장음표시 사용
171쪽
tem sitos, carbunculorum gratia , x iii. dierum petiisset itineis re, primum Cernovem, deinde Bussettaniam rediit. Mari deinreps cum mense integro ad ostium Rachani fluvii pe venisset, atque inde ejusdem nominis civitatem supra flumen sitam petiisset diebus sex, per desertos habitaculis mon- tes , decem & septem, inde per campos patentes, x v. diebus prosectus , flumen majus Gangem est ingressus, Dava Roab incolis appellatum. Tum sertur mensis navigatione adverso flumine ad civitatem nobilissimam omnium, quae dicitur Ava, x v. millibus passuum circuitu amplexam. Hac sola in civitate plurimas tabernas rei, quam joci grati 1 scripsit , ridiculae lascivaeque esse affirmat; vendi in his a solis seminis ea quae nos senalia, a sono, ut puto, dicta, appellamus, aurea, argentea, aereaque, in modum parvulae avellanae; ad has v, rum, antequam uxorem capiat, proficisci aliter enim rejicitura conjugio ;) execta atque elevata paulum membri virilis cut e, trudi inter pellem & carnem ex his sonaliis usque ad duodecimum , & amplius, prout libuit variis circum circa locis; inde consuta cute intra paucos sanari dies; hoc ad explendam mulierum libidinem fieri; his enim tanquam internodiis, membrique tumore, seminas summa voluptate affici. Multorum, dum ambulant , membra tibiis repercussa resonant , ita ut audiantur. Ad hoc Nicolaus saepius a mulieribus, quae eum a parvitate Priapi deridebant, invitatus, noluit dolorem suum aliis voluptati esse. Ea provincia, Macinum incolae dicunt, reserta est elephantis, quippe ejus Rex decem millia nutrit, quibus utitur ad bellum. Propugnacula supra dorsum alligam tur, desuper octo aut decem viri iaculis pugnant atque arcubus, & his, quas appellamus balistas. Elephantos autem cuith cap pici maxime modo asserit, in quo & cum Plinio sentire videtur. Feminae domitae in silvas abactae relinquuntur, quoad silvestres cum alis solus autem solam appetit) consuescant elephanti. Tum feminas paulatim pascendo in locum parvum moenibus septum deduci ; duas ingentes esse portas dbcit 3 altera ingressum, altera exitum patere: ea priorem ims d Da . Legendum AEM , a quo utri Axa in India.
172쪽
FORTUNAE. LIB. IV. MIgressa, relicto elephanto , ulteriore egreditur porta; quae anterior e vestigio & exterior obserantur. Tum foraminibus ad id per murum dispossitis, ad mille hominum intrant cum laqueis admodum spissis , deinde quispiam eorum ab ante. riori parte interclusae bestiae se ostendit , quem seriendi cupida cursu petit. Hanc ceteri homines insecuti, conjectis laqueis, dum pedes cursu allevat, posterioribus deprehensam pedibus ad columnam ligneam in terris altius defixam, vi magnoque impetu abstractam alligant, ubi triduo aut quatriduo belluam fame macerant, ei paulum herbae quotidie porrigentes: quindecim diebus mitem reddunt. Dehinc inter
duos domesticos alligatam elephantos per urbem circumducunt , decemque diebus mansuetam, ut ceteras, reddunt. Albbi deduci ait elephantos in parvam convallem undique cla
sam, quo in loco, emissis seminis, interclusos fames domat; quatriduo post compelli bestias in arcta loca ad id fabrefacta, ubi& mansuefiant, quos gratia Reges emunt. Domestici ' riso, butyroque ; siilvestres arboribus herbisque paL 'cuntur. Reguntur autem a rectore unco ferreo ad caput reflexo. Tanta peritia animali inest, ut jacula adversa saepius planta pedis porrecta excipiat ad tuendos se res. Rex albo
elephanto vehitur, cui catena aurea, distincta gemmis, collo circumdata, ad pedes usque pendet. Homines si ni unica uxore contenti. Viri mulieresque stylo serreo corpora variis co loribus figurisque, ita ut hae continuo extent, pinguntur. Cinlunt idola omnes. Surgentes autem e lecto, ad Orientem versi, orant junctis manibus : Deus trinus, . lex ejus eadem, nos ruere. Genus est pomorum malaranciis persimile, succosum ac dulce. Arbor quoquae tali nomine, soliis permagnis, in quibus scribunt nam papyri usus per universam Indiam abest
excepta Combaita civitate. Fructum seri instar rapae majusculae, congelato interius succo, qui cibus est suavissimus, sed inferior cortice. Serpentes infestos, crassitie hominis, abs que pedibus, sex cubitis longos, ea seri regio. Incolae serpentes atas in cibum pro deliciis habent; sormicas insuper tis ' G in M, beas , magnitudine parvuli ' gambari , edunt , ut rem optimam, Gaa. Ectevis.
173쪽
pipere conditas. Animal est insuper capite suillo, cauda ho vis, unico in fronte cornu, ad formam unicornis, sed breviore, ut quod cubitum protendatur, colore & magnitudine et phantis simile, quibuscum bellum continuum gerit. Os cornu veneno medetur, eoque in honore est. Boves in ejus finibus, Cathaium versus, nigri, albique , & hi pretiosiores nascuntur, crinibus caudaque equina, sed pilosiore, & pedes usque printensa. Pili caudae subtilissimi, & in modum plumae volatilis, pondere argenti aestimantur 3 ex his autem flabella conficiunt ad cultum deorum, & Regum usum; & supra equi clunem in aureo vel argenteo locant cono , ut sparsim tegant equi posteriora; aut subtus mentum ponunt, ut pectus honestent: quod est praecipuum ornamenti genus. Equites in cacumine lancearum ejusmodi scias suspendunt, id nobilitatis egregiae insigne prae se ferentes. Ultra Macinum provincia est omnibus praestantior, nomine Cathaium, cui dominatur is, qui magnus Canis hoc est, eorum lingua, Imperator appellatur. Ejus regia urbs, quae duo de triginta milliaribus in quadrum patet,Canabaloschia est, cujus in medio arx munitissima adique ornatissima habeturRegis palatium.Singulis in a ngulis urbis
arx est pro armamentario rotunda,quatuor milliarium ambitu , in queis arma omnis generis,tormentaque bello & expugnati nibus urbium apta conduntur. Ad harum quamlibet ab arce per urbem murus arcuatus protenditur, quo ad eas accessus Regi pateat, si quid in urbe tumultus adversus eum excitaretur. Hanc prope xv. dierum itinere alia civitas Nemptat bὶ n mine, ab Imperatore condita, cujus ambitus patet triginta milliaribus, eaque est populosissima omnium. Utraque in civitate domos, palatia, ceteraque urbium ornamenta Italicissimilia esse affirmat, homines modestos, urbanos, ac cet
ris ditiores. Ab Ava, mare versus, ad ostium fluvii haud magni portus, ubi est Xeythona nomine, diebus xv II. delatus; ingressusque fluvium diebus decem petiit civitatem popul
174쪽
FORTUNAE. LIB. IV. I Issisimam XII. millibus passuum ambitu, quam Pancovium aὶ incolae appellant , ubi menses quatuor fuit. Hoc solo
in loco vites , di hae perpaucae, reperiuntur, cum omnis India vitibus careat ac vino , nec hi ex uva vinum conficiant. Pinus habent, crisomala , castaneas, melones, sed parvos ac virides, sandalos albos, &camphoram. Haec una
latens in arbore , incisa ea , nisi prius suis diis peracto sacrificio , evanescit , neque usquam apparet. Sunt insulae duae in interiori India , & pene extremis orbis finibus, ambae Java bὶ nomine , quarum altera tribus , altera duobus millibus milliarium protenditur Orientem versus 3 sed majoris , minorisque cognomine discernuntur , quas ad mare rediens transiit: absunt a continenti mensis navigatione, &ipsae centum milliaribus invicem propinquae, in queis cum uxore & filiis comites enim omnis peregrinationis habuit)n vem mensibus mansiit. Has homines inhumanissimi omnium, crudelissimique inhabitant. Mures, canes, catos & spurciora quaelibet animalia edentes, crudelitate exsuperant omnes mortales. Hominem occidere pro ludo est , nullique supplicio dantur, debitores pro servis adjiciuntur creditoribus, quidam cum mori malint, quam servire, arrepto gladio obvios imbecilliores transfigunt, donec a valentiori obvio dc ipsi occidantur, quem postea creditores in jus vocantes cogunt pro mortuo fatisfacere. Si quis novum ensem emerit, aut gladium , in corpus obvii experitur aciem ferri, neque ulli mors ejus hominis noxae est. Transeuntes vulnus inspiciunt, lain
dantque percussoris peritiam in seriendo, si recte gladium adegit. Uxores, quot libuerit pro libidine, sumunt. Frequentissimus apud hos ludus, galli invicem pugnantes. Hos dia Versi producunt ad pugnam, quisque suum superaturum as
serens, proque alterius Victoria pecuniam etiam adstantes invicem ponunt, pro cujus voto gallus superat, pecuniam totitit. In majori Java avis praecipua reperitur sine pedibus, i star palumbi, pluma levi, cauda oblonga, semper in arbo
175쪽
ribus quiescens: caro non editur, pellis & cauda habent rpretiosiores, quibus pro ornamento capitis utuntur.HaS ultra, . is xv. dierum cursu ditae reperiuntur insulae, Orientem verius;
mulcatae, ex astera Sandaι αὶ appellata, in qua nuces mulcatae cc maces;
.di altera Bandam nomine , in qua sola ' gariotali producuntur, deserunturque ad Javas insulas. Badam triplices fert psittacos,
φ pennis rubeis, croceoque rostro, & versicolores, quos
appellant, hoc est, lucidos, ambos magnitudine palumborum;& item albos gallinis pares. Hi Cani, hoc est, eminentiores vocati, caeteros antecellunt loquela hominum, quam mirum in modum , ut etiam respondeant petentibus, imitantur. Ambas insulas nigri ex colore homines tenent, ultraque eas mare haud pervium est, arcenturque ab aere navigantes. Relictis Javis, sumptisque , quae usui ad quaestum
c erant, flexit ad Occidentem iter ad urbem maritimam, quae Cia a dicitur, b) ligno aloes, camphoraque, re auro opintentam 3 inque eo itinere mensem cum absumpsiisset, totidem diebus Coloen, e civitatem nobilem, venit, cujus ambitus duodecim millia passuum amplectitur. Gingiber, qui Colobi dicitur, piper verat num , cannellae, quae Crassae appellantur , hac in Provincia , quam vocant Melibariam, leguntur. Sunt insuper absque pedibus serpentes, sex ulnis longi, serum animal, sed innocuum nisii irritetur: puerulorum delectantur vii, eoque ad conspectum hominum alliciuntur. Caput, cum jacent, videtur anguillae capitis simile; cum eriguntur, caput dilatant, inque ejus posteriori parte ficies h minis apparet, tanquam variis coloribus picta. Capiuntur incantationibus , qui frequens apud eos est usus, & absque n cumento ad spectaculum circumseruntur. Est in eadem, &propinqua Sustinaria provincia, aliud serpentum genus, quatuor pedibus, cauda oblonga, canum instar magnorum, qui bus venatu captis vescuntur; innocui enim sunt veluti apud nos damae ac capreae, isque optimus sertur cibus: corio ejus versicolore ad varias thecas utuntur, qui est visu pulcherri-
176쪽
FORTUNAE. Lin. IV. IIImus. Alios quoque serpentes mira figura ea fert regio; cubitum simi longi, alatique, tanquam vespertiliones, septein capitibus ordine per corpus in longum dispositis, habitantes in arboribus; velocissimo sunt volatu , venenosi prae caeteris , ut qui solo halitu homines interficiant. Sunt etiam cativolantes; habent enim pelliculam ab anterioribus ad posteriores protensam pedes, corpori que affixam, quae contrahitur quiescentibus; extentis pedibus, quatiendoque alas de arbore in arborem volitant; pulti a venatoribus, lassitudine volandi ad terram cum ceciderint, capiuntur. Reperitur & frequens a bor , cujus truncus fructum seri pini similem, sed adeo ingentem , ut vix tolli possit: cortice viridi est, ac duriore, ut
tamen digito prementi cedat: intus cc L. aut trecenta poma,
instar sunt ficuum, si pure admodum suavi, quae solliculis imter se distinguuntur. Os interius habent, duritie dc sapore castaneae, ventosum, quod & eodem modo coquitur; cumque inter prunas projicitur, nisi paulurn incidatur, crepitu labio, exigue prosilit. Cortex exterior datur esui bobus. Sub terram quoque in radicibus arborum aliquando ei fructus inveniuntur , qui sapore praestant caeteris, eoque ad Reges & Tyrannos deserri mos est: interiore fi uctus osse caret. Arborficulneae magnae aenilis, soliis, ad modum palmi, intercisis, ibgnum aequale buxo, ideoque in pretio est ad plurimarum rorum usum: arbori nomen Cachi. Fructus insuper alius ba nomine, viridis nucis simillimus, sed persico major, co lice amaro, intus sapore mellis, ante maturitatem in aqua correctum condunt, veluti nos oleas solemus virides. Rel,
cta Coloena, ad urbem Cocym, a) trium dierum itinere transit, quinque millibus passuum ambitu, supra ostium num senis , a quo & nomen. Aliquandiu navigans in flumine conspexit noctu supra ripam frequentes ignes fieri, existimans piscatores esse. At illi, qui in navi erant, ridentes, Repe, is ps dixerunt. Hi sunt forma humana, sive pisccs, sive monstra appellari licet, quae noctu aqua exeuntia, collectis lignis, at
a in. vulgo Gobin, in India, intra Gangem.
177쪽
eum citrinum, - ab insula Sueotra, vel
que igne ex collisione lapidum excitato , ligna comburunt iuxta aquam , ac pisces, qui plurimi ad splendorem ignis concurrunt, captos edunt, interdiu latentes in aqua. Hos aliquando a se captos , nihil a forma hominis differre masculos ac seminas dixerunt. Hac in regione iidem, qui in Co- Ioena fructus percipiuntur. Colonguria sa) dehinc in alterius inuvii ostio sita, deinde Paluria, tum Meliancola, quod nomen magnam apud eos urbem designat, v I ii. milliaribus putens, ipsum exceperunt. Colliculli me, deinceps petiit, urbem maritimam, octo millibus passuum ambitu, nobile totius Indiae emporium, pipere, lacca, gingibere, cinnamomo. crassiore, ' Κebulis, etedoaria fertilis. Mulieres hac sola in regione , prout libitum est , plures maritos stibi sumunt, ut denos pluresque pro libidine habeant. Hi inter se partiuntur quid quisque conserat ad uxoris victum. Ad feminam qui ingredi- ltur domum enim seorsum habet in signum in ostio relinquit,
quod conspicatus alter superveniens abit. Filii arbitrio ux ris condonantur viris; qui non succedunt haereditate patrihus , sed nepotes. Post haec, diebus x v. ad Cambaitam civitatem, ) juxta mare, duodecim milliarium circuitu, delatus est, Occidentem versus , spiconardo, Iacca, indico, myro- ihalanis, dc plurimo serico opulentam. Genus est ibi facerdotum, qui vocantur Bacbali, unica uxore contenti, quae, ex lege, uritur cum marito. Hi nullo animante vesicuntur, sed fructus edunt, ' risum, lac, & legumina. Boves silvestres plinrimi reperiuntur, criniti ut equi, sed pilis longioribus , cor- - lnibus adeo protensis, ut, cum caput reflexerint, caudam cor- inibus . tangant. His, quoniam mirum in modum magni sunt, lpro doliis, ad serendum in itinere potum, utuntur. In Collicu-thiam rediens, insulam Sechuleram nomine haec ad Occiden- item vergit, distatque a continenti milliaribus centum men- lsibus duobus adiit. Ea fert aloe ' succotrinum, patetque in cim cultu passuum millibus sexcentis, majori ex parte a Nostin
178쪽
FORTUNAE. Lin. IV. T3strinis Christianis culta. Ex adverso, haud amplius quinque
passuum millibus , insulae duae extant, centum milliaribus invicem propinquae , quarum alteram viri, alteram mulieres habitam invicem, nunc viri ad mulieres, nunc hae ad viros comis meantes, atque ante semestre quisque ad insulam suam regre. ditur; moriuntur enim e vestigio, si, ultra hoc quasi fatale tempus , alter alterius in insula moratus sit. Hinc ad urbem Ad nam opulentam , atque aedificiis praestantem , diebus quinque, mari se contulit: demum ad Ethiopiam transvexit,diebus septem,in portum qui nominatur. Tum mensis navigatione,in mare Rubrum,ad portum Gidda, bὶ ac deinceps, dum bus mensibus, propter navigandi dissicultatem, prope montem Sinai in terram descendit. Deserto postmodum ad Carras AEgypti civitatem, cum uxore dc quatuor filiis, totidemque se vis , prosectus, ex peste uxorem, & duos insuper filios, omnesque servos amisit. Venetiae tandem patria eum cum duobus liberis, post tot errores terrae ac mari exactos, excepit. De ristu vero, moribusque Indorum quaerenti, ita reserebat; Indiam omnem in tres divisam partes , unam a Persis ad Indum flumen ; ab eo ad Gangem alteram , tertiam ulteriorem, quae
reliquis est, opibus, humanitate, lautitia longe praestantior. vita, & civili consuetudine nobis aequalis. Nam & domos habent maxime sumaxuosas, & perpolita habitacula, & mundam supellectilem, & cultiori vitae indulgent, procul ab omni barbarie & seritates perhumani homines, ac mercatores opulentissimi, adeo ut aliquis quadraginta propriis navibus quaestum laciat, quarum quaelibet quinquaginta millibus ain reis aestimatur. Hi soli more nostro mensis, argenteis insi
per vasis, in edendo utuntur , cum reliqui Indi supra terram. stratis tapetibus, edant: vites, vinique usus apud Indos absunt, ex riso contrito, aquaeque immixto, addito etiam ru-heo colore , & quarumdam arborum succo, potum conmciunt, haud imparem vino. In Taprobane ramos arboris imcidunt , quae Thad dicitur: ex his in alto suspensis succus defluit suavis, qui est frequens eorum potus. Est etiam lacus
179쪽
inter Indum dc Gangem, cujus aqua mirabili sapore, summa cum voluptate bibitur. Ad eam hauriendam omnis regio confluit, etiam qui longissime absunt; dispositis cursoribus equis, in dies singulos recentem aquam percipiunt; frumen. to ac pane deficiunt omnes. Vivunt autem ex farre, riso, carnibus, lacte, caseo; abundant gallinis, caponibus, perdicibus , phasianis, caeterisque siilvestribus volatilibus. Aucupio sunt venatuique intenti; barbam non nutriunt, sed longi rem comam ; quidam capillos per scapulas sparsos post occi-put alligant corda sericea, eoque modo ad bellum proficisi cuntur; tonsoribus utuntur, Veluti nos; homines statura cooporis , ac vitae brevitate nobis pares; lecticis etiam auro ornatis , culcitra ex bombyce desuper impolita dormiunt; ha-hitus vestimentorum pro regionum varietate dii similis. Usulanae serme omnes carent, lino sericoque abundant, ex his vestes conficiuntur, sed fere omnes viri mulieresque linteo usque ad genua pro femoralibus succincti, veste unica, & ea lintea, aut serica desuper vesti .ntur, viri crurum tenus, feminae usque ad talos 3 caloris enim aestus plures habere vestes prohibet, eoque fit, ut soleas tantum deserant, purpureis aureisque ligaculis, prout in priscis statuis videmus. Feminae aliquibus in locis calceos ex tenui corio habent, auro dc serico distinctos. Circulos ex auro in binchiis, circaque manus, ad collum quoque & crura, ad trium librarum pondus, plenos gemmis gestant, ornatus gratia. Publicae mulieres ubi. que volentibus praesto sunt, per civitatem propriis habitaculis dispersae, quae odoribus, unguentis, blanditiis, forma atque
aetate viros proni enim sunt ad libidinem Indi in alliciunt,
eoque marium usus apud Indos ignotus. ornatus capitis multiplex , ac majori ex parte sudariolo auro intertexto, caput,
devinctis stricea chorda capillis, tegunt: quibusdam in locis capillos supra verticem in gyrum convolvunt, in pyramidis
modum, stylo aureo intermedio, a quo cordulae aureae, main pis aureis varii coloris circum crines pendent; quaedam alienos capillos, eosque nigros sis enim color apud eos excellit γdeserunt; quaedam pictis arborum solus caput tegunt, nec Dissiligod by Coosl
180쪽
faciem, exceptis his quae Cathaium accolunt, colorant 3 interior India unicas viris uxores permittit, reliquos majori ex parte uxorum copia oblectat, quas ad libidinem sumunt, exceptis his, qui Christiani a Nestorio haeretico originem traxere, qui per universam Indiam dispersit , unica cum uxore Vitam degunt. Sepulchrorum religio non eadem apud Omnes habetur. Anterior India caeteros excellit sepeliendi cura, ac magnificentia; antra enim sub terram fodientes, muro firmata, exornant: intus mortuum in lecto pulcherrimo, aureis fulcris collocantes, circum, cophinos cum vestibus pretiosi ribus, annulis insuper, disponunt, tanquam his mortuus apud. inferos sit usurus, obducto speluncae ore firmo, ne cui sit aditus, muro; desuper testudines magno sumptu aedificant, tegumenta quae aquam arceant a sepulchro,quoque diutius servetur. In media vero India mortui comburuntur, cumquChis, utplurimum, vivae uxores eodem rogo cum viris absinmuntur, una, pluresve, prout fuit matrimonii conventio. Prior ex lege uritur, etiam quae unica est. Sumuntur autem dc aliae uxores quaedam eo pacto, ut morte sua funus exornent, isque haud parvus apud eos honos ducitur. Defunctus collocatur in thalamo melioribus ornatus vestimentis; ingens supra eum, in pyramidis formam, struitur ex odoriseris lignis pyra; submisso igne, uxor ornatiori cultu, inter tubas, tibicinesque,& cantus, & ipsa, psallentis more, alacris rogum magno comitatu circuit. Adstat interea & sacerdos hi Bacbali appellantur ) eminens in suggesto, vitaeque contemptum ac mortis plurimas enim voluptates cum viro, plures opes, plura Ornamenta post mortem affutura pollicetur) hortando suadens: cum circumierit illa saepius ignem, prope suggestum consistit, vestesque exuens, toto de more prius corpore, tum sindonem albam induta, ad exhortationem dicentis in ignem prosilit. Si quae timidiores fuerint fit enim saepius ut ad conspectum aliarum, quae in igne dolere, aut reluctari vide, tur , stupeant conterritae) ab adstantibus in rogum vel invitae projiciuntur; collectos postmodum cineres in vasiis condunt, atque iis ornant sepulcra. Mortuos variis lugent modis. I