manibus, navibus

freti, novam silii patriam comparassent. Atque

185쪽

D. W. PROTREPTICUS. 18s

eamdem viam expediendae salutis desperatis in rebus dicitur Batavis suis ostendisse stator nascentis hujus reip. Guillelmus I, ut ingratam sitii terram Hispanisque potentibus obnoxiam relinquentes, in naves se reciperent , iisque fiden.tes meliores tutioresque sedes quaererent. Sed neque tune opus illo facto fuit : neque nunc illo consilio locus est. Tales igitur patriae amissiones novimus, qui bus quis ex ea migrat, abit, fugite quibus autem quis in ea manet, vivit, servatur, migra tiones non novimus. Sed tamen, inquit , πι- tria multum ornamenti commodique amisit, quod ex regno in provinciam alterius regni mutata est. De hoc ego, ut nunc est , non statuor illud scio , hoc, quod in rebus externis asortuna immissis dicitur bonum aut malum , non ita simpliciter & absolute se babere, sed utcumque bene aut male susceptum suerit: sic, si illam mutationem recte exceperimus ac tuleri mus, utilis erit: si non recte, damnosa. Hujus autem praecepti auctorem habemus gravissimum, & a praestantissimis philosophis passim usurpatum, Euripidem e cujus ex Bellerophonte haec sertur sententia. c . .

186쪽

Tοις πράγ/κασιν γὰρ οὐχὶ θυμουσθαι χρεών. νέλει γὰρ αυτοιο ουδεν ' αλλ' οὐντυγχάνων Tox πραγμ.ατ ορ- αν τ ι ν, πραέει καλῶς. Quam scite Grotius vertit:

Nam neutiquam hominem rebus irasci decet ;Nil quippe curant. Verrere at in usus suos Quod casus osseri, optimum ac tutissimum f. Plutarchus vero sic interpretatur: Fontem tra quillitatis animi in nobis insitum expurg mus : ut eδiam rM adversas extrinsecus nobis accidentes tamquam familiares nec molestas ex

cipiamus ac feramus. M profecto illud usur

pandum .' Τοῖς πράγμ ασιν γάρ κ. τ. λ. Ludsenim referarum Plato vitam eomparabat, ubi

F jaciendum ess , quod sit optimum; F quod

factu recidit, recte usurpandum. At jucere qui dem quod νθismus, non est in nostra potestate: oi hoc, si suptinua , nostrum est, res is fortuna oblatas recto acripore, F suo quamque ponere Ioco s

fore rectius. Plutarchus de Animi Tranquillitate p. 46 . Λ. Marcus Antoninus VII, 33, ibique Gaiaherus. Spectat eodem Epictetus Dissert. II. s, ad quem videatur V tonus p. Ita. Valch rius ad Euripidis Phoea. 22I. PIa tonis locus est Rep. X, p. si . Get unde Terentius Adelph. IV, 7

187쪽

Haec ille ex nostra interpretatione: plura apud ipsum legatis. Nos vero, ut volumus esse Antiis quorum studiosi, sic illorum praecepta ad actionem reseramus : & quidquid hac in vita, extra nostram potestatem in fortuna positum , adversum nobis acciderit , id, ut a divina providentia nobis tributum , grato erga eam animo ccipiamus, &, quoad ejus sieri potest, ad no

Sed, si patria per eam conversionem multum commodi amisit, nos idcirco patriam non amisimus. Alioquin quaevis mutatio status publici, 'eluti ex rep. in regnum. & in ipsa reip. forma , ex aristocratia in democratiam , patria amissio dicenda erit. Quod sane absurdum sit; ita enim consequatur , ut amissum amittatur . quum tamen nemo nisi id, quod habet, amittere queat: & id, quod semeI amissum est, rursus amitti non possit. Nunc mulii quodam civilis sectionis impetu & errore occupati, tum demum patriam exstare & vigere putant, si ea obtinet sorma & constitutio, quam ipsi probant. Memini me audire democraticos homines, anno MnccLxxXVII aristocratia restituta , Iamentantes patriam tamquam oppressam ac perditam. Item vicissim secerunt aristocratici a. MDCCXCv , constituta

188쪽

stituta democratia, clamantes nunc vero patriam funditus periisse. Memini utroque anno patres, priore democraticos, posteriore aristo craticos, ita doluisse, ut nollent silios suos ad studia coisIenda in Batavas Academias mittere, sed eos aut otiari s nerent, aut in exteras regiones docendos

ablegarent, atque adeo ipsi cum iis ad exteros abirent, dictitantes nil jam esse in Batavia, quod quidquam boni discere quis possit. Hi patria quid si ignorabant et formam & externum habitum pro re ipsa habebant: nesciebant, patriae unum & perpetuum quasi corpus constare, larmas constitutionis pro temporum varietate , tamquam vestitum , mutari. Quod nisi ita esset, patriae vis & natura nulla exstaret, neque umquam quisquam populus certam suam patriam haberet. Et ne de aliis populis dicamus, Batavus quando tandem istorum hominum judi- dicio veram justamque patriae formam appellai tionemque obtinuit Primum, quoad ejus constat, fuit sui juris: tum cum reliquis Belgis in Romanorum foedere ac ditione : deinde sub Francis regibus Merovingicis & Carolingicis r quibus exstinctis, in clientelam venit Regum Germaniae : sub utrisque suos habuit praefectos; unde Frisiae Hollandiaeque Comites exstiterunt :his successerum Hannoniae Comites: quorum dominium excepit gens Bavarica: porro, Burgun-dicax

189쪽

dica, Austriaca , Hispanica: deinceps Respublica; nuper Regnum: munc provincia Imperii Francici. Quibus omnibus in dynastiarum imperiorvmque varietatibus hic populus patriae nomine ac jure numquam caruit. Ergo qui postulat ut patria semper eidem , quam ipse proq.bat , civitatis ἰ sorma stet, permaneat, floreat , Ipostulat omnino praecipuam quamdam.& supra humanum captum positam fortunam. Quis vestrum nescit piaeclaram illam Cicer nis sententiam , quo ipse in simili caussa is sustentavit, tum quum res p. in unius potes a.

tem Caesaris venisset Id enim ipsum, inquit, .is Platone philosophiaque didiceram , naturales esse quasdam eonversiones rerum publicarum , ut .eae tum is principibus tenerentur , tum is p pulis, aliquando a singulis. Quod quum aeta- .disset nostrae reipublicae , t m pristinis orbari muneribus haec studia rem are eo imus; ut θ' animus molestiis hac potissimum re levaretur is prodessemus ciνibui nostris qua re cumque

possemus. Atqui, quum naturales hae sint eo Mersiones, recusare eas non debemus. Λt, in. quit, durum est hanc conversionem in mea pomtius quam malorum aut posteriorum tempora i cideret Haec omnia vidit Quid miser merui, ut in hanc fortunam reservarer. Quin tu, inquam, istum tolle luctum, quo declaras , te non Pa. triae s

190쪽

triae, sed tui cau,sia dolere: non patriam, sed te ipsum, amare: & potius in parte felicitatis

tuae pone ad ea tempora te servatum esse, ut iis te aggregare posses civibus, qui re, opera, eonsilio, temperantia, frugalitate, exemplo, patriae ruinam fulcirent. Iam vero unius imperium ac principatum , quam monarchiam Vocant, Literarum doctrinarumque studiis non obesse, omnis testatur historia, & vetus, & nova, atque adeo novissima; squidem invictus Caesar , qui nos Imperio suo adscivit, multa sui erga Literas favoris studiique documenta dedit, in his Constitutionem de Praemiis Decennibus d de quibus Relationem Iudi- eum nobis misit ejusdem in his terris Vicarius , Dux Placentiae, Princeps Archithesaurarius Ima perii , vir humanissimus idem & eruditissimus. Infirmans hoc φsse Caesari propositum, ut quem admodum in Francia institutionem publicam &utiles disciplinas recreasset, sic etiayn in nostra patria, doctorum hominum, prouti omnium cl-vium, prosperitati consuleret. - Nostis, A. H. , auream aetatem Latinarum Literarum in primis aevo Caesaris Augusti cense. ri , qui Romanam rem p. in singulare imperium eonvertit. Quae quidem aetas profecta , Cicerone, cujus divi bo ingenio non solum eloquen. tia ad summam praestantiam exculta, sed caetea

SEARCH

MENU NAVIGATION