장음표시 사용
181쪽
teriores Indi etiam caput vestiuntur : quidam erigunt in viis arbores cum cartis pictis intercisisque ab summo terram usque fluentibus: triduo certa aera sonantes , dant pauperibus epulas ob deum : alii triduanum luctum Observant, coeuntes ex eadem familia, vicinique omnes in defuncti domum, ubi nihil coquitur, sed cibi aliunde afferuntur ; amici in signum luctus, his diebus solium amarum ore gerunt; quibus, vel
pater, vel mater fuerit vita functa, neque anno integro vestem mutant, neque nisi semel in die cibum capiunt, neque ungues, vel capillos, vel barbam tondent. Quae mortuos deflent plurimae enim sunt) circa funus adstant mulieres,umbilico tenus nudae, mammasque & pectus percutiunt, heu l. heu l lamentantes. Una cantu mortui laudes recitat, cui & cae terae, narratis locis, ac percusso pectore correspondent. Plures Principum cineres in vasis aureis, vel argenteis condi, & in lacum quemdam Diis, ut ferunt, sacratum, per quem ad
eos aditum patere asserunt, conjici jubent. Bachali, apud hos sacerdotes ab omni abstinent animante; bovem praecipue. utpote animal hominibus reliquis longe utilius nam eo
etiam ad vehendas sarcitias utuntur occidere, aut edere nefas putant. Riis, herbis, fructibus, leguminibus nutriuntur;& hi unicam uxorem habent, quae cum viro defuncto uritur, prope eum jacens, brachio subdito viri collo, ita ignis p tiens, ut nullum signum doloris ostendat. Per universam I diam Philolphorum genus est, Erammones apppilati, qui Astronomiae, & futura praedicendi studio indulgent, hone. stiori cultui, & sanctioris vitae moribus dediti. Hos inter ubdisse se asserit trecentorum annorum virum, & id apud eos pro miraculo habitum, cum illum pro novitate rei, quocumque iret, pueri sequerentur. Vulgata est apud multos
ejus, quam Geomantiam Vocant, peritia: ita ut futura saepius, tanquam praesentia praedicant. Incantationibus quoque deduntur : adeo ut saepius tempestates ciere & sedare valeant: ob eam rem plurimi occulte comedunt, veriti ne conspicientium oculis fascinentur. Serio retulit Nicolaus, cum navis
unius magister esset, diebus septem medio in mari a vento Dis tred by
182쪽
quievisse ; vetitos nautas , ne longior mora fieret, mens1 apud malum posita convenisse, desuperque variis sacris peractis, circumsaltantes deum Muthiam nomine saepius appet Iasse. Interea Arabum quemdam a daemone correptum , mirum in modum psallere, &.per omnem navem discurrere, insanientis modo , coepisse ; tum accessisse ad mensam, & in ea posita, carbones nonnullos vorantem, petiisse potui galli sanguinem , quem illum , jugulato Orique admoto gallo, exsuxisse ait. Tum, interrogante eo , quidnam ab se vellent, vem tum petierunt. At ille post teritum diem prosperum se ventum, quo in portum serrentur, daturum pollicitus,& quem ventum daret, manibus post tergum rejectis, ostendens, admonensque ut caute vim venti exciperent, paulo post velim
ii semianimis ad terram est prostratus, quae egisset & quae dixisset, omnium penitus oblitus. Ut praedixerat, inspirante Vento, in portum paucos post dies pervenere. Navigant ut plurimum Indi ad stellas alterius Poli, ut qui raro Arctum
conspiciant; magnetis usu carent, elevatione & depressione Poli, cursus, locorumque distantiam metiuntur, quoque in loco sunt, norunt hac dimensione. Naves fabricant quasdam longe nostris majores, ad duo millia ' vegetum, quinis V - Doliorum lis, totidemque malis. Pars inserior trino tabularum ordine
contexitur, ad serendos impetus tempestatum, quibus max, ε' mis quatiuntur. Sunt autem naves distinctae cellulis ita fabre. factis, ut etiam, si qua ejus portio collisa deficeret, reliqua pars integra perficiat cursum. Per universam Indiam Dii ciniuntur, quibus templa simi Ilima nostris fiunt, variis intus mguris picta, quae & in solemni die ornant floribus ; inque his
idola constituta, tum lapidea, tum aurea, argentcaque, &eburnea, quaedam altitudine pedum sexaginta. Varium apud eos orandi, sacrificandique genus. Lavantur pura aqua, inde templum, tum mane tum sero, ingressi, aut strato ad terram corpore, manibus pedibusque suspensi, aliquandiu
orantes, terram Osculantur, aut ex ligno aloes, & aromatum sumo Diis sacra faciunt. Citra Gangem Indi campanas non habent, sed vasculis ex aere invicem collisis sonum red-Disitirco by Corale
183쪽
dunt. Epulas insuper Diis offerunt, Gentilium priscorum mo- re, quas postmoduna distribuunt pauperibus edendas. In Cam- baita civitate sacerdotes ante idola Dei siti orationem habent ad populum, qua, & ad cultum invitant, & quam gratum Diis futurum sit, disserunt, excedere pro his e vita. Plures, decreta morte, adstant, ferreo ad collum lato circulo, cujus exterior pars rotunda est, interior acie acutissima. Anteis riori ex parte ad pectus catena pendet, in quam sedentes, comtractis cruribus, deflexo collo, pedes inserunt; tum ad quaedam dicentis verba , extentis subito cruribus, simul & erecta cervice, caput abscindunt, in idoli sacrificium vitam fundem tes ; hique habentur sancti. Idolum quoque in Bizenegalia, statuto anni tempore, in medio duum curruum, in queis ornatae adolescentulae hymnum deo canunt, per urbem sertur , magna populi celebritate. Multi servore fidei ducti corpora ad terram prostrata rotis subjiciunt, conterenda ad opis petendam mortem , quam Deo acceptissimam serunt; alii adornandos currus, perforato latere, fune per corpus immisso,
se ad currum suspendunt, pendentesque & ipsi exanimati idolum comitantur: id optimum sacrificium putant & acceptissimum Deo. Festos dies ter praecipue solemnes agunt; semel
omnis aetatis viri feminaeque novis vestibus induti, & aut fluminibus, aut mari abluti corpus, tres universos dies. can- tibus, choreis, & conviviis vacant. Iterum in eorum templis,& in cacuminibus exterius infinita luminaria ex oleo Susi- manni constituunt, noctu interdiuque lucentia. Terito per omnes vias erigunt tigna crassiora, in modum mali parvulae navis, alligatis a summo deorsum variis pulcherrimisque sudariis, auro intertextis, inque eorum summitate quotidie
novem enim diebus id solemne habetur ) hominem religio- lni deditum , pium aspectu statuunt, omnia aequo animo se- irentem, Dei gratiam implorandam.Ηi a populo, pomis aranceis, limonibus, aliisque odoriseris fructibus conjectis, incessuntur, idque ipsi patientissime serunt. Sunt & alii tres dies festi, quibus aquam croceam per vias dispositam, in transeuntes spargunt, ita ut etiam Regem ipsum, Reginamque
184쪽
spergant, idque risu ab omnibus excipitur. Nuptias suas celebrant cantu, conviviis ,tuba, tibicine; organis enim exceptis , caetera sit milia nostris ad canendum, psallendum, in usu habent instrumenta: faciunt tum die, tum noctu convivia sum ptuosa, in quibus canitur, sonatur, psalliturque. Cantant ducendo choreas in gyrum, more nostro. Psallunt vero singuli ordine in longum , alius post alium, bacillos parvulos, pictosique, quos binos quilibet gerit, cum obviis permutantes: quod aspectu pulcherrimum dicit. Thermae aut balneae in usu non sunt, niti apud superiores ultra Gangem Indos. Caeteri saepius in die aqua frigida lavantur; oleo deficiunt,& nostratibus fructibus, veluti persico, piris, cerasis, pomis:
vitis rara, & haec unico tantum in loco, ut praedixi inus, est. In Pudisetania provincia arbos oritur absque ullo fructu, triabus cubitis a terra eminens, quam Verecundia nomine appellant. Appropinquanta homine, contrahit ac cogit in unum ramos, discedente vero, repandit. Bizenegaliam ultra, versus septemtrionem, xv. dierum peregrinatione, mons est nona, ne Albenistarus, lacunis circumdatus, quae venenosis animan tibus sunt resertae; dc ipse a serpentibus insestus aditu. Is advmantes procreat: cum adire ad montem nequeat solertia hominum , aditum reperit ad adamantes ex eo monte eruendos.
Mons alter est prope illum paulo excelsior: hunc homines
certo anni tempore cum ascenderint, boves, quos ad id secum ducunt, in frusta dissectos, calidis, sanguinolentisque adhuc carnibus, balistis ad id fabrefactis, projiciunt in cacumen montis, quorum ex casu lapilli carnibus inhaerent. Tum Vultures, aquilaeque supervolantes, raptis carnibus ad pastum, alio advolant, ubi loca sunt a serpentibus tuta. Eo se conse . runt postea homines, sumuntque lapillos, qui a carnibus e ciderunt Caeterorum lapidum, qui pretiosi seruntur, facilior est inventio; effodiunt enim juxta montes arenosos in locis, in quibus reperiuntur, quousque aquam inveniant arena mi tam . Hinc arenam sumptam in aqua, cribro ad id facto, la-Vant; arena per cribrum defluente, lapides, si qui sunt, su-Perextant. Haec effodiendorum hujusmodi lapidum ubique
185쪽
ratio servatur. Magna cura dominis est , ne quid opifices aut servi iurentur; nam positis custodibus, qui excussis Oper riorum vestibus, secretiores etiam corporis paries rimantur, furia & fraudes prohibent. Annum duodecim menses efficiunt, quos a caeli signis denominant. Annos varie computant ; major pars ab Octaviano initium sumunt, cujus tempore universo orbi pax fuerit paria. Dicunt vero millesimum quadringentesimum nonagesimum esse. Quaedam regiones monetam non habent, sed pro ea utuntur lapidibus, quos dicimus Cati oculos. Aliquibus in locis, ferro in modum acus crassioris redacto, pro nummis, utuntur. Alibi cartae nomine Regis inscriptae expenduntur. Nonnullis in locis anterioris Indiae ducati Veneti sunt in usu; quidam monrias aureas dinplo nostris florenis majores, quasdam minores, & insuper argenteas atque aereas habent , quibusdam in locis aurum consectum ad certum pondus pro moneta est. Priores Indi jaculis, ense brachialibus, scuto rotundo, in bello utuntur, atque a Cu ; caeteri etiam casside, lorica & thorace. Balistas interiores Indi , de eas quas Bombardas dicimus, in usu habent, caditerasque machinas bellicas ad expugnationes urbium aptas
Hi nos Francos appellant, aiuntque, cum caeteras gentes codicas vocent, se duobus oculis, nos unico esse, superiores existimantes se esse prudentia. Combaitae soli usum papyri h
bent: caeteri omnes Indi in arborum soliis scribunt, ex quibus codices conficiunt admodum venustos. Scribunt autem, non ut nos, aut Hebraei, in latus, sed in longum, a summo ad imum ducentes calamum. Loquendi idiomata sunt apud Indos plurima, atque inter se varia. Servis abundant; & debitor , qui solvendo non est, ubique addicitur creditorL Dei, criminiique, cujus non est certus testis, jusjurandum interponitur. Triplex jurisiurandi ratio; statuitur enim ante Id tum is, cui juramentum datur; jurat per Idolum se innoxium 3 adest candens, veluti dolabra, ferrum; peracto jur mento lingua ferrum lambens, si absque ullo nocumento evadit , absolvitur. Αlu idem serrum, silve laminam ardentem
Mas Idolum, adassi prius juramento, nudis manibus per ali-Disiti eo by Corale
186쪽
quos gestans passus, si ulla ex parte uritur, punitur pro noxio; illaesus liberatura poena delicti. Tertia jurisjurandi,&ea magis communis consiletudo. Ollam ante Idolum habent bullientis butyri plenam; jurans se alienum a culpa, intimgit duos digitos in butyro, statimque linteo involvuntur,
signo desuper impresse, ne digiti nudari possint; tertio die ligaculum disibivitur; si laesio aliqua digitis inest, poenam meritam sebit; illaesi hominem liberant. Nulla est apud Indos pestilentia, neque hi morbi, qui orbem nostrum exin niunt viris, eoque populorum ac gentium, magis quam crindi posset, numerus. Ultra decies centum millium hominum Plerique exercitum cogunt. Narrat quoddam praelium, cujus Victores duodecim currus oneratos chordis aureis ac seri-ceis, quibus mortuorum crines post occiput revincti erant.
domum, triumphi gratia, retulerunt. Adjicit insuper se alis quando in acie, conspiciendi causa, interfuisse otiosum, dc ab utrisque pro advena cognitum, absque ullo periculo abbisse. Java insula, quae appellatur major, fert arborem, & eam perraram, cujus in medio reperitur ferreus stylus pertenuis di oblongus, quantum arboris truncus. Eius portiunculam qui desere, ita ut carni haereat, inviolabilis est a ferro, ob eamque causiam plures, scissa cute, corpori inserunt. Id muximi aestimatur. In finibus Indiae interioris esse ait avem unicam nomine Semendam, rostro, variis veluti fistulis, & his pluribus foraminibus, distinctis. Cum tempus lethi adest, contrahit ligna arida in nidum, quibus super incumbens adeo suave canit omnibus fistulis, ut mirum in modum alliciat, atque Permulceat audientes; tum,quassando alas,ignem excitat inter iligna, urique se patitur. Ex cineribus paulo post oritur ve mis , eXque eo nascitur eadem avis. In ejus rostri similitudinem fistulam incolae fecerunt admodum suavem cantu, quam admiranti Nicolao, eam quam dixi fistulae originem, narraverunt. Flumen quoque est in priori India, Insula Sallana. quod dicitur Aretani, piscibus ita resertum, ut facillime manu prehendi possint. Verum, si quis piscem captum manu paulisper tenuerit, e vestigio in febrem incidus deposito pisce.
187쪽
restituitur valetudo. Ejus rei causam ad quamdam , quam do suis narravit Diis, fabellam reserunt; sed ea naturalis esto videtur , cum etiam apud nos, si quis piscem , qui torpedo dicitur, manu tenuerit , e vestigio torpescat, & dolore quodam afficiatur manus. Haec de Indis a Nicolao relata, cum huic operi ad legentium doctrinam, scrvata historiae fide, inseruissem, supervenit paulo post & alter a superiori India,Septemtrionem versus: ad Pontificem se missum, ad pervestigandos tanquam in altero orbe , qui fama ad occidentem solem ferebantur , Christianos asserebat. Regnum csse ait prope Catatum, itinere dierum viginti, cujus Rex incolaeque omnes Christiani essent, Haeretici tamen, qui Nestoritae feruntur; ejus gentis Patriarcham se destinasse, ut certiora de nobis reserret. Ecclesias apud eos majores ornatioresque nostris esse , testudinibus tantum structas asseverabat; Patriarcham auro argentoque opulentum, ut qui argenti unciam a singulis patribus- familias ex censu annuo perciperet. Cum eo per interpretem Armenium, qui Teucram Latinamque linguam noverat , collocutus, itinerum tantum dimensionem, locaque inquisivi; nam reliqua,
mores, rituS, caeteraque, quae Voluptatem narrando afferunt,
difficiliora cognitu, inscitia interpretis, Indique, non suo se mone loquentium, efficiebat. Pernimiam tamen potentiam ejus, quem magnum Canem, hoc est, Imperatorem omnium serunt, qui novem potentissimis Regibus imperitaret, affir- mavit. Per superiores Scythas, qui hodie Tartari vocantur, lParthosque, plures menses iter faciens, tandem ad Euphratem pervenit; inde ad Tripolim mare ingressus, Venetias, dehinc Florentiam prosectus est. Multas Civitates se vidisse dixit hac nostra, tum publicis, tum privatis aedificiis, pulchri res; nam plures viginti, aut decem milliarium circuitu pate. re, haud vanus auctor videbatur. Hic postquam cum Ponti- ifice locutus est, urbe Roma ob devotionem conspecta, abiit,
nihil auri, argentique petens, ut qui, non quaestus gratia, ut s
ca in Ginceps seq-n,ν , absunt ab Italica versione Ramusii ι leguntur lycro in caluone latina hutila libelli.
188쪽
FORTUNAE. LIB. IV. . I multi mentiendo assolent, sed quod ita mandatum erat, a cessisse ad nos videretur. Eodem sermo tempore, & ab AEthi, pia quidam fidei causa ad Pontificem profecti, cum rogarentur a me per Interpretem de situ Nili, ortuque ejus, ican notus apud eos estex. duo ex his se fontibus ejus propinquos patria testati sunt. Tum cupido incessit cognoscendi ea, quae antiquis illis scriptoribus, Philosophis quoque, & Pt Ietnaeo , qui de sontibus Nili primus scripsit, ignota videmtur fuisse, qui de ortu , incrementoque Nili, incerti multa conjectiara opinati sunt. At ea mihi cum pro veris horum relatu innotuissent, cumque alia plura roganti narrassent, digna statu visa sunt, quae litteris mandarentur. oriri Nilum circa AEquinoctialem plagam, in radicibus altissimorum momtium , quorum cacumina semper nebulis opplentur, tribus ex fontibus haud magnis, testantur. Duorum, qui passus quadraginta invicem distant, aqua, infra quingentos passus simul juncta , fluvium efficit, qui vado transiri nequit 3 tertii, qui ct uberior est, abestque a reliquis milliario, post decem mi, lia passitum, aqua caeteris fontibus jungitur. Nilum, amplius mille fluviorum aquis in eum utroque ab latere decurrentium, augeri testantur. Pluvias Martio, Aprili, Maio tantum mensibus, magnis imbribus effundi, quibus aucta numina dant Nilo incrementum ,& inundationis causam. Aquam Nili, antequam aliquis immisceatur, dulcissimam , sapidissimamque esse, qua etiam qui abluantur, a scabie & Iepra mundari dicunt. Ultra Nili sontes, XV. dierum spatio, regiones fertiles habitari, colique, & in eis plurimas egregias urbes 3 extra ea loca mare dicit csse, quod tamen ipsi nunquam vidissent. Iuxta Nili ortum, civitatem, qua orti
essent, nomine Hamariam, x x v. millium passuum patere a
bitu , admodum populatam; mille in ea equitum excubias noctu fieri, ad arcendos multitudinis tumultus; hanc regionem aere temperaro amoenam, ac prae caeteris uberiore solo sertilem, ut quae ter in anno herbas, bis fruges serat. Frumento ac vino abundat ea regio, cum maxima AEthiopum
pars aqua hordeo consecta pro vino utatur. Eicus, persica,
189쪽
Poma, araneia, & quaedam cucumeribus nostris similia, IN
mones quoque , ac cedros, omnesque nostrates fructus,
mygdalis exceptis, apud eos percipi dicunt. Arbores permultas inauditas atque incognitas nobis retulerunt; sed Interpretis dissicultate , cum lingua tantum Arabum nosset, conjicere in literas haud facile fuit: unam tantum adscripsi. Est ea altitudine hominis lata, quantum vir potest ulnis amplecti, multiplici alio luper alium cortice. Hos inter, casta. neis similis fructus latet, ex quo contrito fit panis albus, si poris suavissimi, quo in conviviis utuntur: folia arboris c bito , duploque longiora. Nilum usque ad Meroem insulam Propter frequentes per confragosa saxa descensus, innaviga. bilem esse s citra Meroem navigiis aptum, AEgyptum usque ;sed, propter multiplices ejus nexus, sex mensiibus navigati nem trahi serunt. Solem , qui eas regiones, a quibus defluit Nilus, accolunt, Septemtrionem versus ἰ mense autem in tio , e regione supra caput aspici. omnis Athiopia unicas tantum literas habet, sed linguas pro magnitudine Provi clarum diversas. Maritimam regionem, Indiam versus, gineario 1lla. giber, gariosalos, ' aucharum etiam quidam eorum ferre ιμα--- , & nuces quoque, quae appellantur. Inter AEthiopiam AEgyptumque, quinquaginta dierum deserta loca interjacent, camelis cibum potumque deferentibus. Id iter
conficitur infestum multis in locis 1 silvestribus Arabibus, qui per desertum nudi, veluti ferae belluae, sparsi, vagique,
camelos equitantes, quorum carnibus, lacteque tantum vescuntur, transeuntes camelis, ciboque, ac potu spoliant; e que causa est, cur multi fame quandoque intereant, eoque rariores ad nos proficiscantur. AEthiopes omnes, vitae sunt, quam nos, multo longioris; nam ultra centum dc viginti vivunt annos, multi ad centesimum & quinquagesimum vitam proserunt, aliquibus in locis ducentesimum excedunt annum. Patria in omnis populositisima, ut quae nunquam pinstilentia affligatur. Ita & morborum vacatione, & longa aetate , multitudo augetur. Pro varietate regionum, & mores V
rii ; deserunt tamen lineas, striceasque vestes nam lana ca- Diotiros by Corale
190쪽
FORTU NAE. Lis. IV. 13TYent) omnes viri mulieresque, quae & aliquibus in Iocis v
stes longas post se trahunt , cinctae Eonis, latitudine palmi, auro, ac gemmis exornatis. Caput quaedam sudariis tegunt, auro intertextis , aliae passis, nonnullae post occiput ligatis capillis , incedunt. Auto, gemmisque nobis sunt feraciores sviri annulos , seminae' brachialia aurea, VMiis lapillis pretio- blaebis sis distincta, deserunt. Λ sesto Nativitatis Domini usque ad Quadragesimam, dies sestos agunt, epulis, choreisque quotidie intenti. Mensis utuntur parvulis, ut bini ternique edant,
mappis, manteliisque, nostro more, utentes. Regem unicum
habent, qui se post Deum Regem Regum appellat: plures sub
eo esse Reges dicunt. Animantium vero varia serunt genera. Boves eorum gibbosii, in modum cameli, cornibus, tribus cubitis, post dorsum extentis, ut amphora vini uno gest. tur , canes magnitudine asinorum nostrorum quidam, & qui leones venatu superent; elephantes magnos , ac permultos habent; nonulli ostentationis, voluptatisque gratia; quidam bello utiles nutriunt; hos parvulos venationibus captos, majoribus occisiis, mansuefaciunt: eorum dentes ad sex cubitos Protendunt. Leones insuper ad magnificentiam, ad spectaculum mites fictos educant. Est belluae genus colore vario, ele-
Phanti persimile , praeterquamquod proboscide caret, & cvmeli est pedibus, habens duo cornua ab summo praeacuta, cubiti Iongitudine, unum in fronte, in naso reliquum. Aliua animal paulo longius lepore, nomine Zebed, caetera ei simila, tanti odoris, ut, si quando fricandi causa arbusculo cuipiam inhaeserit, tantum suavis odoris. illi imprimat, ut pommodum viatores olfactu ducti, eam partem, cui haesit, aus rant : ea minutim incisa auro carius venditur. Aliud esse an, mes retulerunt, novem cubitis Iongum, altum sex, pedibus more bovis, fixis, corpore crasso, non amplius cubito, pilis leopardo simillimum, capite cameli, collo quatuor cubitis oblongo, cauda pilosa : emuntur magno pretio pili, quo mulieres, variis ornatos gemmis, a brachiis suspensos ferunt. Aliud item animal silvestre, venatu captum comeditur. Iamagnitudine asini, virgatum niueo, Viridique maere, corr