M. Tullii Ciceronis Opera, omnium quae hactenus excusa sunt, castigatissima nunc primum in lucem edita 1

발행: 1537년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

st quaeritur. In primo coniectura ualet, in altero definitio,in tertio ratio. c. V. Teneo istam distributionem. Nunc coniecturae locos quaero. C. P. In uerisio milibus, & in propri js rerum notis posita est tota. Sed appellemus docendi gratia uerisimile, quod plerianque ita fiat, ut adolescentiam procliuiorem es Iead libidinem, Propriae autem notae argumentum, quodnunquam aliter fit, certumq; de Iarat,ut Umus igne,Verisimilia reperiuntur ex partibus,et quas si membris narrationis: ea sun t in personis in locis,in temPoribus, inlactis, in

euentis,in rerum ipserum negotiorumq; naturis i In perionis, naturae primuspectantur,ualetudinis,figuredi trium,aetatis, marium, foeminarum, atque hec quidem in corpore. Animi autem aut quemadmodum assecti sunt,uirtutibus, uitris,ari ibus, inerti js, aut quemadmodum commoti, cupiditate, metu, uoluptate,molestia,atque hsc quidem in natura spectantur. I ri fortuna, genus amicitiae,liberi,propinqui,assines, pes, honores,potestas,diuitiae, libertas,& ea, quae sunt i js contraria , In locis autem & illa naturalia maritimi, an remoti amari,plani,an motu si, leues,an asperi, sialubres,an pestilentes, opaci, an aprisci,& illa fortuita,culti,an inculti,celebres,an deserti,coedificati,an ualti,obscuri,an rerum gestarum uestigi js nobilitati, consecrati, an protini, In temeorisbus autem praesentia,& praeterita,& futura cernuntur. In his ipsis, uetuita, ocentia,instantia paulo post, aut aliquado futura. Insunt etiam in temporibus illa,quae temporis quasi naturam notant, ut hyems,uer, aestas, autumnuS, aut anni tempora,ut mensis, ut dies, ut nox, hora, tempestas, quae sunt naturalia.

Fortuita autem secrificia, festi dies, nuptiaei Iam facta, dc euentus, aut consi Isssunt, aut imprudentiae, quae est aut in casu, aut in quadam animi permotioneia Casu cum aliter accidisiac putatum sit. Permotione,cum aut obliuio, aut error aut metus, ut aliqua cupiditatis causa permovit. Est etiam in imprudentia ne cessitas ponenda. Rerum autem bonaru,& malarum tria sunt genera: Nam aut in animis,aut in corporibus, aut extra esse possiant . Huius igitur materiae ad argumentum subiects perlustrandae animo partes erunt omnes, SI ad id, quod agetur, ex singulis coniectura capienda. Est etiam genus argumento rum aliud,quod ex ficti uestigins sumitur,ut telum,cruor, clamor editus, timohatio,permutatio coloris, oratio inconstans, tremor,& eorum aliquid, quod

sensu percipi possit, etiam si praeparatum aliquid, si communicatum cum alio 'quo,si postea uisum, auditum, indicatum. Verisimilia autem partim singula

mouent suo pondere, partim, etiam si uidentur esse exigua per se, multum ta men,cum sunt coaceruata, proficiunt. Atque in his uerisimilibus insunt nons nunquam etiam certae rerum, & propriae notae, maximam autem iacit fidem ad similitudinem ueri, primum exemplum, deinde introducta rei similitudo, fabula etiam nonnunquam,& si sit incredibilis, tamen homines commouer.

C . F . Quid definitionis quae ratio est,& quae uia: C . D. Non dubium est id quidem, quin definitio genere declaretur, S proprietate quadam, aut etiam communium frequentia, ex quibus proprium quid sit eluceat. Sed quoniam de proprris oritur plerunque magna distensio, definiendum est saepe ex constrari js,saepe etiam ex dissimilibus saepe ex paribus. Quamobrem descriptio

. nes quoque sunt, in hoc genere saepe aptae, & enumeratio consequentium, inprimis p commouet explicatio uocabuli,ac nominis. C . F . Sunt exposita iam

serer ea,quae de facto, quael de iacti appellatione qusruntur. Nempe igitur ea

restant,

352쪽

PARTITIONES 343 restant,quae,cum factum conster,&nomen,qualia sint uocatur in dubium. C. P .Est ita,ut dicis. C. F. Quae sunt igitur in eo genere partes: C. P. Aut iure factum depellitur aut ulciscendi doloris gratia, aut pietatis, aut pudicistiae,aut religionis,aut patriae nomine,aut denim necesssitate,ncilia,casu. Nam quae motu animi,& perturbatione facta sine ratione fiunt,ea defensionem contra crimen,in legitimis iudichs non habent, in liberis disceptationibus habe. re possitnt: hoc in genere,in quo quale sit quaeritur,ex cotrouersia iure, Sc reoctene adium sit quaeri BIet,quorum disputatio ex locorum descriptione sumeda est. C. F. Agesis ergo,quoniam in confirmationem,& reprehensionem diuiseras orationis fidem,& dustum de altero est, expone nunc de reprehenodendo. C. P. Aut totum est negandum,quod in argumentatione aduersari

us sumpserit,si fictum aut fallum esse possis dicere, aut redarguenda ea, quae pro uerisimilibus sumpta sunt. Primum dubia sumpta esse pro certis: deinde etiam in perspicue falsis eadem posse dici,tum ex ris,quae sumpserint, non emci,quae uelint. Accedere autem oportet ad singula, sic uniuersa frangentur. Commemoradasiunt etiam exempla,quibus simili in disputatione creditum non sit,conquerenda condicio communis periculi,si ingeniis hominum criminosorum sit exposita uita innocentium. C. F. Quoniam unde inueniuntur, quae ad fidem pertinent,habeo,quemadmodum indicendo singula tracten tu rex pecto. C. P. Argumentationem quaerere uideris, quae est argumenti

explicatio,quae sumpta ex iis locis, qui sunt expositi conficienda & distingue. da dilucide est. C. F. Plane istuc ipsum desidero. C. D. Est ergo ut supra dictum e explicatio argumenti argumentatiosed ea conficitur,cum siumpse. ris aut non dubia,aut probabilia,ex quibus id efficias, quod aut dubium,aut minus probabile per te uidetur. Argumentandi autem duo sunt genera, quoorum alterum ad fidem directo spectat. Alterum se inflectit ad motum. Dirigitur cum proposuit aliquid, quod probaret,sumpsitq; ea,quibus uteretur,atq3his confirmatis,ad propositum sese retulit, ali conclusit. Illa autem altera argumentatio,quasi retro,& contra prius sumit,quae uuIt,eal confirmata dein de id quod proponendum fuit, permotis animis iacit ad extremum. Est au te illa uarietas in argumentando,& non iniucunda distinctio,ut cum interrogamus nos metipses,aut percuctamur,aut imperamus,aut optamus,quae sui cu aliis copluribus sententiaru ornamcta. Uitare aute similitudinem poterimus non sempera proposito ordientes,&si non omnia confirmando disputabismus,breuiter V interdit, quae erunt satis aperta,ponemus: quod Q ex his eis cietur,si id apertu fit,no habebimus necesse semper cocludere. C. F. inuidit Ia,quae sine arte appellantur, quaeia ludum assumpta dixisti, ecquona modo, ecquona loco artis indigente C. P. Illa uero indigent, S nec eo Θicuntur sine arte,quod ita sunt,sed quod ea non parit oratoris ars, sed soris ad se delata, ta men arte tractat,&maxime in testibus. Nam de toto genere testium,quam id si infirmu, saepe dicedum est,& arguincta rerum esse propria testimonia uo

Iutatum: utedum Φ est excplis,quibus testibus creditum no sit & de singulis testibus,si natura uani,si leues, si cu ignominia si spe, si metu,si iracudia,si misericordia impulsi,si prsmio,si gratia adducti comparandit superiore cum auctoritate test tu, quibus tame creditu no sit. Saepe etiam quaestionibus resiste du e: quod & dolore fugietes multi in tormetis ementiti,persaepe sui, morim

353쪽

maluerunt salsum latendo,quum inficiando,dolere: multi etia suam uitam neotexerui ut eos qui his cariores,qua ipsi sibi essent,liberaret. Ald aute aut na tura corporis,aut cosuetudine dolendi,aut metu supplicη,aut mortis,uim torinctorum pertulersit. Alii emctiti sunt in eos,quos oderant: atq; haec exeptis firmada sunt.Neq; est obscuru,quin quonia in utraq; parte sunt exempla, Mitem ad coniectura lactedam loci, in contrarηs cotraria sint semcda : atq; ctia incurrit alia quaedam in testibus,& in quaestionibus ratio. Saepe enim ea,qus dicta sunt,si aut ambigue,aut inco stater,aut incredibiliter dicta sunt, aut etia liter ab alio dicta,subtiliter reprehendutur. C. F. Extrema tibi pars rellae

orationis,quae posita in perorando est de qua sine uelimavim. C. P. Faci:

Iior est explicatio perorationis,na est diuisam duas partis, amplificatione ex enumeratione. Augedi aute & hic est proprius locus in perorando,& in curo su inso orationis declinationes ad amplificandu dantur confirmata re aliqua, aut reprehensa.Est igitur amplificatio grauior quaeda assirmatio, quae momatrimoru conciliet in dicendo fidem rea & uerborum genere conficitur, & re rum Verba poneda sunt,quae uim habeant illustrandi nec ab ulla sint ab hororentia grauia,plena,sonanti iuncta,ucta,cognominata non uulgata,siupero Iata in primisq; translata,nec in singulis uerbis, sed in continentibus soluta, uuae dicuntur sine coniunctione,ut plura uideantur. Augent etiam relata ueroha iterata,duplicata,& ea,quae ascendsit gradatim ab humilioribus uerbis ad superiora . omninom semper quasi naturalis,& non explanata oratio sed grauibus referta uerbis,ad augendum accommodatior,haec igitur in uerbis,quio

hus actio uocis uultus & gestus congruens,& apta ad animos permovendos accommodata est. Sed dc in uerbis,& in actione causi erit tenenda, dc pro rea oenda. Nam haec,quia uidentur perabsurda,cum grauiora sunt,quam cau se dilietenter sere,quid quen* deceat iudicandum est. Rerum amplificatio fumitur eisdem locis omnibus, quibus illa, quae dicta sunt ad fidem maxime pdefinitiones ualent conglobatae,&consequentium frequentatio,& contra riarum, & dissimilium, & inter se pugnantium rerum conflictio, ciccaulae,& ea quae sunt de causis orta, maximet similitudines, & exempla, hetae reis

a m personae,muta denique loquantur,omninoq; ea sunt adhibenda, si caulanatitur,quae magna habentur,quorum est duplex genus. Alia enim magna natura uidentur alia usu. Natura,ut coelestia, ut diuina, ut ea,quorum obscurae causae,ut in terris. mundoq; admirabilia quae sunt,ex quibus, similibus cit, si attendas ad augendum,permulta suppetunt.Vsu,qus uidentur hominibus aut prodesse aut obesse uehementius,quorum sunt genera ad amplificandum

tria Nam aut caritate mouentur homines,ut deorum,ut Patriae,ut Parentum, aut amore, ut fratrum,ut coniugum,ut liberorum,ut familiarium, aut honeststate ut uirtutum,maximeqs earum,quae ad communione hominum, re Iibe ralitate ualent. Ex hs 5c cohortationes firmuntur ad ea retinenda. Nineos acuibus ea uiolata sunt,odia incitatur,& miseratio nascitur. P roprius locus auoedi in iis rebus aut amissis,aut amittendi periculo. Nihil est enim tam milest rabile. Q ex beato miser:&hoc totu quidem moueat, si bona ex sortuna quis cadat & a quoru caritate diuellatur,quae amittat,aut amiserit, in abus malis sit futurus ue sit, exprimatur breuiter. Cito enim arescit lacrima,presertim in alienis malis. Nec quidquam in amplificatione nimis enucleandum est,

354쪽

pARTITIONES ssi minuta est enim omnis dilixentia,hic autem locus grandia requirit. Illud aest uadicii quo qua* incauta genere utamur augendi. In illis enim causis, quς ad delectationem exornantur,rj Ioci tradi di sunt,qui mouere possunt expectationem,admirationem,uoluptatem. In cohortationibus autem honorum,

ac malorum enumerationes,& exempla ualent plurimum. In iudiciis,accusa tori sere,quae ad iracundiam,reo plerung, quae ad misericordiam pertinent. Nonnunquam tamen accusator misericordiam mouere debet.& defensor iracundiam .Enumeratio reliqua est nonnunquam laudatori, suasori non saepe, accusatori saepius,quam reo necessaria.Huius ipsa tempora duo sui,si aut me moriae dissidas eorum,apud quos agas, uel interuallo temporis, uel longitudine orationis,aut frequentatis firmametis orationis,& breuiter expositis,uim est habitura causa maiorem. Et reo rarius utendum est quod ponenda sunt contraria, quorum dissolutio in breuitate latebit,aculei pungent. Sed erit in enumeratione uitandum,ne ostentatio memoriae is scepta,uideatur esse pueri Iis. IdeTagiet,qui non omnia minima repetet, sed breuia singula attingens, pondera rerum ipsa comprehedet. C. F. QNoniam 8c de ipso oratore,& de oratione dixisti,expone eum mihi nuc,quem ex tribus extremum proposuis sti quaestionis Iocum. C. s. duo sent,ut initio dixi,quaestionum genera,quo. rum alterum finitum temporibus,& personis causam appello. alterum infinis tum, nullis neque personis,neque temporibus notatu,propositum uoco. Sed

est consultatio quasi pars causs quaedam,& controuersiae: inest enim infinituita definito,&ad illud tamen reseruntur omnia. Quamobrem prius de prooposito dicamus,cuius genera sunt duo.Cognitionis alterum,eius scientia est finis,ut ueri ne sint sensius. alterum actionis,quod refertur ad essiciendum quid, ut si quaeratur,quibus ossic is amicitia colenda sit. Rursus superioris genera

sunt tria. Sit nec ne . quid sit. quale sit. Sit nec ne ut ius in natura sit, an in more.

Quid autem sit,sit ne ius id quod maiori parti sit utile. Quale autem sit iuste uiuere sit nec ne utile. Assitionis autem duo sunt genera. Vnum ad persequenodum aliquid, aut declinandum ut quibus rebus adipisci glorium posiss, aut

quomodo inuidia uitetur. Alterum,quod ad aliquod commodum usumq; re Hrtur,ut quemadmodum sit resp.administranda aut quemadmodum in paupertate uiuendum. Rursus autem ex cognitionis consultatione ubi sit, necne sit,aut fuerit,suturumue sit quaeritur,unum genus est quaestionis, possit ne aliquid essici,ut cum quaeritur ecquisnam persee e sapiens esse possit. Alterum, quemadmodum quid* fiat, ut quonam pacto uirtus pariatur, natura ne, an ratione,an usu. Cuius generis sunt omnes,in quibus ut in obscuris, naturali bust quaestionibus causae,rationesi rerum explicantur. Illius autem gene

ris,in quo quid sit id de quo agitur,quaeritur, duo sunt genera,quorum in alotero disputandum est, aliud an idem sit,ut pertinacia,& perseuerantia. I n alteoro autem descriptio generis alicuius,&quasi imago exprimenda est,ut qualis sit auarus,aut quid sit superbia. Tertio aute in genere, in quo quale sit quaerist tur,aut de honestate,aut de utilitate,aut de aequitate dicendum est. De honeo state sic,ut honestum ne sit pro amico periculum,aut inuidiam subire. De uti litate autem sic,ut sit ne utile in rep.administranda uersari. De aequitate uero sic, ut sit eaequum amicos cognatis anteferre. At in hoc eodem genere,in

quo quale sit,quaeritur,exoritur aliud quodda disputandi genus. Non enim M. T. Rhe. GG ἡ

355쪽

simpliciter soIum quaeritur,quid honestum sit, quid utile,quid aequum, sed et

am ex comparatione, quid honestius, quid utilius,quid aequius, atque etiam quid honestissimum quid utilissimum, quid aequissimum. cuius generis illa sunt,quae praest1tissima sit dignitas uitae: at . ea quidem,quae dixi,cognitio. nis sunt omnia. Restant actionis,cuius alterum est praecipi edi genus, quod ad

rationem ossic a pertinet,ut quemadmodum colendi sint parentes,alterum autem ad sedandos animos,& oratione sanados,ut in consolandis moeroribus, ut in iracundia comprimenda,aut in timore tollendo aut in cupiditate minuisenda,cui quidem generi contrarium est disputandi genus ad eosdem illos animi motus,quod in amplificanda oratione serpe faciendum est,uel gignendos, uel concitandos. At sere haec est partitio consultationum. C. F. Cognoui. sed quae ratio est in his inueniendi,& disponendi requiro. C. s. Quid tu alisam neceses,& non eandem esse,quae est exposita ut ex eisdem Iocis ad fidem. 8c ad inueniendum ducantur omnia Collocandi autem quae est exposita in atris ratio eadem huc transfertur. Cognita igitur omni distributione propoν sitarum consultationum,causarum genera restant omnino .Et earum quidem serma duplex est,quorum altera delectationem statur auriu,alterius ut obstineat, probet,& essiciat,quod agit,omnis est suscepta cotentio. Itaq; illud suo perius exornatio dicitur,quod cum latum genus esse potest, sane* uarium, unum ex eo delegimus,quod ad laudandos claros uiros suscepimus SI ad improbos uituperandos. Genus enim nullum est orationis,quod aut uberius ad dicendu,aut utilius ciuitatibus em possit,aut in quo magis orator in cognitione uirtutum,uitiorum cly uersetur. Reliquu aute genus causeru,auti prouisio. ne posteri temporis,aut in praeteriti disceptatione uersetur, quorum alterum deliberationis est alterum iudici j. Ex qua partitione tria genera causarii extis terunt. Unum, quod a meliori parte laudationis est appellatum, deliberationis alterum,tertium iudiciorum.quamobrem de primo primum,si placet,disputemus. C. F. Mihi uero placet. C. P. Ac Iaudandi,uituperandit ratio nes,quae non ad bene dicendum solum, sed etiam ad honeste uiuendum uaslent exponam breuiter atin i principiis exordiar & laudandi, & uituperanodi.Omnia enim sunt profecto laudanda, quae coniumsta cum uirtute sunt, Scquae cum uitiis uituperanda. amobrem finis alterius est honestas,alterius turpitudo. Conficitur autem genus hoc dictionis, narrandis, exponendis factis,sine ullis argumentationibus ad animi motus leniter tractandos mastgis,quam ad fidem faciendam,aut confirmaridam accommodate. Non enim dubia firmantur,sed ea,quae certa,aut pro certis posita sent, augentur. Quaν obrem ex ηs,quae ante dicta sunt,& narrandi, & augendi praecepta repetenotur.Et quoniam in his causis omnis ratio ser ad uoluptatem auditoris,& ad delectationem resertur , utendum erit his in oratione singulorum uerbo orum insignibus, quae habent plurimum suauitatis, idest ut factis uerbis,aut uetustis, aut translatis frequenter utamur,& in ipsa constructione uerbooxum,ut paria paribus,& similia similibus saepe reserantur,ut contraria, ut geominata, ut circunscripta numerose non ad similitudinem uersuum, sed ad explendum aurium sensum, apto quasi quodam uerborum modo. Ad his henda* frequentius etiam illa ornamenta rerum sunt, siue quae admirabiolia nec'opinata,siue significata mostris,prodigηs,oraculis,sive quς uidebun rei

356쪽

e de quo agimus,accidisse diuina aissi fatalia: omnis enim expectatio eius, qaudit,& admiratio,& improuisi exitus habent aliquam in audiendo uoluptatem. Sed quonia in tribus generibus bona,mala ue uersantur,externis, corpo oris,& animi. prima sunt externa,quae ducuntur a genere,quo breuiter, modi

ceq; laudato, aut si erit infame praetermisso,si humile uel praeterito uel ad auo gendam eius,quem laudas, gloriam tacto,deinceps, si res patiatur, de sortu nis erit,& facultatibus dicedum,postea de corporis honis, in quibus quidem, quae uirtutem maxime significat facillime sorma laudatur. Deinde est ad saνcta ueniendum, quorum collocatio triplex est, aut enim temporum seruanodus est ordo aut in primis recentissimum quod 7 dicendum,aut multa,& uaρria facta in propria uirtutum genera sunt dirigenda. Sed hic Iocus uirtutum, atque uitiorum latissime patens ex multis,& uarhs disputationibus nune in quandam angustam,& breuem concludetur. Est igitur uis uirtutis duplex: aut enim scien tia cernitur uirtus,aut actione. Nam quae prudentia, quae callioditas,quae* grauissimo nomine sapientia appellatu haec scientia pollet una. quae uero moderadis cupiditatibus,regendisq; animi motibus laudatur, eius est munus in agendo cui temperantiae nomen est. Atque illa prudentia in suis rebus domestica,in publicis ciuilis appellari solet.Temperantia autem in suo as itidem res, Sc in communes distributa est,duobust modis in rebus como modis discernitur,& ea, quae absunt,non expetendo,& ab rjs,que in potesta/te sunt abstinendo. In rebus autem incommodis est itidem duplex: nam quae uenientibus malis obstat sortitudo, quae quod iam adest,tolerat,&persere,patientia nominatur. Quae autem hec uno genere completi tur,magnitudo animi dicitur,cuius est liberalitas in usu pecuniae, simul Q altitudo animi in capio endis incommodis,& maxime iniurηs,& omne, quod est eius generis, graue, insedatum,& turbulentum. In commune autem quae posita pars est, iustitia dicitur,eat erga deos religio,erga parentes pietas,uulgo autem bonitas, rest ditis in rebus fides,in moderatione animaduertendi lenitas,amicitia in beneν

Dolentia nominatur. Atiliae quidem uirtutes cernuntur in agendo. Sun tau

tem aliae quasi ministrae,comitest sapientiae, quarum altera,quae sint in dilputa do uera,atqr falsa, quibusl postris,quid sequatur distinguit,& iudicar,que uirtus omnis in ratione, icientiam disputandi sita est: altera autem oratoria,riihil enim est aliud eloquella,nisi copiose loquens sapientia,quae ex eodem hausta genere,quo illa, que in disputando,uberior est,a t* Iatior,& ad motus animorum,uulgi P sensus accommodatior.Custos uero uirtutum omnium dedecus fugiens, laudem l maxime cosequens uerecundia est , atq; hi sunt quidem

fere quasi quidam habitus animi sic a flecti,& constituti, ut sint singuli inter se proprio uirtutis genere distincti,at quibus,ut quae* res gesta est,ita sit: hone/sta necesse est,sum mel laudabilis. Sunt autem atri quidam perlecti animi haahitus ad uirtutem,quasi praeculti,& praeparati recitis stud is, & artibus,ut in

suis rebus,studia literarum,ut numeroru,ac sonorum, ut mensurae,ut sydera, ut equorum,ut uenandi,ut armorum. In communibus,propensiora studia in

aliquo genere uirtutis colendo,aut diuinis rebus deseruiendo,aut parentibus, amicis,hospitibus,praecipue,ati insigniter diligedis,atq; haec quide uirtutu, uitioru aute sent genera contraria.Cerneda autem sunt diligenter, ne fallantea nos uitia,quae uirtutem uidentur imitari. Na & prudentia malitia,& terris

357쪽

M4 ORATORIAE perantiam immanitas In uoluptatibus aspernandis, S magnItudinem animi superbia in animis extollendis,& despicientia in contemnendis honoribus.& liberalitatem effusio,& sortitudinem audacia imitatur, & patientiam duritia immanis,& iustitiam acerbitas,& religionem superstitio, dc lenitatem mollitia animi,& uerecundiam timiditas,& illam disputandi prudentiam cocertatio captatio F uerborum,S hanc oratoriam uim inanis quaedam profluentia loquendi. Studi is autem bonis similia uidetur ea,quae sunt in eodem ge nere nimia .Quamobrem omnis uis laudandi, uituperandii ex his sumet uirtutum,uitiorum partibus. Sed in toto quasi contestu orationis haec erutillustranda maxime, quemadmodum quisq; generatus,quemadmodum edus catus, quemadmodum institutus, moratusq; fuerit :&siquid cui magnum,

aut incredibile acciderit,maxime* si id diuinitus accidisse potuerit uideri, tu quod quisque senserit,dixerit,gesserit, ad ea quae proposita sunt, uirtutum genera accommodabuntur, ex illis Uiisdem inueniendi locis cauta rerum, feeuentus, & consequentia requirentur: neque uero mors eorum, quorum uita

Iaudabitur,silentio praeteriri debebit, si modo quid erit animaduertendum,

aut in ipso genere mortis,aut in ris rebus,quae Post mortem erunt consecutae.

C. p. Accepi ista, didicit breuiter,non solum quemadmodum laudarem alterum,sed etiam quemadmodum eniterer,ut possem ipse iure laudari. Videa, inus ioitur deinceps in sententia dicenda, quam uiam,& quae praecepta teneamus. V . p. Est igitur in deliberando finis utilitas, ad quem omnia ita re runtur in consilio dando,sententiaip dicenda,ut illa prima sint suasori aut disssuasori uidenda,quid aut possit fieri,aut non possit, S quid aut necesse sit.aut non necesse. Nam & si quid eisci non potest,deliberatio tollitur,quamuis utile sit,& siquid necesse est,necesse autem id est,sine quo silui, liber ue esse non possumus id est reliquis & honestatibus in ciuili ratione,& commodis anteo ponendum. Cum autem qus ritur,quid fieri possit,uidendum etiam est,quam

facile possit. Nam quae perdifficilia sunt,perinde habed a saepe sunt,ac si effici

non possint. Et cum de necessitate attendemus,& si aliquid non necessarium uidebitur,uidendum tamen erit,u sit magnum. QNod enim permagni intero est, pro necessario saepe habetur. Ital cum costet hoc genus causarum ex suaosione,& dissuasione,suasori proponitur simplex ratio, si 8c utile est,& fieri potest fiat. Dissitasori duplex,una,si no utile est,ne fiat,altera,si fieri non potest, nec suscipiatur. Sic suasori utrui docendum est,dissuasori alterum infirmare sat est. Quare quoniam ibis uersetur omne consilium duobus de utilitate an te dicamus,quae in discernendis bonis,malis uersiatum Bonorum autem partim necessaria sunt,ut uita, pudicitia, libertas,ut liberi,c6 iuges, germani, paretes: partim non necessaria, quorum alia sunt per se expetenda, ut ea, quae sita sunt in ossicris,ati uirtutibus. Alia quod aliquid commodi essiciunt,ut opes.& copiae. Eorum autem,quae propter se expetuntur, partim honestate ipsa,

partim commoditate aliqua expetuntur. Honestate,ea,que proficiscuntur abns uirtutibus,de quibus paulo ante est dictum,quae sunt laudabilia ipsa per se.

Commoditate autem aliqua,quae sunt in corporis,aut sortunae bonis expotenda quorum alia sunt quasi quodammodo cum honestate coniuncta,ut honos,ut gloria. Alia diuersa,ut uires,sorma ualereido,nobilitas, diuitiae, clien

telae.E st etiam quasi quaedam materies subiecta honestati, quae maxime spe.

statur

358쪽

ctatur In amicitijs,amicitiae autem caritate,& amore cernuntur. Nam cu deoo rum,tum parentum,Parriel cultus,eorumm hominum,qui aut sapientia, aut opibus excellunt,ad caritatem referri solet. Coniuges autem, Sc liberi,& sea, tres,& ali j quos usus.famiIiaritas P coniunxit,quanquam etiam caritate ipsa, tamen amore maxime continentur. I n his igitur rebus cum bona sint, facile eintellectu,quae sint contraria. Quod si semper optima tenere possemus, haud sane,quoniam quidem ea perspicua sunt,consilio multum egeremus. Sed quia temporibus, quae uim habent maximam,persaepe euenit,ut utilitas cum honestate certet,earumi rerum colentio plerun deliberationes estἰcit,ne aut opportuna propter dignitatem,aut honesta propter utilitatem relinquantur,ad hane disticultatem explicandam precepta reseramus. Et quoniam non ad ueritatem uolum, sed etiam ad opiniones eorum, qui audiunt,accommodanda est

oratio, hoc primum intelligamus hominum duo esse genera,alterum indoctu dc agreste, quod anteferat semper utilitatem honestati, alterum expolitum, quod rebus omnibus dignitatem anteponat. Itaque huic generi laus, honor, roria, fides,iustitia,omnisci; uirtus,illi autem alteri quaestus,emolumentum,uctus p proponitur,atque etiam uoluptas, quae maxime est inimica uirtuti, honi* naturam fallaciter imitando adulterat, quam immanissimus quisque acerrime sequitur, neque solum honestis rebus, sed etia necessarris anteponit.

in suadendo, cum ei generi hominum consilium des, saepe sane Iaudanda est. Et illud uidendum quanto magis hominis mala fugiant, quam sequantur bona. Nam neque honesta tam expetunt,quam deuitant turpia. Quis enim ho norem ' quis gloriam: quis Iaudem et quis ullum decus tam unquam expetat. quam ut ignominiam,infamiam,co tumeliam,dedecus fugiat quarum rerum dolor grauis est. Est genus hominum ad honestatem natum,malo cultu, pra Dis* opinionibus corruptum. Mare in cohortando, atque suadendo propositum quidem nobis erit illud,ut d oceamus,qua ui bona consequi malam uitare possimus. Sed apud homines bene institutos plurimum de Iaude,& dehoonestate dicemus,maxime p ea uirtutum genera tractabimus,que in communi hominum utilitate tuenda ,augendaq; uersantur. Sin apud indoctos imperio tos* dicemus,fructus,emolumenta uoluptates uitationes P dolorum profesrantur,addantur etiam contumeliae atq; ignominie. Nemo enim est tam agrestis,quem non si ipsa minus honestas, contumelia tamen, Sc dedecus magnostpere moueat. Quare quod ad utilitatem spectat ex iis,quae dicta sunt,reperie

tur . Quod autem possit eisci, nec ne possit, in quo etiam quam faciIe possit.

qua mi expediat, quaeri solet, maxime ex causis iis,quae quan* rem effetant, est uidendum. Causarum aute genera sunt pIura. Nam sentalis, qus ipse conficiun t,alis quae uim aliquam ad conficiendum aflerunt. I taque ille superiores conficientes uocentur,liae relique ponantur in eo genere, ut sine his confici nopossit. Conficiens autem causa alia est absoluta, & persecta per se, alia aliquid adiuuans, & efficiendi socia quaedam. cuius generis uis uaria est,saepe aut maior,aut minor,ut& illa,quae maximam uim habet, sola saepe causia dicatur. Sunt autem aliae causae,quae aut propter principium,aut propter exitum con ficientes uocantur. Cum autem queritur quid sit optimum factu, aut utilitas,

aut spes eisciendi ad assentiendum impellit animos. Et quoniam de utilitate iam diximus,de efficiendi ratione dicamus. Quo toto genere quibus cum, &

359쪽

. ORATORIA Acontra quos,quo tempore,aut quo Ioco,aut quibus facultatibus,armoru pracuniae, ciorum,earum ue rerum,quae ad quan in rem efficiendam pertinensi possimus uti,requirendum est. Neq; solum ea sunt,quae nobis suppetunt, sed etiam illa,quae aduersantur,uidenda. Et si ex cotentione procliuiora erunt nostra non solum effici posse,que suademus,erit persiuadendum, sed curandum etiam ut illa facilia procliuia, iucunda uideantur. Dissuadentibus autem aut utilitas labefactanda est,aut efficie di dissicultates esserendae, net aths ex prsceptis sed rasdem ex suasionis Iocis. Uterss uero ad augedum habeat exemplorum,aut recellum,quo notiora sint,aut ueteru, quo plus auctoritatis habeat,

copiam. Maximeq; sit in hoc genere meditatus,ut possit uel utilia, ac necessa. ria sepe honestis,uel hec illis anteferre. Ad commouendos autem animos maxime proficient,si incitandi erunt,huiusmodi sententie,que ad explendas cuin piditates, aut ad odium satia dum,aut ad ulciscendas iniurias pertinebunt. Sin autem reprimendi,de incerto statu sortunae,dubhs Q euentis rerum simirarii, 5 retinendis suis fortunis,si erunt secude, sin autem adverse,de periculo,como monendi. Ati hi quidem sent perorationis loci. Principia autem in senten trjs dicendis breuia esse debebunt. Non enim supplex,ut ad iudicem uenit orator,sed hortator,atin auctor. Quare Proponere, qua mente dicat, quid uelit: quibus de rebus dicturus sit,debet hortarit ad se breuiter dicentem audien du.Tota autem oratio simplex,& grauis,& sententiis debet ornatior esse, uuerbis. C. F. Cognoui iam laudationis,& suasionis locos,nuc quae iudiciis aco commodata sunt expecto,idi. nobis genus restare unum puto. C. P. Recte

intelligis,atin eius quidem generis finis est equitas, que non simpliciter speoctatur,sed ex comparatione nonnunquam,ut cum de uerissimo accusatore disputatur,aut cum hereditatis sine lege,aut fine testamento petitur possessio, in quibus causis,quid squius,equissimum'ue sit,qus itur,quas ad causas facultas petitur argumentationum ex ris de quibus mox dicetur, squitatis locis. Atq; etiam ante iudicium de constituendo ipso iudicio solet esse contentio,cum aut sit ne actio illi,qui agit,aut iam ne sit,aut num iam esse desierit,aut ilisne lege, his ne uerbis sit actio queritur,que etiam si ante u res in iudicium uenit aut cocertata aut drludicata,aut consecta no stant,tamen in ipsis ludiens permagnus pe habent pondus,cum ita dicitur. Plus petisti. sero petisti.non fuit tua petitio. non i me. non hac Iege. non his uerbis. non hoc iudicio. iniarum causarugenus est positum in iure ciuili,quod est in priuatarum ac publicarum rerum lege,aut more positum,cuius scietia neglecta ab oratoribus pleri 3,nobis ad dicendum necessaria uidetur. Quare de constituendis actionibus, accipiedis. subcundisi iudic as,de excipienda iniquitate actionis,de comparanda equi, late,quod ea sere generis eius sunt,ut quamquam in ipsum iudicium fgpedita hantur,tamen ante iudicium tractanda uideantur,paululum ea separo a iudis chs,tempore magis agendi,a dissimilitudine generis. Nam omnia,qugde tuore ciuili,aut de squo,& bono disiceptantur,cad ut in eam formam,in qua quaole quid si tambigitur,de qua dicturi sumus que in equitate,& iure maxime cosistit. In omnitis igitur causis tres sunt gradus,ex quibus unus aliquis capreodus est,si plures non queas ad resistendum. Nam aut ita consiliendum est,ut quod ob incitur factum neges .aut illud ,quod factum fateare, neges ea uim haubere,atque id esse,quod aduersiarius criminetur. Aut si neque de ficto neque

360쪽

' de facti appestatione ambigi potest,id quod arguere,neges tale esse, quale ille

dicat.& reetiam esse,quod laceris,concedendumve defendas. Ita primus ille status,& quasi conflictio cum aduersario,coniectura quadam. Secundus auorem definitione,atque descriptione,aut informatione uerbi.Tertius aequi, &Deri,dc recti,& humani ad ignoscedum disputatione tractandus est. Et quo. niam semper is,qui defendit,non solum resistat oportet aliquo statu, aut in Rciando,aut definiendo aut aequitate opponenda,sed etiam rationem stibiiciat recusationis sus. Primus ille status rationem habet iniqui criminis, ipsam neogationem inficiationem P facti. Secundus,quod non sit in re, quod ab aduersirio ponitur in uerbo.Tertius,quod id recte factum esse defendet,quod sine

olla nominis controuersia fassitum fatetur.Deinde unicuit rationi opponenodum est ab accusatore,id quod si non esset in accusatione, causa omnino esse non posset. Ita P ea,quae sic reseruntur,continentia causarum uocentur,quanoquam non ea magis,quae contra rationem defensionis asseruntur, quam ipsiae defensionis rationes continent causas. Sed distinguedi gratia rationem appellamus eam,quae assertur a reo ad recusandum depellendi criminis causa, quae nisi esset quid defenderet non haberet. Firmamentum autem, quod cotra ad labefactandam rationem refertur, sine quo accusatio stare non potest. Ex rastionis aute S ex firmamenti conflicstione,& quasi concursit quaestio exoritur

quaedam quam disceptationem uoco,in qua quid deueniat in iudicium, & de

quo disceptetur,quaeri solet. Nam prima aduersariorum contentio dissulam habet quaestionem,ut in coniectura, ceperit ne pecunias Decius. In definitio ne minuerit ne maiestatem Norbanus. In aequitate iurene occiderit Opimius Gracchum. Haec,quae primam contentionem habent exarguendo,& resi ste do, lata,ut dixi,& confusa sunt. Rationum,& firmamentorum contentio adoducit in angustam disceptationem .ea in coiectura nulla est. Nemo enim eius,

quod negat faetiam,rationem aut potest,aut debet,aut solet reddere. Ital in his causis eadem & prima quaestio,&disceptatio est extrema. In lilIis autem, ubi ita dicitur,non minuit maiestatem,quod egit de Cepione turbuIctius. Populi enim R.dolor iustus uim illam excitauit,non tribuni actio. Maiestas au tem,quoniam est magnitudo quaedam populi R.in eius potestate,ac iure reotinendo,au sta est potius, a diminuta. S ubi ita refertur. Maiestas est in impexri,atq; in omni populi R.dignitate,quam minuit is, qui per uim multitudi, nis rem ad seditionem uocauit,existit illa disceptatio. minueri ne maiestate, qui uoluntate populis R.rem gratam,& aequam per uim egerit. In his autem causis,ubi aliquid recte factum,aut cocedendum,esse factium defenditur, cum estisacti subiecta rat io, sicu i ab Opimio,iure feci salutis omnium,& conseruandae reip.causa,relatum ψ est ab Decio. Ne sceleratissimum quidem ciuem sine iudicio iure ullo necare potuisti,oritur illa disceptatio,potuerae ne reste salu

tis reip. causa ciuem euersore ciuitatis indemnatum necare. Ita disceptationes

eae,quae in his controuersi is oriuntur,quae sunt certis personis,& temporibus notatae,fiunt rursus infinitae,detractist temporibus, & personis,rursum ad consultationis formam, rationem l reuocantur. Sed in grauissimis firmamentis,& illa ponenda sunt,siqua ex scripto Iegis, aut testamenti, aut uerborum ipsius iudicη,aut alicuius stipulationis, aut cautionis opponuntur de sensioni contraria. Ac ne hoc quidem genus in eas causas incurrit, quae coniectura con

SEARCH

MENU NAVIGATION