Poggii Bracciolini Florentini Historiæ de varietate fortunæ libri quatuor. Ex ms. codice bibliothecæ Ottobonianæ nunc primum editi, et notis illustrati a Dominico Georgio. Accedunt ejusd. Poggii epistolæ 57. quæ nunquam antea prodierunt. Omnia a Joan

발행: 1723년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

IIa HISTORI E DE VARIETATE

tur Pontifici persuasit, ut se mitteret ad regnum Neapolita. num 3 futurum enim ut, duorum Regum dissensione, regnum illud in potestatem suam redigeret. Sumpta legatione, multis equitum turmis, peditumque copiis, cum primum Casientiis natem agrum vastasset, iter in Patrimonium, quod dicitur,' Iacobum vertens, Praesectum urbis ' Iacobum in oppido Vetralia obses Vicanum- siam fame ad desectionem compulit occiditque, oriani auri An. i 3 s. argentique supellectile sublata. Urbem deinde 'Praeneste qua tuor mensibus obsessam cepit diruitque, civibus Romam missis. Tria praeterea Columnensium oppida ad solum evertit, cum Antonio Pisano, qui magnam partem Campaniae occupaverat, commisso certamine, profligatum captumque

laqueo suspendi jussit. Per agrum postea Cassinatem cum in regnum pervenisset, cum tribus equitum, duobus peditum millibus , favere se partibus assimulavit Regis Renati, cujus uxor cum liberis Neapolim venerat. Sed Renato parum fidus, Ab phonso palam hostis, dum utrumque vult prodere, Pontificis causam prodidit. Alphonsum Regem ipso induciarum tempore capere statuit, missis exercitu, qui eum Natali die Domini , religioni facrisque intentum , incautum de improviso adoriretur. Eadem arte Jacobum Caudolam aggressus est,

partium Renati defensorem. Sed neutra res incoepto res. pondit, cum neque vires succederent, neque suis consiliis Iocus esset, nulla re digna laude gesta, praeterquam quod ' Principem Tarentinum quadam pugna cepit: qua de re atri ,1. Cardinalis ob rem gestam creatus est. Desperatis rebus ma re superum cum Omnibus copiis petiit; conductaque clarii navicula, exercitu relicto, cum Venetias delatus esset , ad

Pontificem is Ferrariae Concilium habebat in proficiscitur;

conjecto in Proceres regni, tanquam parum Pontifici fidos, adversi belli crimine, prioribus artibus sibi Pontificem majori be evolentia devinxit. Itςrum Legatus efficitur, accepta omnium, quae Pontificis imperio parebant, Provinciaturii

cura. Ad urbem prosectus inter multa, quae in eo culpantur, civem quemdam, ut alia omittam, precibus pro amico intercedentem , cruciari statim equuleo jussit. Alios quosdam

ficta

152쪽

FORΤUNAE. LIB. III. II 3ficia propter adulterinos nummos causa, grandi mulctavit

pecunia. Erat ejus clementiae, aequitatis, justitiae apud Pont, ficem contracta fides, ut uni soli, quod libitum esset, liceret . Pontifici, cum Florentiam revertisset, primum affuit ad renovandam in se plura enim facinora de eo ferebantur Principis benevolentiam. Actum est, eo auctore, ad comprimendos , qui a Pontifice defecerant, Bononienses, ut Legatus in Flaminiam proficisceretur. Inito cum Venetis ac Florentinis foedere, dat que fide se adversus Bononiam prosecturum, cum magnam vim auri ab eis cepisset, omissa Flaminia, arma convertit in Corradum Fulginii imperantem; qui nihil tum hostile veritus, ob eamque rem imparatus, a civibusque destitutus, cum, amissa per proditionem urbe, in potest tem Legati devenisset, in vincla conjicitur : praeda omnis. quae permagna erat, Cornetum abacta. Adjecto deinde ad Arcem Spoletanam animo, ut omnia imperio suo subderet, Abbatem Cassinensiis monasterii, qui Arci praeerat, captum, in Arcem veterem misit, in qua periit. Summa ope interim, tum nuntiis, tum literis, enixus est, ut Ponti sex ad urbem proficisceretur , adeoque consulendo, hortandoque contenderat, ut Pontificem traheret in sententiam suam, nisi aliqui occultiorem dolum timentes restitissent. Hoc rerum statu flore tem Legatum majora jam consilia agitabanimam, cum suspicuretur suam magnitudinem multis infensam, dicitur animum ad pejora consilia convertisse, coniurasseque contra Florentinos, quos ob non servatam fidem iniquo in se animo senserat. Hanc latius explicarem conjurationem . nisi eorum, qui in illa intervenisse dicuntur, pudor & reverentia a narrando continerent. Sed haec majora suis viribus molientem, aliquorum prudentia, quibus & Pontificis & patriae salus cara erat, praevenit. Per Antonium ' Paduanum, qui Praefectus erat s Antoni pulchri Hadriani, in transitu pontis capiendum curavit. Tribus, dum defensionem parat, acceptis vulaeribus, octava die, postquam captus est, moritur. Admodum paucis fuit interitus

ca octata d,.. Male est apud Fay- se vigesima die post inflicta vulnera

153쪽

ejus gravis 3 erat enim impotens animo, atque imperiosus Praeter eos, quos retuli ab eo necatos, quamplurima ejus crudelia in multos narrantur facinora. Custos Arcis Ostiensiis, cui nummi ob servatam Arcem debebantur, ne pretium posceret, laqueo damnatus est , conficta proditione. Paulum Teutonem virum militarem, ob amplum patrimonium, argentum atque armenta, ut dicunt , in mare projici jussit. Tandem vitae insperatum exitum est sortitus. Corpus ejus no

ctu ad templum Minervae aὶ delatum in lectica jacuit, ju

cundum multis spectaculum, praebente illustre exemplum fortuna. Non hominem deinceps, sed portentum immane recensere monstri loco libet. Comitumeὶ Montis Feretri pervetustum est genus. Guis Antonius, qui Urbini Comes dicebatur, justus & modestus Princeps, novissime avitas tenuit terras. Is diem suum obiit, relicto ςὶ filio, natura fero atque immani. Ea malos suasores nacta facile enim impio vitia persuadentur, ad omne facinus erupit, duorum sceleratissimorum opera, quos ad secretiora consilia asciverat. Pr,mum daemonum incantationibus plurimum indulsit; tum Iuxuriae impotens, nullius parcens pudicitiae , quibus libitum erat, nullo discrimine, virgo an nupta esset, vim inferre minliebatur. Delectabatur nocturnis conviviis, quae in lucem pr ferrentur , adhibitis per minas mulieribus, si quae videbantur

Ad Templam Mi a. Ita habent Hieronumus Mutius Iustinopolitanus, scriptores omnes. Ciaconius scribit,pos - initio lib. i. de rebus gestis Pederi ei modum collecta ejus ossa Cornetum suis. Comitis Montis Feretri. De Guid-Αnse delata , & tumulata in Cathedrali. tonio haec percenset, eum pluribus urbi-Extat ibidem illius epitaphium , quod bus dominatum fuisse, in Neapolitano idem Ciaconius exhibet tom. a. de vitis regno Comitis-stabuli ossicio functum,&Pontificum eolum. s. Falis a nonnul- Martini munificentia oppido Castridulis, ut eli apud Ciaeonium , ereditum rantis donatum. Porgius ipse appellae est Ioannem fuisse Aquileiensem Pa- Guid-Antonium sua & maiorum Horia triarcham, eum esset tantum Alexandriu clarum, lib. 6. histor. Florent. De hujus nus, ut monet Poggius; sed mirari s laudibus meminit etiam Ammiratus lib. hit, cur Bartholomaeus Facius, lib. s. 18.hili. Horentina'. de rebus gestis Alphonsi Regis, pag. I 17. e . R MIO Dis. Scilicet Oddone Aquileiensem Patriarcham dicat eum- Antonio , de cujus saevitia ae insandis dem Joannem. criminibus, eadem propemodum quae b) Comitum. De hujus familiae ve- Porgius , scribit Leander Albertus intustate, ac viris illustribus plura habet descrip ne Italiae, pag. 162.

154쪽

FORTUNAE. LIB. III. IIs

speciosiores. Adolescentulae innuptae patrem statremque, ob negatum filiae stuprum in dirum carcerem conjectos, alte rum mirum in modum tormentis laceravit, alterum inedia ad mortem acerbissimam compulit. Alteram pudicam adolescentulam desponsatam viro, quia pudorem illius parentes contra furentis libidinem tutabantur, asino insidentem in lupanar, tibicine praecedente, deserri jussit, missis aliquibus domesticis, qui illam per vim stuprarent. Impuberem adoleo centulum, quem se certa hora excitare ad opus luxuriae jus

serat, somno deceptum, quia eum non interpellaverat, crindelissima morte affecit; terebintha enim nudum puerum linitum primo, deinde pulvere superinjecto, quo ad Bomba das utuntur, igneque addito, misellum uri permisit, eo moristis genere, quo ne crudelius quidem Phalaris adinvenisset. Cum plura ejusmodi infanda facinora in dies patraret, nuulo neque hominum, neque Dei respecta habito, surorque dementis adolescentis vigesimum enim annum attigerat in incives debaccharetur, tandem quidam, quos contra insani rat, conspiratione facta, noctu hominem adorti, in cubiculo multis vulneribus confossum occiderunt: addita & duorum caedes, qui praecipui consultores fautoresque tantorum scelerum habebantur. Dignus vitae finis, si citius insaniae poenas d disset. Solent a Principibus consultores sumi suis moribus natis raeque accommodati: in eos postmodum, quod nefarie actum est, culpam referunt. Nequaquam posterius omnium quae huic operi inserta sunt, exemplum adjicere fortunae iniquitas co git , ut rem gravem, dictuque asperam , ita foedam, ac nomini Christiano turpem. Culparem profecto caeleste numen, quod suae fidei propugnatorem tam saeva morte perire sivit, nisii divinae providentiae inscrutabilis series obstaret, prohiberetque aeternam sapientiam, cujus justa sunt judicia, a mortali imbecilloque ingenio reprehendi. Sed desendum est i men talem suturae virtutis indolem vi fatorum Christianis ablatam. Ladicius magni animi adolescens, mortuo p

a LaLIua,. Filius posthumus Al- his . Bohem. eap. σε. &plurm alii firmis herii Regis, de quo AElieas Sylvius in ma cum laude lunt locuti. Contigit avi

155쪽

x16 HISTORIAE DE VARIE ΤΑ ΤΕ

ire, pubes adhuc in regno Poloniae successit, eruditus Latinis literis,&Christianae Religionis praecipuus cultor. Hic, defun-

. r 3y. Oto Alberto Hungarorum Rege, natione Alamanno, cui Humgariae regnum matrimonio cesserat, prolesque posthuma odita erat, a magna Procerum parte in regnum Hungarorum a citus, Rex talius est, multis, qui infanti haerebant, repugnam tibus. Sed tamen Budam caput regni tenuit, majorique par

ti tribus annis imperitavit. Accidit interim ut Teucri, ) qui

Graeciam , omne ferme Epirum, Macedoniam, Dardanos, Thraciam, utramque & Asiam occuparant, regnum infestantes, maximis praeliis diversiis in locis superarentur. Has mem

rabiles ediderat pugnas Johannes quidam Caivoda cognomi. natus , shὶ vir bello strenuus & consilio vigens, qui adeo ubres illorum attriverat, ut spes injiceretur, posse illos deleri funditus, ac de Europae finibus pelli. Itaque per Julianum ς Cardinalem S. Angeli, Eugenii Pontificis Legatum, pace inter Regem , Infvitisque tutores constituta, prima expeditio in Teucros facta est, quibusdam Provinciis, quae suae diti nis factae erant, receptis, multisque hostium millibus bello a sumptis. Cum hyems & commeatuum inopia urgeret, sese intem Alberti mors an. I 439. Hungari

vero post hujus mortem . contempto Im

pubere Ladinao, adsciverunt sibi in Regem Ulailistaum Polonorum Resem an. I o. multi tamen Ladistao adnaesere, ut hie innuit Popgius, & habent scrip

tores omnes rerum Hungaricarum.

a Tmeri. De hac voce pauca adnotavimus initio libri primi. b γ I inπει-Giooda. Is dictu

est Huniades & Corvinus. Haec de Turcis tum omnia ferro igneque vastantihus enarrat Eugenius sU. in Ener elicis literis hae de re scriptis , quae leguntur apud Raynaldum ad an. I 43. n . I . in quibus satetur migenius divinitus sactum esse , ut Huniades Tureorum c natibus obsisteret, ae eorum vires re tunderet , victoria apud Sophiam umhem de Ammurate parta an. I 41. de qua meminerunt yleraque scriptores, viis

licet Cata cura raperiens, meas Sylvius, & Bonfinius decad. 3. Iib. s.

e Ful-- Cariti intem. In mem ratis literis Eugenii datis Florentiae an Domini I 41. narratur , eundem Cardianalem ab Eugenio in Pannoniam missum pro pace ineunda inter Poloniae & Hungariae Reges. De Jaoe praestantissimci Cardinale pleni sunt libri scriptorum omnium ejus aetatiis. Iovius elogium illivxeonfecit, legiturque Iab. 1. summisque eum laudibus effert. Pervenit in Hungariam Iulianus, quo hortante ac suadente, illato bello , Turcae profligati sunt eum

Ammurate eorum Rege an. 14 3. ab

Ioanne Valaoda. Hanc pugnam & victoriam deseriptam habes apud scriptores tum I ungaricarum , tum Polonicarem rerum. Vide Bonfinium deead. lib. s. & 6. Cromeriam lib. xx. N Philippum Callimachum de Ularissao Re-ῖς, seu de pugna Varacasi

156쪽

FORTUNAE. Lia. III. II

IJungariam receperunt: ea hyeme secunda expeditio , hortante Legato, cum vires hostium confractae essent, parabatur. Quod praesentiens Teucrorum Imperator, ad parandas pro defensione copias in Asitam transiit. Id ne impedimento ad

expeditionem Regi Poloniae fieret, Eugenius avidus Europae ab infidelibus liberandae , cuius suasu expeditio fiebat, classem la) paravit x x iii I. triremium, quibus hostium in Eur pam transitus impediretur. Ei classi, praeter Legatum Pontificis, Veneti se ducem praefecerunt; quae in Hellespontum prosecta, dὶ ob Praesecti classis ignaviam, nulla re usiui fuit Nam cum Rex, hujus classis fiducia, in Macedoniam Thraciamque cum x x x. millibus equitum transiisset, multasque nationes in suam ditionem redegisset, confisius Teucris in Europam transitum a triremibus impediri ; hostium Imperator, nihil obsistente classe, cum magna equitum peditumque multitudine hi ad triginta millia erant mare Hellespontum tram stitue junctisque, quae in Europa praeparatae fuerant ad bellum copiis , ingenti exercitu, & qui centum millium numerum excederet, Christia s e) de improviso paulo, post orium Q Iis adortius est. Paulum nostri insperato Teucrorum adventu stetere, ita ut ne consultandi, quid optimum factu esset, tempus daretur. Quidam opponendos currus impedimentaque censebant, quibus veluti moenibus ab insultu hostium

parata pro impediendo Turcoriam traiectu ex Asia in Europam, extant apud Amnes d. ad an.' I 43. n'. 13. literae ipsius Eugenii ad Ioannem Palaeologum. datae Senis an. I 43 quibus de apparatuelassis, deque auxiliis in Turcos ferendis certiorem eum iacit. Scriptores rerum Uenetarum perhibent, Eugenium parasse octo triremes suis sumetibus,quae unctae. suerunt una cum aius Datuor

missis a Philippo Burgundiae Duce , quibus singulis praesecti suere ex Venetis proceribus nobiles viri Sabellicus de- cad. 3. lib. seoL I 14. Petrus Iustis vianus lib. 8. histor. Venetii ba Praior risium ληι scis. Erat Fram risius tit. S. Clementis Cardinalis G dulmerius, Eugenii nepos.

Lauretanus.

imrediri non potuit transitus Ammu

ratis, cum classis tempestive non accur

risset. & Genuenses pecunia corrupti sese hostibus non obiecissent, ut habet eas Sylvius de Europa cap. s. e hanos de προriniso. Hujus praelii deseriptionem enarrationemque

lor omnia similem habes apud Phippum Callimachum depugna Vme si. Initum est praelium die Io. Novem bris anni I 44. ut liquet ex literis

Eugenii datis r. Idus Iulii anni r 43-

- P iii

157쪽

x1s HISTORIAE DE VARIETATE

se tutarentur; aliorum sententia erat armis in aperto decertana

dum. Ordina a pro tempore acie, Episcopus ) Agriensis sis

genere insignis erat) primus in Teucros erupit, commissio praelio, sublato clamore, summa vi certabatur, multis utrimaque cadentibus. Alterum ex nostris cornu superior hostis fudit ac sugavit, magna strage edita. Narravit mihi quidam, qui pugnae intersuit, inter victores ab se occisum ducem quemdam ex primoribus, ereptamque ab s e mortui vaginam auream , &aureum calcar pretii aureorum centum. Relicto bin Rege, victores onusti praeda abierunt, neque amplius subsidio fuere suis. Alterum vero, in quo Rex erat cornu, cui Imperator hostium cum majori copiarum parte erat oppossitus, licet multitudine oppugnantium urgeretur, tamen equitatus omnis hostium, Imperatore saucio, caesus ac dissipatus est. Rest, bant integrae pedestres copiae, equites diversa petierant loca. Cum sessis omnibus, jam sol ad vesperam inclinarat ) plures suaderent Regi, ut pedem reserret ea victoria contentus; ille ignominiam fugae veritus, stimul juvenili impetu, victoriae cupidus, cum paucis, qui supererant, pedestrem aciem aggreditur, ubi cum diutius pugnaret, dissipati hostium equites , globo facto, Regem circumveniunt: magna vi utrimque

certatum est, multis ultro citroque vulneribus acceptis: tan

dem multitudine Infidelium oppressi Christiani ad fugam compelluntur. Rex ρὶ viriliter circa signa pugnans, saucius

femur brachiumque opprimitur. Diversa nam verus certe au-

initam , cum Galatam petere institueret , nec postea unquam compamine.

b R. t. Haec omnia , 'uae . sequuntur de ancipiti ac longo praelio ,& de virtute Regis vide apud Calli

machum.

in hostem ferretur, 3c caeden ,quocumque se verteret , ederet , equo . illsenti in latus vulnere accepto. desiliive, ae supervenientibusIanissariis telorum multitudine eonfossum Scriptores omnea hoe pacto Uladisai interitum narravere , sed iusius Popgius aliorum varias sententias rescrt 8, vero similem tamen este putat, quam supra memor

Consentiunt omnes Regem iuvenili audacia actum vitam amisiste, & intreeaeteros Philelphus lib. I s. epis . pag. I 34. in epistola ad Ludovicum Fusca rum. Idem Philulphus an. I 444. tite ras dedit ad eundem Uladissatim Regem, quibus eum hortatur ad bellum e pessendum contra Turcas.

158쪽

F Ο R T V NAE. Lin. III. II sctor mortis nullus extat in fama est. Quidam in bello dimicam

tem periisse aiunt , qui eum pugnantem , sauciumque vidirant I alii, cum circa solis occasum cum paucis aufugisset in proximas silvas, noctu impatientem vulneris sub quercus ex equo enim ob debilitatem descenderat) occubuisse. Plures, quod vero similius videtur, cum in aciem se peditum immisisset, sauciis equi poplitibus Regem ad terram una cum equo decidisse, atque ab hostibus truncato capite occisum se-Tunt, anno aetatis vigesimo primo. Ad quadraginta hostium millia eo praelio cecidisse dicuntur, &in his optimus quisque bello dux ; e nostris vero ad tria millia, ex his qui cum Rege erant, desiderati, plures capti reliqui per aspera atque invia ad sua abierunt. Cardinalis , quoque, accepto in acie vulnere, in fuga expiravit. Nunc ad Eugenii gesta, cui

per omnem vitam fortuna praefuit, redeundum est. Is cum

esset bὶ Florentiae, composita inter Mediolani ac Venetorum duces dc populum Florentinum, pace, cum parum suis rebus per Franciscum Comitem, ejus pacis arbitrum, consultum putaret dc quidem spreta ejus ab eo utilitas, atque

auctoritas est ) statim adversus ςὶ Comitem, qui cum Nico-

a Cardi, is etiam hu- Pontifices laudibus extulerunt. Sterili ius praestantissimi integerrimique Cardi- nus Baluzius tom 3. Miscet. pag. 3o I. dinalis interitus eircumsertur , ut habet limblici juris fecit brevem historiam deSPondanus adan. I 4n' 8.sed eam am- morte Iuliani Cardinalis Caesarini, de- plectendam sententiam duximus , quam promotam ex Μ S. eod. Collegii Capr tequitur de ejus morte AEneas Sylvius nicensis.Traditur ibi, Cardinalem, dum de Europaeap. s. in haec verba: fugeret, eaptum esse a Turcis, a qui- Cardinalis, das git, amisso prasio, eum hus ad eorum Tyrannum perductus, ne-jam hostes evasiset, Hungararum perfidiam que minis , neque blanditiis adduci

madere non patisis ; potum equo dantem alia potuit ad eorum sectam amplecten-svn.m forte repertum, utramcuti qui tam cam ; quare martyrii palmam hoc mor-n vere. Q arbitrati me.niam apud μα tis genere promeritum. Vide Ughellium esse, dejedriam equo necaverant , in aliaris T. et Italiae sacrae. vestimemιν nisdum eadaver feris ae νωλε- Ο Ise messet Florentia. Αn. 143s.

risus d misere. Haee Sylvius. Ob hane eum Ferraria rediisset pestis mula rinfelicem expeditionem, intersecto La- porro hujus pacis conditiones, quae indisao, de re Ecclesiae Catholicae male minquennium firmatae iant, refert idem gesta, lacessitur a multis Iuliani fama . Poggius lib. 7. pag. 31s. his . Florent. praesertim a Philtepo Callimacho ; sed e Asiresia Contii.m. Cum bona aure ne an injuria videant ii, quibus Ecclesiae occupare Franciscus ausus en perspecta est hujus Cardinalis integri- set an. i 46. Eugenius die seriae s. intas, eum siquidem, post mortem, summi Coena Domini eum excommunicatione

159쪽

11o HISTORIAE DE VARIETATE

lao dominia Ecclesiae tanquam in duumviratum partitus

erat, odio renovato, conspiravit. Inita sbὶ igitur cum Duce Mediolani ac Rege Aragonum societate , Nicolaum Parvulum ex Lombardia in substidium cum equitum millibus duodecim , tribus peditum, accersivit, quo duce bellum Fram cisto intulit in Piceno. Rex quoque Aragonum cum exercitu Pontifici adversus Comitem subsidio venit. Multa oppida ab eo ad Eugenium dei civerunt, varioque marte ici bellum duobus annis est gestum. Interim Pontifex sita enim pepigerat in Florentia recedens Senas venit, ac sex mensibus post Romam sc) concessit. Aquapendens, Tostanella, caeteraque oppida Patrimonii, quae Comes occupabat, in ditionem Romanae Ecclesiae redacta ; quo accidit ut tuto urbs adiri posset. Superior Pontificis res erat. Sed Franciscus, cum videretur ferme obsessius certe rerum inopia urgebatur, in tandem

Nicolai ἡ copiae, is , relicto in castris filio, Mediolanum an

tea concesserat,ὶ profligatae sunt. accidit ut omni serme Piceno Franciscus denuo potiretur. Nec dubium est quin multa Pontifex Eugenius incurrisset adversia, si hostis vilioriam sequi voluii Iet. At is suasu Florentinorum pacis commo-

perculit, & sanxit , ne quis ei ossicia politani eoncedit. vlla praestaret. Excommunicationis li- e Rsmam eoncessit. An. I 4 3. Eu-teras refert Raynald. adan. I 446. n II. genius Papa Florentia Romam petitu- a cim taleolao Is est Nicolaus tus Nonis Martiis inde exiens,Senas lexis Fortebrachius , quem cundem cile ac to Idus 1blemni pompa instes sus est , Pieeininum , cum Jovius in Elogiis ae sex mensibus ibi substitit, Romam scribat, Poggius tamen scii ver a Pic- pervenit die 18. Septembris. De ejus incinino, eum hie, tim in hist. Florent. urum adventu plura eongerunt Pius distinguit. II. lib. a. cap. s 8. Antonii . in pari. 3. bὶ istis γων. De inito foedere eum tit. io. 2 o. cap. II. s. II. Platina in Mediolani Duee St Alphontis Regel ejus vita; Spondanus ad M. I 43. quitur Potaius etiam lib 8. hist. pag. do i ,dem Niso evιa. Id est Ni-

36o. de Raynald. ad an. I 46.n'. 12. colaus Tolentinas, ut clare eum appel-

profert literas Eugenii ad Cardinalem lat Possius lib. i 2. hiii. Florent. pag. Aquileiensem Senis datas de jungendo 3o3. sed alia eii pugna ab ea quam litescedere cum Alphonso , qui venit in refert. de qua parum Ipsi constare vi Pieenum , & eam Provinciam , pulso detur ; nam Nicolaus Piccininus adi. Franei seo, Pontifiei recuperavit. Ray- I 38. Occupavit bona Ecclesiae nomimenald ad an. x 4 3. exhibet literas Eu- Ducis Mediolani ,& die 19. Iunii illum lenii ad Alphonium, quibus ei pro re Eugenii copiae suderunt, ut habet au-ene gesta gratulatur, 3c nonnulla au- ctor ejus vitae synchron. apud Balutium reorum marua ex Ecclesiis Rem Nea- Iom. 7. Pag. 13.

160쪽

FORTUNAE. L in. III. fix

da praeserens,cum Pontifice denuo foedus a) iniit, quo major Piceni pars Comiti, pacis conditionibus, cessit. Stimulabat Pontificis antinum cupiditas Piceni recuperandi ,-cum Nicolaus si in diem suum obiisset, iterum adversus Franciscum bellum movit, Regis viribus, & Ducis Mediolani fretus. Legatum se ad id delegit Ludovicum tituli S. Laurentii in Damaso Prest

byterum Cardinalem, Patriarcham Aquilejensem cognomi. natum , virum pace & bello egregium , qui magno animo id bellum administravit. Ejus opera consiliisque, quibus plurismum usus est, omnes Marchiae civitates atque oppida, praeter Exium, d ad Pontificem defecerunt, omnibus ferme provinciis, quae in suo Pontificatu amissae fuerant, praeter Bono. niam , in ditionem suam redactis. Majora movens animo,& bello Thusciae imminens, Alphon sum Regem Aragonum multis pollicitationibus excivit e regno, ignarus profecto consilia Principum, populorumque cogitationes saepius a Deo roprobari. Nam cum Rex Tybur venisset, Pontifex in fata concessit. s) Nullus unquam Pontifex extitit antea tam varia fodit una jactatus, neque cujus tempore tot prodirent rerum m tus, calamitatesque. Id mirum non debet videri; semper enim Continuis bellis, veluti pacis atque otii impatiens, se immis

a dus imit. An i . ut habet Martias, ut habet S. Antoninus 3. parti Mynald. ex literis Eugenii num. I . tit. 12. cae I r. I. I7. qui ejus morti prae- ad eum annum. sens fuit, in haec verba: Demum ex inisem b Nilaolatii. Obiit Nieolaus die g. tare febrili post XVI. si pomiscatu an- septembris an. I 4 6. Ioannes Baptista num, talis hiae, ut ferebatur, LXrimensi Possius in ejus vita. FeMuam , sun ore Ecetis licis Sacra c) Letatum istetis. Vide Mynald. m niis , inrevo sensu aspectu, in Domia

' ad an I 46. n . I a. no obdormivit, an. I 447. Addit eodem

d) Exium. Seribendum Asium , Ioel Antoninus sepultum Lisse in D. Pe .vuleo F si tri Basili ea, spreta sepulchri magnifice

e Pra- Ronomam. Hane enim tia, sed nobile tamen suisse extructum sibi retinuerat Franciscus. a Franciseo Cardinale eius nepote. Epi- Riae obur. Pius II. de Europa taphium proseri Raynald. ad an . I 47. cap. Idem narrat Poggius in hist. n . I 3. Corpus tandem ad Ecclesiam S. lib. 8. pag. 36o. Rex Tabur , inquit, pra- Salvatoris paulo post est translatum. Lauinpinquam Roma urbem mense Februario rentius Valla oratione funebri eum lau- cedens, tempus belli gerendι olservabat. bH davit. Erratum a Poggio lib. 8. hist Flo-terim Eugenius, primo eod.m mense , anno rent. in anno emortuali assignando , sit . exto in quadragesimo post mille quadringen- perius ammadvertimus. σι morisur 3 obiit squidem Io. Kalend.

SEARCH

MENU NAVIGATION